1258 |
MSCDR 81/ 313 |
Notum sit omnibus presentibus et futuris quod ego Garssias Aanzi, armiger, et omnis uox mea uobis Iohanni Fernandi Codesso et uxori uestre Marie Iohannis omnique uoci uestre do et concedo ad forum quantam hereditatem ego habeo in loco qui uocatur Cortinas, in Leiro, cum suis exitibus et cum suis arboribus, quomodo diuidit per uestras domos et quomodo diuidit per regarium et quomodo diuidit per carreiras que uadunt per super fornos, tali conditione quod laboretis eam et cultificetis et detis inde mihi uel uoci mee annuatim per hominen meum medietatem panis et uini in torculari et in area, et medietatem ceparum et lini, et ducatis meam medietatem panis et uini et lini ad cellarium . . . ; et ego debeo dare uobis hominem meum qui colligat meam portionem quando uos uolueritis colligere nouos de ipsa hereditate; et si ego non fuero in patria uel non constituero hominem meum qui colligat meam portionem, uos colligatis meam portionem sicut bonus homo; et concedo uos amparare cum predicta hereditate per omnia bona mea; et si de hoc errauerimus emendemus ad inuicem per altos amicos nostros. |
[+] |
1259 |
CDMO 849/ 812 |
Notum sit omnibus presentibus et futuris, quod nos frater Bartholomeus grangiarius domus sancte Marie et rerum Urssarie habencium in Ripa Avie, iusu et mandato domni Menendi abbas Urssarie et conventus eiusdem, vobis Petro Petri de Prato et uxori vestre Marine Iohannis omnique vosci vestre, damus et concedimus illam nostram hereditatem de Ripa Minei que est in parochiaria ecclesie de sancti Marie de Prato, quomodo dividit per penetum de Milaros et vadit ad planum ecclesie supradicte et dividit per leiram monasterii de Cellenove que vocatur Bouza Vetera, et per lagonam de Bouza Vetera ad [. . . ] et per hereditatem Iohannis Carozo et per hereditatem de Vite et quomodo vadit ad flumen Minei, cum omnibus suis pertinentiis et directuris, tali conditione quod laboretis eam et cultificetis ut non deficiat per laborem et detis inde annuatim voci Urssarie per hominem suum tertiam partem panis et lini et ceparum in area et medietatem vini in lagari, et terciam partem castanearum et nuccum sub arboribus; et per omni alio fructu quem ibi habueritis, detis annuatim voci Urssarie in festo sancti Martini V solidos monete legionensis et insuper cum aliis forariis nostris eiusdem loci semel in anno una die abbati in eadem villa venienti debetis bene ac splendide procurare, et maiordomo dum panem et vinum collegerit compettenter. |
[+] |
1263 |
MSCDR 110/ 333 |
Damus uobis dictam hereditatem cum intratibus et exitibus et fontibus et pascuis, tali pacto quod plantetis et laboretis eam bene et detis inde uos et filii uestri monasterio nostro annuatim terciam partem panis et castanearum et nucum et ceparum et leguminis et lini, et medietatem uini; ducatis refertorio nostro . . . et unam cistam de ficis et unam de cerasiis et alteram de piris et de mazanis, si eas ibi habuerit; detis maiordomo nostro quid comedat et bibat mensurate, quomodo est usus de Leuosende; |
[+] |
1269 |
CDMO 975/ 929 |
Notum sit omnibus presentibus et futuris quod nos frater I. abbas Urssarie et eiusdem loci conventus, damus vobis Fernando Arie et uxori vestre Marie Menendi et vestro filio P. Fernandi, illam nostram hereditatem quam habemus in Prato, que fuit de Iohanne Gabarias, tam cultam quam incultam, excepta vinea que est aforata et ecclesia, in vita vestra, tali condicione, quod sitis fideles serviciales et vasalli monasterii supradicti, et debetis inde dare nobis medietatem de omni grano, si vobis dederimus sementem; sin non dederimus sementem terciam partem, tam de culta quam de inculta et medietatem vini et medietatem lini et ceparum in nostro cellario per monasterii maiordomum, cui debetis providere dum vobiscum fuerit ad colligendum panem et vinum; et debetis excolere montem et erradicare et plantare duas leyras de vinea que stant iusta domos, et debetis per vos morare ipsas domos et dare loytosam et de directuris VIIII solidos annuatim. |
[+] |
1403 |
MSMDFP 92/ 113 |
Sabean quantos esta carta de doaçón viren commo eu, Tareyja Lourença, con outorgamento de meu marydo, Rodrigo Afonso, que está presente e outorga, por nos e por toda nosa voσ pera todo senpre, damos a vos, Gonçalvo Martineσ, clérigo, en doaçón pura non revocável, por amor de Deus e por jur de erdade pera todo senpre asy commo mellor e mays compridamente pode e deve valer de dereito, hun leiro que jaz indo da costa pera Ribadal, hu chaman o Outeyriño, et outro que jaz aa Cepa, ontre hun de Afonso Péreσ de Vilaverde e outro que foy de Juan Péreσ d -Outeiro, et outro jaz ao Outeiro das Caldas, os quaes ditos terreos foron de Afonso Rodrígueσ, meu marydo que foy. |
[+] |
1586 |
MERS 318/ 432 |
Yten que el quarto ha de ser conforme a el de las celdas en colunas altas y baxas y capiteles y cornixas y todo lo demás, y a de llebar çinco bentanas baxas y çinco altas de asiento con sus asientos, y el tránsito de los dos quartos a este se haga por una parte y por otra en las esquinas de los corredores con unas piesmas de manera que se pase de uno a otro que tengan a seys pies de buelo, y la casa le a de dar los cimientos abiertos para las cepas. |
[+] |