816 |
GHCD 82/ 387 |
Stephano, S. Petro et sco. tirso, cujus Basilicas sitas resident in territorio Lemanense, juxta Fluvio Mineo, Sanando probitio mentem integroque consilio humanorum casu futuram, hun testamentum meum concedo, ut vestris meritis simul, hanc percibus ab illis quibus vos cum Sanctis omnibus fructis eternis et inefabilibus, non abiiciar bonis, et ideo offero Ecclesie Vestre hanc oblatiunculam mea, ut subsceptam vobis vestrisque famulis, quia die ac nocte vobis deserbierint cunctisque Fratribus in quibus Chrisptus, se alendo, ac vestiendo esse perdocuit, nec non, et etiam, quos ad huc ibi Dominus pro bona voluntate, et pro vita sancta adduxerit in eodem loco commanentes, et laborantes, vel perseverantes in agonem Chrispti spiritualia meditantes: |
[+] |
816 |
GHCD 82/ 387 |
Et ex inde usque vbi dicent Aciveto, et ex inde pro ipso arroyo, usque ubi intrat,in alio arroyo, qui dicent Quinza, et ex inde pro ipso Rio, qui dicent Quinza usque in Mineo, et ex inde pro ipso arroyo Froilani usque in via et Stracta, qui Venit de Porto Polumbario: omnia integramus, concedo ad ipsum locum, que supra diximus, cum Edificiis, Domus, vineis, Pomiferis, Pradis, Pascuis, Paludibus, Aquis, Aquarum, Silvis, Petris, vel ductibus suis, exitus, accesum, vel reccesum, cultos, vel incultos, terras cultas, sive incultas, vel cum prestacionibus suis, qui sunt infra ipsos terminos integratos: |
[+] |
910 |
GHCD 83/ 392 |
Propter clementissimam Serenitatem meam, et penivolentiam tuam tibi Nepto meo Leovegildus Presbiter filio de Suprino meo Sentario, qui fuit filio de mea Jermana Senatrudia, dabo tibi, at que concedo ecclesias nostras secundum adivigavimus, qui est fundata in Villa Froliulfii, inter duo Flumina Mineo, et Nallare in prope sub vno conjuncti circa Urbe Lucense sedis Lugo. |
[+] |
910 |
GHCD 83/ 393 |
Et Casula preciada de duas Equas, que mihi donavit Comes Domino Gundesindo; et tres Frontales Palleos; et duos Orales de Sirgo et meo Singulo, et Libros duos manuales, Salterium, Cantigorum, et imnorum, horationum Sermonum, et precum, Ordinum, et liber Spiritualium, et antiphonalium, quos ibidem testavit Roderico Gundesindo pro remedium anime sue; vel quod ego adhuc cum Dei aucmentare poduero, sicut et Domos, quos inipso loco edificavit, cum intrinsecis suis mobile, vel immobile, Cupos, Cupas, tulias, et Camnos, Kalderas, Lectos, intromisstas, Scalas, conkas, missorios, coniangiales, dornas, Valneos, cum omne vasa, vel perfiat, Seu ganapes, et Plumatios, vel tapedes res, Vacas, Bobes, Equas, Caballos vel omnera Pecora promiscua, vel quod ganatum habeo, quam etiam quod adhuc cum Dei adjubamine, vel ocmentare poduero, sive etiam quantuncumque infra dextros ipsius Ecclesie edificavit clausuras, Pratis, Pascuis, paludibus, Saltos, hec edificia, sive, et terras quas ibidem testavit, vel et pumares, cum suos terreneos, et meis nasariis, quoscumque manibus meis laboravit, sid in Mineo quo modo in Nallare; et Molinos fundatos, vel Sedilia Molini quos jam in alios testamentos posuit et roboravit, et super Altare posuit et tradidit cum manu mea: illo vno testamento ab integro posui, et in alio testamento de meo fratre Froisendus Presbiter in illos resonant, quos ibidem testavit totum cum ab intigro tibi texto, quantum á prestationis est ad homines, et habeas ea firmiter inbogabiliter tu, et hominis nostris Propinquis, et cui tu eam relinquieris oblationem, et elemosinam in Pauperes quantum vires habuerit, sicut in Dei judicii Nos videamus: |
[+] |
910 |
GHCD 83b/ 392 |
Quare Ego Leovegildus Presbiter et confesor tibi Nepto meo Gundemarus Presbiter, qui est filio de suprino meo Riquilani, et ipsi Riquila fuit filio de meo jermano Quijane, davo ego ad tibi ipsa casa, vel Ecclesia vocabulo S. Joanni Baptiste in Villa que vocitant Frojulfi inter Mineo, et Nallare; et concedo tibi illa cum suis abjacentiis, vel suas scripturas, et tota mea hereditate, quo modo in testamentum resonat, quale Ego jam roboravit, et manibus meis super altarem posuit ab integro testabor, foris duos Agros, que testabor ad Sco. |
[+] |
921 |
MERS 1/ 248 |
