947 |
GHCD 102/ 451 |
Ego exiguus Servus Servorum Dei Ranimirus Rex vobis cognate nostre Domine Gotho Regina, et Deo vota, una cum Collegio ancillarum Dei, atque Servorum christi, qui sub vestro Regimine et umbraculo permanent in Cenobio castrello in Domino Deo Sempiternam Salutem. |
[+] |
1065 |
SVP 4/ 58 |
Ego Petrus abbas cum omni collegio fratrum nostrorum de monasterio Palumbario uobis patri nostro Ariani abati cum omni collegio seruorum Dei degentium in monasterium Cellenoue pretorium in Domino Deo aeternam salutem, amen. Ideo placuit nobis et fratribus nostris pro bone pacis et uoluntate animi nullius coegentis imperio nec suadentis articulo, sed iusto animo integroque consilio, ut faceremus uobis, sicut et facimus, scripturam firmitatis et contramutation[is] de uilla nostra propria quam habemus in territorio Bubalense discurrente riuulo Laonie circa ecclesiam Sancte Seguline, et comparauimus ipsam uillam mediam de homine nomine Egila et dedimus pro illa inter panem et uinum et ferrum et unam uaccam cum sue filia in modios XXXa; et alteras lareas de terra quas comparauimus de altero homine nomine Leouegildo; item alias hereditates que sunt alende rio sub Sancta María, et alias que sunt de ista parte ripe rio in prong et plegant prope uestra uilla de Laonia. |
[+] |
1324 |
SHIG Mond. , 2/ 17 |
Et nos, a clerizia et clerigos sobreditos, veendo et entendendo a graça et ben et merçee que nos vos, o dito sennor obispo, con outorgamento do dayan et cabidoo de vossa iglesia, fazedes et en commo sommos theudos de servir aa iglesia de Mendonedo et a vos, acordamos nos, todos en un, de vos servirmos et vos darmos en aiuda viinte mill mr. , desta moeda del Rey Don Fernando, pera pagardes a deveda que devedes aos mercadores na corte de Roma, en que lles a iglesia et vos sodes obligados, por liçençia et mandado de nosso sennor o Papa, pera o serviço que fezestes aa sua camara et ao collegio dos cardeaes, qando foy proveudo de vos aa dita iglesia de Mendonedo. |
[+] |
1456 |
HCIM 72/ 642 |
In nomine Dei mei, ego Willelmus Wey, socius Collegis Regalis Etone, anno Domini M. cccclvj, divina inspirante gratia, et regis mei Henrici Sexti et fundatoris licentia, Iter peregrinacionis versus sanctum Jacobum in Compostella Hyspannie super me a Collegio Regali Vj. kalendas Aprilis arripui et sic as portum Plymmowthe ultimo die mensis Aprilis veni, ubi moran traxi usque a xvij. diem Maii Quo die exibant simul de peregrinis sex naves, una navis de Portysmowthe, alia Bristollye, alia de Waymowthe, alia de Limyngton, alia vocata Cagryne, et navys Plymmowthe vocata Marywhyte; et eramus in mare usque a xxj. diemmensis Maii, quo die venimus ad portum Grwne circa nonam. |
[+] |
1525 |
GHCD 44/ 205 |
Nosque cessionem ipsam etiam duximus admittendam, adhuc eo quo ante Commendam eamdem vacaverat modo, vacaverint, et vacent ad praesens, nullusque de illis, quae idem Alphonsus Archiepiscopus in Titulum obtinebat, et de jure Patronatus hujusmodi non sunt, praeter Nos hac vice disponere potuerit, sive possit, reservatione, et decreto obsistentibus supradictis, et sicut exhibita Nobis nuper pro parte ejusdem Alphonsi Archiepiscopi petitio continebat: ipse ob singularem devotionem, quam ad Ecclesiam Compostellanam, cui alias, multo tempore praefuit, gerit, ac considerans, quod in partibus illis plures Presbyteri indocti existunt, quorum aliqui ob penuriam substentationum discere, et studere non valent, ac ex certis aliis rationabilibus causis eum moventibus, desiderat in Civitate Compostellana, quae, et illius Metropolitana Ecclesia insignes, et notabiles existunt, unum Collegium Scholarium construere, vel aliud Collegium parvum, seu Domum Studii, quondam Lupi Gometii, et Didaci Episcopi Ovetensis nuncupatum, seu nuncupatam, jam in eadem Civitate constructum, cujus tamen aedificia