921 | MERS 1/ 248 | Nos tamen auxilio diuino compuncti et misericordia fabore correpti intelleximus indigentiam suggessionis concedimus ipsa uilla in qua locus ipse est per omnes suis terminis et locis antiquis uel cum suis uicis qui in circuitu ipsius sunt ripibus, saltis, flumina, piscarias ad piscandum siue hinc quomodo et illinc ex una parte ab alia, per terminis de Ferueta que dicent Apanaria et inde feret in Uillar de Camilo et inde per Palatios, inde ad mamula de Uillare et inde ad illia Escoriscata, inde per Foueo Lupale, deinde per illo karrile usque in Penna Gauiata per ubi est termino de Polumbario, et inc inde flumine Sile, de Penna de Camilo et de ipsa Ferueta Apanaria, cum ripas et saltos et piscarias fluminum, et ipsum portum de Senabreca ab integro inc et illinc sicut fuit de dicione patrum nostrorum usque ubi se infundet Sile in Mineo et illum portum de Beikam integrum inc et illinc, et inde quomodo conclude ipsa uena de ipse flumen usque in portum de Siluana, et ex inde per Ermolfi, et inde per alpes Pernie, deinde per cacumina montium uertentes aquas, et inde per Penna Curbaria et per illa petra scripta que est inter Foramontanos et Eiratella et ex inde in auctario de Letanias, et inde per radicem Litorie, deinde in Almauti et inde per Petra fita et inde per medium montium que uocitant Meta, deinde per illa uereda maiore que discurrit de Astorica ad castrum Litorie, et inde per ribulo de Candanas, et concludet in illa fluenta unde terminus surrexit; et cuncta cum omnibus uillis, uigulis uel edificiis atque prestationibus, terris, uineis, promiferis ceterisque arboribus pratis, pascuis, ortis et molinis uel quidquid infra supra taxatis terminos manet inclusum, secundum extirpem omnia accepimus et uindicabimus, ecclesie uestre iure perpetuo trademus ut tutores idem ecclesie habeant iure quieto pro reparatione idem ecclesie pro luminariis iugiter accendendis, pro odoribus sacris adolendis et sacrificiis Deo placabilibus inmolandis, pro uictu uel uestitu monacorum que sub aula uestra morabuntur, pro susceptione ospitum uel peregrinorum, habeant omnia pars ecclesie iure perenni mansura ut in ipsum locum inde habeant usualem lucrum et nobis ante Deum repromissum emolumentum. | [+] |
922 | CDMACM 5/ 16 | Ego serenissimus imperator Ordonius tibi domino meo confessor almo sancto Martino cuius baselica constructa esse uidetur territono Gallecie loco menduniensis secus litora maris inter duo flumina Aureo et Masoma annuit ut ex paupertate quam Deus mihi contulit conferrem altario tuo sancto uallem Laboratam ab integro cum uillis et ecclesiis et familiis qui intersunt conmorantes et greges equorum uakarumque sic dono hanc meam esiguam oblationen cum suo saione et sue uoce ut nullus omo aditum sit furiose intus ingredi uocem rausi et omicidii et fossatorie pertineant ad predictum sanctum confessorem et episcopis qui sub Dei gubernacione in ipsa sede primatum tenuerint sicuti nos eam modo damus et hucusque tenuimus per terminum de Reboirua et inde per Steello et inde in Paramios proceditque in Bustello et Kaluello et inde in Ferratales et per rectum iter ad Patrones et inde in Kaput de Rio et per sinnales et per montem Puteum et per serram de Quadramon et per Pillelas et per Lama Mala et per tabula Godesindi et per Auctario de Ferias et inde per Taurul et exinde in Karualido(?) et per Linares de Ferias et per aquam de Imberneco et per uallatos et per aquam Infesto usque reuertitur in Roboirua. | [+] |