Nos tamen auxilio diuino compuncti et misericordia fabore correpti intelleximus indigentiam suggessionis concedimus ipsa uilla in qua locus ipse est per omnes suis terminis et locis antiquis uel cum suis uicis qui in circuitu ipsius sunt ripibus, saltis, flumina, piscarias ad piscandum siue hinc quomodo et illinc ex una parte ab alia, per terminis de Ferueta que dicent Apanaria et inde feret in Uillar de Camilo et inde per Palatios, inde ad mamula de Uillare et inde ad illia Escoriscata, inde per Foueo Lupale, deinde per illo karrile usque in Penna Gauiata per ubi est termino de Polumbario, et inc inde flumine Sile, de Penna de Camilo et de ipsa Ferueta Apanaria, cum ripas et saltos et piscarias fluminum, et ipsum portum de Senabreca ab integro inc et illinc sicut fuit de dicione patrum nostrorum usque ubi se infundet Sile in Mineo et illum portum de Beikam integrum inc et illinc, et inde quomodo conclude ipsa uena de ipse flumen usque in portum de Siluana, et ex inde per Ermolfi, et inde per alpes Pernie, deinde per cacumina montium uertentes aquas, et inde per Penna Curbaria et per illa petra scripta que est inter Foramontanos et Eiratella et ex inde in auctario de Letanias, et inde per radicem Litorie, deinde in Almauti et inde per Petra fita et inde per medium montium que uocitant Meta, deinde per illa uereda maiore que discurrit de Astorica ad castrum Litorie, et inde per ribulo de Candanas, et concludet in illa fluenta unde terminus surrexit; et cuncta cum omnibus uillis, uigulis uel edificiis atque prestationibus, terris, uineis, promiferis ceterisque arboribus pratis, pascuis, ortis et molinis uel quidquid infra supra taxatis terminos manet inclusum, secundum extirpem omnia accepimus et uindicabimus, ecclesie uestre iure perpetuo trademus ut tutores idem ecclesie habeant iure quieto pro reparatione idem ecclesie pro luminariis iugiter accendendis, pro odoribus sacris adolendis et sacrificiis Deo placabilibus inmolandis, pro uictu uel uestitu monacorum que sub aula uestra morabuntur, pro susceptione ospitum uel peregrinorum, habeant omnia pars ecclesie iure perenni mansura ut in ipsum locum inde habeant usualem lucrum et nobis ante Deum repromissum emolumentum. |
[+] |
935 |
SVP 1/ 53 |
In nomine Domini, Sante et individue Trinitatis, Patris et Filii et Spiritus Santi et in onorem Santi Vincenti Levita et Santi Michaele archangeli et sociorum, corum vaselica sita est territorio Lemabus inter duo flumina Mineo et Sile et a predictos producta est post Palumbario, sic enim dicitur monasterio Palumbario, et cultori loci ipsius Sabaricus abba et cum eo degentibus. |
[+] |
964 |
SVP 2/ 55 |
Tibi Domino meo Ihesu Christo, qui es unus cum Patre et Spiritu Sancto, et leuitam tuum Vincentium martirem, siue et omnium Sanctorum, cuius reliquie ibi sunt recondite, in locum quod uocitant Polumbario, sub Penna Polumbaria, et portum similiter quod inquiunt Polumbario, in quo cernimus monasterium esse fundatum, inter duo flumina Mineo et Sile, et discurrente riuulo Peduka, et qui presse in ipsum locum, Asterigus abba, salutem in Domino Deo eternam. |
[+] |
964 |
SVP 2/ 55 |
Pro tali auditu et sermocinatione prophetica, donamus et testamus et confirmamus ad ipsum locum Polumbarii, pro luminaribus altariorum uestrorum, pro ospitibus et peregrinis suscipiendorum, pro victu et tegumentorum fratrum et monachorum, uillas et hereditates quas nobis testauit per testamentos firmissimos Anagildo: omnes sues hereditates, que habuit de auorum et parentum quorum, hic est: uilla quam dicunt Tranquilani medietate, quantum me pertinet inter meos heredes, in tote Uilla Mironi medietate integra, et in uilla Froiani quarta integra de aqua que discurrit de uillare Nebridi usque in fontano qui discurrit de Uilla Mironi et usque infundit in Mineo; de uilla Lunis quarta de aqua, in aqua integra de fratre nostro Rogationum, sicut diuidit per ipsa aqua de Lunis des uncle nascitur usque infundit in Mineo; siue et agro qui est in Mangunarios, de fontao de Flaca in directo per Pena Mala, et inde in fontano de sauto Quitari, que habuit de Mirone et de sue mulier Recesinda; siue et monasterio qui est in sauto Papelli, circa flumen Minei; de fontano qui discurrit de uilla Mirone usque in alio fontano, ipso monasterio uocitato Sancti Victori, cum domos, perfectos, cupos, cubes et omnibus prestacionibus suis, uineis, pomiferis et omnium arborum, saltus siue rouoreta, lagar, molino, piscarias, omnia ab integro; siue et agrum qui dicitur Trocecetum; siue sautum de Botas medietate integra, usque in aqua de Arenas; siue in Uillares, que est super Uilla Mironi usque fert in aqua de Peduca medietate, excepto que est ibidem de monasterio Tamanes. |