adeo vetusta, et parva existunt, quod pro paucis tantum Scholaribus, seu Lectoribus sufficit, ampliare, vel prope illud, aliud Collegium Scholarium, per eum jam forsan construi coeptum, perficere cum magna, et sumptuosa Domo, ac ipsum vetus Collegium, seu Domum eidem construendo Collegio unire, ac alias competenter dotare, modo, et forma infrascriptis, suis sumptibus, et expensis pro pauperibus Scholaribus, qui inibi Theologiae, et utriusque Juris, ac Artium liberalium facultatibus, et scientiis operam darent; et si eidem Alphonso Archiepiscopo licentia Collegium ipsum construendi, ampliandi, et perficiendi, concederetur, ac eidem Collegio construendo, ampliando, vel perficiendo pro ejus utiliori dote domus studii antiqui hujusmodi, ac Prestimonia, seu Portiones, aut Beneficia, vel Ecclesia, seu Heremitoria, aut Capellaniae, vacantia, vel vacantes hujusmodi, perpetuo unirentur, annecterentur, et incorporarentur, profecto Reipublicaeque litteratorum, quorum laboribus, et operibus mundus illuminatur, cultusque Divinus exaltatur, quibusque partes ille summopere indigere noscuntur, plurimum consuleretur; quare pro parte dicti Alphonsi Archiepiscopi asserentis Ecclesiarum, seu Heremitoriorum, aut Praestimoniorum, Portionum, aut Simplicium, et aliorum Beneficiorum, seu capellaniarum praedictorum, ac forsan aliorum annexorum fructus, reditus, et proventus quadringentorum ducatorum auri de Camara secundum communem aestimationem, valorem annuum non excedere, Nobis fuit humiliter supplicatum, quatenus sibi in praemissis oportune providere de Benianitate Apostolica dignaremur; |
[+] |
1525 |
GHCD 44/ 206 |
Nos igitur, qui dudum inter alia volurimus, quod semper in unionibus commissio fieret ad partes vocatis, quorum interesset, eumdem Alphonsum Archiepiscopum a quibusvis excommunicationis, suspensionis, et interdicti, aliisque Ecclesiasticis sententiis, censuris, et poenis a jure, vel ab homine, quavis occasione, vel causa latis, si quibus quomodolibet innodatus existit, ad effectum praesentium duntaxat consequendum, harum serie absolventes, et absolutum fore censentes, ac verum ultimae Praestimoniorum, seu Portionum, aut Benefitiorum vel Ecclesiarum, aut Heremitoriorum, seu Capellaniarum hujusmodi, quae idem Archiepiscopus in Commendam forsan obtinebat, vacationis modum, etiam si ex illo quoad illa, vel illas, quae de jure Patronatus hujusmodi non sunt, quaevis generalis reservatio, etiam in corpore juris clausa, resultet, praesentibus pro expressis habentes, hujusmodi supplicationibus inclinati, authoritate Apostolica, tenore presentium, eidem Alphonso Archiepiscopo in Civitate praedicta prope vetus Collegium, seu Domum studii veteris hujusmodi, aut in eo, seu alio loco decenti, per eum eligendo, unum Collegium pro uno Rectore, et pauperibus Scolaribus in numero, et cum qualitatibus, modisque, et formis, ac pro tempore, et temporibus per dictum Alphonsum Archiepiscopum introducendis, et ordinandis ac in eo unam Capellam cum Altari, in quibus per unum vel duos, aut plures Capellanos, ad nutum dicti Alphonsi Archiepiscopi, quoad vixerit, et post ejus obitum Rectoris, et Collegialium inibi pro tempore existentium amoviles, Missae, et alia Divina Officia celebrari possint, cum campanili, campanis, et aliis officinis necessariis, adinstar aliorum Collegiorum similium Scholarium in Salamantina, et aliis Civitatibus, oppidis, et locis illarum partium, per eundem Alphonsum Archiepiscopum eligendorum, sine alicujus praejudicio, ad ejusdem Altissimi, et totius Curiae Caelestis laudem, honorem, et gloriam construere, et aedificare; seu ipsum vetus Collegium, vel studium, ac illius Domum hujusmodi ampliare, et extendere, et in construendo, vel extendendo, aut ampliando Collegio praedicto, eosdem Scholares in numero, et qualitatibus, ac pro temporibus praedictis