|
FDUSC 322b/ 413 |
Exhibita, siquidem, Nobis nuper pro parte dilecti filii Roderici de Sancto Pelagio, rectoris parrochialis ecclesie sancti Petri de Sancta Columba, compostellane diocesis, peticio continebat, quod sancti Petri de Gigere et sancti Iohannis de Iglijoa, parrochialium ecclesiarum dicte diocesis fructus et redditus et prouentus, occassione mortalitatum et aliarum pestilenciarum in parrochiis dictarum ecclesiarum in tantum seuiencium atque durancium adeo sunt diminuti, quod ultra octo libras turonensium paruorum, se[cundum commu]nem extimacionem non valent annuatim, ex quibus illarum rectores nequiuerunt commode sustentari, et propterea ipsas sancti Petri de Gygere et sancti Iohannis [de Iglijoa fu]erunt et habuerunt a longo tempore pro derelictis; de illarum parrochiarum, qui pauci remanserunt, rectoribus careant qui sibi diuina officia celebrent et [sancta admini]strent sacramenta; et si ecclesie dimisse huiusmodi, que prefate ecclesie sancti Petri de Sancta Columba satis propinque existunt, vltra unum milliare ab illa non distant, [fructus, redditus] et prouentus, quindecim librarum turonensium similiter, secundum extimacionem, predictum valorem annuum non excedunt, vnirentur, rector ipsius ecclesie sancti Petri de Sancta Columba [± 30] parrochianorum eorumdem conmode deseruire, et ex fructibus sancti Petri de Sancta Columba et dictarum dimissarum ecclesiarum conmode posset sustentari. |
[+] |
1259 |
CDMO 849/ 812 |
Notum sit omnibus presentibus et futuris, quod nos frater Bartholomeus grangiarius domus sancte Marie et rerum Urssarie habencium in Ripa Avie, iusu et mandato domni Menendi abbas Urssarie et conventus eiusdem, vobis Petro Petri de Prato et uxori vestre Marine Iohannis omnique vosci vestre, damus et concedimus illam nostram hereditatem de Ripa Minei que est in parochiaria ecclesie de sancti Marie de Prato, quomodo dividit per penetum de Milaros et vadit ad planum ecclesie supradicte et dividit per leiram monasterii de Cellenove que vocatur Bouza Vetera, et per lagonam de Bouza Vetera ad [. . . ] et per hereditatem Iohannis Carozo et per hereditatem de Vite et quomodo vadit ad flumen Minei, cum omnibus suis pertinentiis et directuris, tali conditione quod laboretis eam et cultificetis ut non deficiat per laborem et detis inde annuatim voci Urssarie per hominem suum tertiam partem panis et lini et ceparum in area et medietatem vini in lagari, et terciam partem castanearum et nuccum sub arboribus; et per omni alio fructu quem ibi habueritis, detis annuatim voci Urssarie in festo sancti Martini V solidos monete legionensis et insuper cum aliis forariis nostris eiusdem loci semel in anno una die abbati in eadem villa venienti debetis bene ac splendide procurare, et maiordomo dum panem et vinum collegerit compettenter. |
[+] |