1237 |
FDUSC 1b/ 3 |
Notum sit omnibus quod nos Iohannes Pelaz et uxor mea Marina Petri, pro nobis et pro Pelagio Pelaz et Maria Pelaz, fratribus meis absentibus, et Maior Roderici deSiaonia et filius eius Iohannes Petri, grato animo et spontanea uoluntate uendimus et firmiter concedinus vobis Iacobo, comperanti pro uobis et pro uxore uestra Vrraca Stephani, omnique uoci vestre pro precio nobis et uobis complacabili, videlicet, CC. solidos legionenses medietatem VIIIe totius uille de Cencoy et de villa Vamella et de casali de Doneyo in filigresia sancti Vincencii deUama; quam hereditatem nos debemus uobis defendere et amparare ab omni impeticione omnium hominum et uotis patris mei Pelagii Roderici per hereditatem nostram de Carolio et de portu de Bodino et de Noueymo et de casali de Nido in filigresia sancti Vincencii dePino, et per omnia alia bona nostra. |
[+] |
1525 |
SHIG Lugo, 3/ 9 |
Sane pro parte vestra nobis nuper exhibita petitio continebat, quod cum alias dilectus filius Gabriel Botello, tunc officialis Lucensis habens, ut dicebat, ad id a venerabili fratri nostro Petro episcopo Lucensi, qui tunc extra civitatem et diocesim Lucensem, ex rationabili causa in servitiis charissimi in Christo filii nostri Caroli Hispaniarum Regis in Imperatorem Romani electi, absens existebat, specialem synodum totius cleri civitatis et diocesis predictarum celebrandi, per eius litteras facultatim convocatis et congregatis dictis clero in synodo huiusmodi, intendens inter alia pro decore et venustate ecclesie vestre illius fabrice, cuius redditus admodum exiles existebant, opportune consulere, quod universi rectores parrochialium ecclesiarum civitatis et diocesis predictarum, ac alii clerici perpetue beneficiati, capellani et altariste in eisdem qui in parrochialibus ecclesiis ac capellaniis perpetuis et aliis tunc expressis beneficiis, per obitum pro tempore vacantibus, succederent, quartam partem omnium et singulorum fructuum, redituum et proventuum parrochialium eclesiarum et aliorum beneficiorum predictorum, primi anni quo illorum porcionem assecuti fuissent, pro fabrica dicte ecclesie vestre, ac ornamentis ecclesiasticis inibi necessariis convertendam dare et assignare tenerentur statuisset et ordinasset, ac statutum et ordinationes huiusmodi ad personas, dignitates, personatus, administrationes et officia ac canonicatus et prebendas ceteraque beneficia ecclesiastica in ecclesia vestra obtinentes minime extendi debere decrevisset, vos filii et clerici prefati, considerantes premissa salubriter statuta et ordinata fuisse et esse, illis expresse assentientes nomine totius synodi illi approbastis, laudastis et emologastis, prout in instrumentis et litteris desuper confectis plenius dicitur contineri, quas quidem constitutionem, ordinationem, et approbationem et emologacionem vos filii, qui curam et administrationem dicte fabrice habere dignoscimini, illius nomine apostolico petiistis munimine roborari. |
[+] |