collegialiter permansuros, et eisdem Facultatibus, et Scientiis operam daturos, introducere, ac Cathedras pro Lectoribus in numero decenti, et pro eis salaria, et mercedes, nec non quaecumque statuta, et ordinationes, pro illorum omnium, et singulorum, Rectoris, Doctorum, Lectorum, Scholarium, Capellanorum, Servitorum, et personarum dicti Collegii in eo pro tempore existentium, moribus, et regiminibus, illorumque jurium, rerum, possessionum, et bonorum mobilium, et immobilium, ac fructuum, redituum, censuum, proventuum, et introituum conservatione, et aucmento, ac expensarum, et sumptuum moderamine, utilia ordinare, concedere, et facere illaque,. postquam ordinata, edita, condita, et facta fuerint, quotiens, et quando sibi videbitur, corrigere, mutare, modificare, limitare, alterare, cassare, et alia de novo facere, libere, et licite valeat, indulgemus, plenamque, et liberam ad hoc licentiam, et facultatem concedimus; illaque omnia, et singula postquam ordinata, edita, correcta, modificata, condicta, facta, mutata, et limitata fuerint, per Rectorem, Lectores, Scholares, Capellanos, Servitores, et alias personas dicti Collegi observari debere, decernimus; ac eidem Collegio construendo, vel ampliando, pro ejus dote et salariis Rectoris, Lectorum, et Doctorum, ac substentatione eorum, et Scholiarium, Capellanorum, Ministrorum, Servitorum, et aliarum personarum pro eo tempore degentium praedictorum, omnia, et singula bona mobilia, et immobilia per dictum Alphonsum Archiepiscopum asignanda, perpetuo applicamus, et appropiamus, ac Collegium vetus, seu Domum studii veteris hujusmodi, illiusque bona mobilia, et inmobilia, nec non omnia, et singula Praestimonia, seu Portiones, aut Simplicia et alia Beneficia, seu Ecclesias, Heremitoria, vel Cappellanias, vacantia, seu vacantes hujusmodi, sive praemissa, sive alio quovis modo, aut ex alterius cujuscumque persona, seu per similem, vel liberam dicti Alphonsi Archiepiscopi, vel cujusvis alterius resignationem de illis, in dicta curia, vel extra eam, etiam coram Notario publico, et testibus sponte factam, aut assecutionem alterius beneficii Ecclesiastici, quavis authoritate collati, vacent, etiamsi tanto tempore vacaverint, quod eorum, vel earum collatio juxta Lateranensis statuta Concilii ad Sedem praedictam legitime devoluta, ac Praestimonia, seu Portiones, aut Simplicia, et alia Beneficia, vel Ecclesiae, seu Heremitoria, aut Capellaniae hujusmodi dispositioni Apostolicae specialiter, vel illa, quae de jure Patronatus hujusmodi non sunt, alias generaliter reservata, seu reservatae existunt, et temporabilibus jurisdictionem, aut dominium habeant in aliquibus ex dictis locis, eorumque Vassallis, super eis, quoque inter aliquos, lis, cujus statum praesentibus haberi volumus pro expresso, pendeat indecisa, dummodo eorum, vel earum, quae idem Archiepiscopus in Titulum obtinebat, et de jure Patronatus hujusmodi non sunt, dispositio ad Nos hac vice pertineat, et in illis, quae idem Archiepiscopus in Commendam obtinebat, aut de jure Patronatus hujusmodi sunt, tempore datae praesentium, non sit alicui specialiter jus quaesitum, et quo ad illa, quae de jure Patronatus hujusmodi sunt, dilectorum filiorum eorum Patronarum, ac quo ad dictum Collegium vetus illius Fundatoris, vel Gubernatoris, aut aliorum interesse habentium, ad hoc, si nondum accessit, accedat assensus, cum dictis anexis, ac omnibus juribus, et pertinentiis suis, eidem Collegio construendo, vel ampliando pro illius dote, et substentatione, ac mercedum solutionibus praedictis, juxta providam ordinationem, per eumdem Alphonsum Archiepiscopum faciendam, ita quod liceat Rectori, et Collegialibus praedictis per se, vel alium, seu alios corporalem Prastimoniorum, seu Portionum, aut Simplicium, et aliorum Beneficiorum, seu aliarum, Heremitoriorum, aut Capellaniarum, ac