[+] |
997 |
SVP 3/ 57 |
Iterum de aqua de Peduca, sicut intrat in Retortorium, et inde per medium alueum vsque in Ambas mixtas, ad ille Trotino, et inde pro Mineo in septo" vsque in termino de Papelli; in ipso monte integro, quam dicunt Bacarii, qua inter uxor meus Froylani regis filius testauit pro anima sue ad fratrem Recaredus, anacoreta. |
[+] |
997 |
SVP 3/ 57 |
Et in ipso monte Bacarii duas eremitas sancto Cosme et Damiano, que iacent contra parte de Mineo sub illa vereda, quae descendit ad Ambasmixtas, et altera eremita quae vocitatur Sancto Petro, quae facet contra parte de Sile. |
[+] |
1082 |
PRMF 2/ 180 |
Dominis inuictissimis, patronos sancto Joane Baptista et sancte Marie semper Virginis et sancti Iohannis apostoli et euangeliste et sancti Vincenti martiris et sancti Pelagii martiris et sancti Martini episcopi et omnium sanctorum quorum baselica fundata esse dinoscitur secus flumen Mineo. |
[+] |
1129 |
SVP 7/ 61 |
In nomine sanctae et indiuiduae Trinitatis, Patris, videlicet, Filii et Spiritus Sancti, necnon et beatae Mariae Genitricis Dei et domini nostri Iesu Christi, sed et beatorum Apostolorum Petri et Pauli, et sancti Vincentii Levitae, et nostris eius basilica sita est in loco quae vulgo dicitur Polumbario in prouincia Galetiae, territorio Lemabus inter duo flumina Mineo et Syle, discurrente arrogio Peduca, cultor vero loci illius dominus Hugo de Dola, cum suis fratribus Domino seruientibus. |
[+] |
1129 |
SVP 7/ 61 |
Ego Adefonsus Dei gratia Hispaniarum rex, una cum uxore mea domna Berengaria, facimus testamentum Deo et sancto Vincentio et ad illa congregatione quae ibi congragati fuerunt sub regine sanctorum apostolorum Petri et Pauli Cluniacensis coenobii, pro remedio animarum nostrarum seu parentum nostrorum, sicuti et facimnus, de cuncta haereditate (quam) habemus in illo cauto de Polumbario, quantum ibi est de regalengo, per suds locis et terminis, id sunt: per Penna aurata, et per illos carriles de Monte maiori, deinde per illo monte de Serecuti vsque ad illo cauto de ecclesiola de Cautilione, deinde ad illo cauto de Buliales et peruenit ad illo fontano de Manileua quousque ingrediatur in Mineo, et inde per medium albeum Minei usque ad illo porto de Papelli, et de ipso porto de Papelli, summendo per medium albeum usque ad Ambas mixtas, exceptas illas piscarias de Fiscaces; ibi vero in Ambas mixtas restauramus, sicut in testamentis nostris habetis, et inde de Ambasmixtas per medias albas vsque ad Castellano, vsque illa vereda de Loimbra, et inde ad Pennas rotundas, discurrente ribulo Malo, deinde in Syle, et claudit ad Penna aurata. |
[+] |
1153 |
MPR 4/ 137 |
ab hac die villa de Belli sit cautata per terminum qui est inter sautum de Casceligo et sautum de Sabatelli, deinde per muradellan usque ad Nidum de Corvo, deinde iuxta Sanctum Thomam et intra Laoniam ad portum de Menendi et vadit per venam de Laonia ad venam de Mineo usque ad canare de Sancto Mamete, deinde inter Quintanelam et Sanctum Mametem et vadit inter ecclesiam de Sancta Marta et casale de Sancio, et vadit per viam ad terminum qui est inter Belli et Sabatelli. |
[+] |
1157 |
SVP 10/ 63 |
Facio, inquam, tibi captum de ipso flumine Mineo in utraque parte fluminis; ex una parte sicut intrat Buval in Mineum et sicut dividuntur nostri termini cum terminis sancte Eulalie de Muerit, sicut protenditur ad cahzon de Paleiro; ex altera parte versus Lemos, octuaginta passus sicut vadit per viam de Teron, in longitudine autem a Teron usque ad Penam de Infante..." |
[+] |
1264 |
CDMO 917/ 874 |
et intestat ex una parte in Mineo et ex alia parte intestat in leyra de canonicis sancti Martini de Auria; et ex alia parte in leyra Dominici Pelagii et uxoris sue Marie Iohannis; et ex alia parte cum leyra de sancta Maria de Fiaa, quam tenuit Petrus Lameyro. |
[+] |