1122 | GHCD 49/ 230 | Quo circa ego Adefonsus dei gratia hispanie rey comitis domni raimundi regi neque dompne urracce filius. pro remedio anime mee parentumque meorum. uobis abbati dono petro et ceteris monasterii sci. martini de pinu monachis ad utilitatem et....icionem ipsius monasterii. cuius ecclesia sita est in uilla compostelle. ' cauto ecclesiam sci. cipriani de colis (cum quatuor uill(as)......pinu et auuol. et cum omnibus ipsis aliis uillis hermis.....ejusdem sunt ecclessie) scilicet cauto uobis prefatam ecclesiam et hereditates. per illum cautum. super auellaneda. et per uiam publicam de Bregantinis usque transuersam de rouordelis. et uadit ad ipsum aucterium de lama grueira. et per ipsam ueredam que uenit de sco. jacobo. et ferit in illam uiam antiquam ' . que uadit per totas terras et per auctarium de monte? coruario, et per auctarium de leborim. et ferit in aquas que eixeunt aportas de ambrona. et inde per portum lutosum. et inde ad portum de ollariis. et inde ad riuulum de dornias. et transit per campellum de maozio. et uadit ad ueredam de custodia. et inde ad ad aucterium de guysande. et concludit cum prescripto cauto sub auellaneda. ' unde prius incepimus. infra quos terminos. do et dono. et confirmo uobis totum caracter. id est homicidium raussum et omnes calupnias. et illicitas. furtum. et cuncta omnia quo ad regale jus pertinent. et pertinere. uidentur. ' tam in hominibus quam in aliis causis. impresenti et infuturo ibi comorantibus. et sunt hec nomina hominum i....a. um. | [+] |
1150 | GHCD 51/ 233 | Unde nos subscripti consanguinei uidelicet nuno pelaiz. et munio menindiz. et oduarius petriz cognamento dabariaset omnis uox nostra uobis comitisse doñe lupe comitis dni petri filie omnia sue uestre uoci nulla ui cogente sed pecunia precedente toto corde et propria uoluntate facimus textum scripture firmitatis et kartulam uendicionis de omni hereditate integra quam parentes nostri uidelicet pelagius ruderiguiz. et egeo ruderiguiz et petri ruderiguiz habuerunt ecclesiastica et laicalia in ecclesia sci xpistofori de dormiana cum omnibus suis directuris propincuis et prestacionibus suis intus et extra et de omni alia hereditate que eis habebant conuenire et conuenire debuit intra terminos subscriptos uidelicet per illam aquam de tamarelam et uadit ad portum de paizaes. et inde per petram dictam tugosam et tendit ad illas cruces et per illam petram maurinam et uadit ad carualium marin quo usque prius incoauimus uidelicet ad aquam de tamarelam. hanc hereditatem integram sancti parentes nostri habuerunt et possederunt et possidere debuerunt scilicet pelagius ruderiguiz pater mei nunonis. et egeo ruderiguiz mater mei muniois et petrus ruderiguiz pater mei oduarii cum omnibus propincuis et prestacionibus suis uidelicet ecclessiastica et laicalia cum domibus et casalibus pascuis et palludibus exitibus et regressibus moncium locis molendinorum cum aquis ductibus eorum arboribus fructuosis uel infructuosis petris mobilis uel inmobilis seu quantum ad prestitum hominis est et iam dicte hereditati pertinet et pertineret uobis ab integro damus et uendimus pro precio uidelicet illam hereditatem uestram de auctario et solidos L.a bonorum merg. quod nobis et uobis satis complacuit et de precio apud uos nichil remansit in debito ad soluendum que hereditas habet iacenciam teritorio dormiana subtus monte togosa discurrente flumine isso. | [+] |
1276 | GHCD 54/ 244 | Canonici vndecumque apparuerint bene et bona fide. it. sciendum est quod Capitulum compostellanum habet in villari de auterio terciam unius tercie de ipsa villa que uocatur dos abbades quam ego extraxi de facundo tinioso. et unam domum tegulatam. et totum Residuum ego comparaui per publica instrumenta et totam ipsam villa de villari de auctario ego contuli. vrrace petri nepti mee. in casamento cum petro guterrii milite de Varcea. | [+] |