Domus veteris Studii, jurionque, et pertinentiarum praedictorum, possessionem, propia authoritate libere a prehendere, et perpetuo retinere, illorumque, et illarum fructus, reditus, et proventus in suos, et ipsius Collegii construendi, vel ampliandi, ac Praestimoniorum, seu Possessionum, aut Simpliciun, et aliorum Beneficiorum, seu Ecclesiarum, vel Heremitoriorum, aut Capellaniarum, ac Domus veteris Studii praedictorum, usus, et utilitatem, ac expensas solutionum, et aliorum praemissorum convertere, Dioecesani loci, et quorumvis aliorum licentia super hoc minime requisita, unimus, anectimus, et incorporamus ad Collegium construendum; et durante eorum in illo residentia illius Rectores, Collegiales, Capellanos, Servitores, et personas hujusmodi ab omni Jurisditione, Dominio, Potestate, Authoritate, Superioritate, et correctione loci Ordinarii, et illius Officialium, ita quod ipse in eos, etiam ratione delicti, contractus, seu rei, de qua agi contigerit, ubicumque commitatur delictum, ineatur contractus, aut res ipsa consistat, nullam jurisdictionem exercere, aut superioritatem habere possint, penitus eximimus, et totaliter liberamus; et quos quoties, et quandocumque aliqui ex Collegialibus Colegi per praesentes erecti hujusmodi Baccalaureatus, Licentiaturae, Doctoratus, et Magisterii, aut alios Gradus in Juribus, Theologia, Artibus, Scientiis, et Facultatibus praedictis recipere voluerint et Actus, ac Cursus, et alia similibus servari solita, inibi servaverint et peregerint, Gradus ipsos in eo, si inibi Doctores sint, qui illos examinent, et gradus eis impendant, alioquin in Salamantina, aut alia quocumque Universitate Hispaniae, ab illius Doctoribus, Rectoribus, Scholasticis, et aliis, ad quos id pro tempore spectabit, servatis servandis, et solutis juribus solvendis, recipere, et ad illos recipiendum, ac quocumque Cathedras in eisdem aliis Studiis, et Universitatibus regendum, et gubernandum per illarum Rectores, Scholasticos, Doctores, et alios quoscumque superiores admittere debere, salvis suis justis, et consuetis salariis, vel regalibus, omniaque, et singula alia in praemissis, et circa ea necessaria, et opportuna facere, et exequi, ac cum eis fieri, et exerceri debere in omnibus, et per omnia; et ipsi sic Graduati in oppositionibus, et assecutionibus, quorumcumque Beneficiorum Ecclesiasticorum, etiamsi Canonicatus, et Prebendae, etiam Graduatorum nuncupati, ac Dignitates etiam majores, et principales Personatus, administrationes, vel officia etiam curata, et electiva, etiam solum Graduatis in eisdem aliis Universitatibus conferrí solita et debita, ac alias qualificata, etiam in Cathedralibus, etiam Metropolitanis, vel Collegiatis, aut aliis Ecclesiis fuerint, et tam ipsi, quam etiam Collegium construendum hujusmodi, illiusque Rectores, Lectores, Collegiales, Capellani, Servitores, et aliae personae in eo pro tempore degentes, durante inibi residentia, illorumque omnium, et Singulorum Jura, Res, Possessiones, ac Bona spiritualia, et temporalia, mobilia, et inmobilia, nec non fructus, reditus, et proventus ad illud, et illos, ac illa pro tempore quomodolibet spectantia, omnibus, et singulis praemissis, ac aliis privilegiis, indultis, exemptionibus, favoribus, concessionibus, gratiis, praerogativis, praeminentiis, favoribus, libertatibus, antelationibus, indulgentiis, et Litteris Apostolicis, eisdem aliis Collegiis Hispaniae hujusmodi, per quoscumque Romanos Pontifices, Praedecesores nostros, ac Nos, et Sedem eamdem hactenus concessis, et concedendis, et quibus illa, et illorum Rectores, Collegiales, Lectores, Capellani, Servitores, et aliae personae in genere de jure, vel consuetudine, quomodolibet utuntur, potiuntur, et gaudent, ac uti potiri, et gaudere poterunt quomodolibet in futurum, Collegium construendum, ac in co pro tempore degentes, et qui in eo studuerint, etiamsi alibi Gradus, ut praefertur, receperint, illorumque omnium personae, res, possessiones, fructus, et bona hujusmodi, dicta residentia durante, utantur, potiantur, et gaudeant, ac uti, potiri, et gaudere libere et licite valeant, in omnibus et per omnia, perinde ac si illa omnia, et singula Collegio construendo, et illius Rectoribus, Lectoribus, Scholaribus, rebus, possessionibus, et bonis praedictis specialiter, et expresse concessa, et indulta fuissent, ipsique Rectores, Lectores, Collegiales, Capellani, Servitores, et personae in eisdem aliis singulis Collegiis, Universitatibus, et Studiis praefatis studuissent, et in eis Cursus peregissent, et legissent, ac alia servanda servassent, similiter indulgemus, ac Episcopo Wigorniensi, et dilectis Filiis Beatae Mariae de Sobrado, et Sancti Martini de fora Cisterciensis, et Sancti Benedicti ordinum Compostellanae Diocesis Monasteriorum Abbatibus, per Apostolica scripta mandamus, quatenus ipsi, vel duo, aut unus eorum, per se, vel alium, seu alios praesentes Litteras, et in eis contenta, quacumque, ubi, et quando expedierit, ac quoties pro parte Alphonsi Archiepiscopi, ac pro tempore existentium Rectoris, Consiliariorum, Collegialium, Familiarium, negotiorum gestorum, et aliarum personarum Collegii construendi praedictorum vel cujusvis eorum desuper fuerint requisiti, solemniter publicantes, eisque in praemissis efficacis defensionis praesidio assistentes, exemptionem, liberationem, unionem, anexionem, incorporationem, applicationem, appropiationem, decreta, indulta, statuta, ordinationes, licentias, et alia praemissa, ac reliqua perdictum Archiepiscopum praesentium vigore ordinanda, et facienda, firmiter, observari, ac singulos, quos praesentis Litterae concernut, illis pacifice frui,et gaudere, non permittentes eos, aut eorum aliquem per locorum Ordinarios, vel Officiales praedictos, aut alios quoscumque desuper quomodolibet indebite molestari; contradictores per censuram Ecclesiasticam appellatione posposita compescendo, invocato etiam ad hoc, si opus fuerit, auxilio brachii Secularis, non obstantibus voluntate nostra praedicta, ac felicis recordationis Bonifacii VIII, etiam de una, et Concilii generalis de duabus dietis, dummodo aliqui ultra tres dietas praesentium vigore non trahatur, et Leonis X. in Concilio Lateranensi contra similes uniones, et Innocentii IV. |
[+] |
1534 |
FDUSC 410/ 579 |
Cum, itaque, praestimonia seu praestimoniales portiones aus simplicia beneficia ecclesiastica vnum, videlicet, in sancti Iuliani de Almeyras et aliud in sancti Christophori das Vinas, alias de Faro, parrochialibus ecclesiis nostrae diocesis per liberam et simplicem resignationem domni Anthonii de Acugna, illorum vltimo possessoris de illis, quae tunc obtinebat, in manibus nostris per Franciscum Osorii, clericum civitatensem, procuratorem suum ad id ab eo, vt nobis legitime consistit, specialiter constitutum, factam et per nos admissam, prout eam per presentes admitimus, vacauerint et vacent ad presens, Nos, attendentes fructus, redditus et prouentus dicti Collegii seu Studii generalis ad sustentationem collegialium et aliarum personarum in eo pro tempore habitantium, ac alia eiusdem onera supportantia minime sufficere; quapropter eos Nos ampliare volentes, dicta praestimonia seu simplicia beneficia sancti Iuliani de Almeyras et sancti Christofori das Vinas, alias de Faro, cum dominibus, iuribus, et pertinentiis eorumdem de consensu prefati reurendissimi domni Alfonsi archiepiscopi toletani, dictorum prestimoniorum seu beneficiorum patroni, tamquam heredis vniuersalis Martini Sanchez das Mariñas coram nobis prestito, eidem Collegio seu Studio perpetuo vnimus. annectimus et incorporamus prsentium per thenorem; ita quod liceat rectori seu collegialibus dicti Collegii seu Studii generalis, sicut eius legitimo procuratori, predictorum praestimoniorum seu beneficiorum corporalem, realem et actualem possessionem libere et licite apprenhendere, illorumque fructus, redditus et prouentus dicti Collegii seu Studii nomine percipere et in illius vsus et vtilitatem, sicut reliquos eiusdem Collegii et Studii fructus conuertere. |
[+] |
1534 |
FDUSC 410/ 579 |
Quocirca, vniuersis et singulis archipresbiteris, vicariis, rectoribus, clericis et capellanis, notariis et tabellionibus publicis quibuscumque per nostram diocesim constitutis, in virtute sanctae obedientiae et sub excommunicationis pena tenore praesentium praecipimus, quatenus infra trium dierum, postquam per dictum rectorem seu collegiales, vel eius seu eorum procuraterm nomine dicti Collegii seu Studii fuerint requisiti, vel eorum quilibet fuerit requisitus, ad dictas parrochiales ecclesias et earum quamlibet accedentes vel accedens dictum rectorem seu collegiales aut procuratorem huiusmodi in dictorum prastimoniorum seu beneficiorum corporalem, realem et actualem possessionem, vel quasi, inducant et admittant, inductumque defendant, amoto exinde quolibet illicito detentore; necon, eidem Collegio seu Studio generali aut eius rectori et collegialibus nunc et pro tempore existentibus, vel procuratori suo cum eorumdem fructibus, redditibus et prouentibus integre et plenarie respondeant et faciant ab aliis responderi, contradictores quoslibet et rebelles per censuram ecclesiasticam compescendo. |
[+] |
1534 |
FDUSC 410/ 580 |
B. de la Barja notarius et secretarius. ( + D. B. - Amicus Plato) Vnio prestimoniorum sancti Iuliani de Almeyras et sancti Christofori das Viñas de Faro Collegio compostellano. |
[+] |
1565 |
GHCD 45/ 213 |
Praedecessori nostro, pro parte dilectorum filiorum Rectoris, et Consiliariorum Collegii Sancti Jacobi Compostellani petitio continebat: quod, cum alias bonae memoriae Alphonsus Archiepiscopus Toletanus, tunc in humanis agens, ob singularem devotionem, quam gerebat ad Ecclesiam Compostellanam, cui antea ipse multo tempore praefuerat, considerans, quod in partibus illis plerique Presbyteri indocti reperiebantur, quorum aliqui facultatum penuria pressi, litteris incumbere non valebant, et propterea, ac ex certis aliis rationabilibus causis in civitate Compostellana, quae ex illius Metropolitana Ecclesia insignis, et notabilis existebat, unum Collegium Scholarium construere, vel antiquum Collegium parvum quuemdam Lupi Rometii, alias Gometii, et Didaci Episcopi Ovetensis nuncupatum, in ipsa civitate constructum, cujus aedificia adeo vetusta, et parva erant, ut angustia loci pauci Scholares, et Lectores inibi recipi possent, extendere, et ampliare, vel prope illud aliud Collegium, per eum jam forsan tunc construi ceptum, cum magna, et sumptuosa Domo perficere et pro pauperibus Scholaribus inibi Theologiae et utriusque Juris, ac Artium liberalium Facultatibus, et Scientiis operam daturis, suis sumptibus, et expensis competenter dotare, summopere cuperet; piae memoriae Clemens Papa VII. et Praedecessor noster supplicationibus ejusdem Alphonsi Archiepiscopi chiepiscopi tunc in ea parte inclinatus, dicto Alphonso Archiepiscopo, ut in Civitate praedicta, vel prope dictum antiquum Collegium, aut in eo, seu alio decenti loco per eum eligendo unum Collegium, pro uno Rectore et pauperibus Scholaribus in numero, et cum qualitatibus, modisque, et formis, ac pro temporis spatio, per praefatum Alphonsum Archiepiscopum statuendis, et ordinandis, cum Capella, et aliis necessariis, adinstar aliorum Collegiorum ad Omnipotentis Dei, et totius Curiae Celestis laudem, honorem, et gloriam construere, et aedificare, seu ipsum antiquum Collegium extendere, et ampliare, eosdemque Scholares in numero, et cum qualitatibus, ac pro temporis spatio hujusmodi in eodem Collegio Collegialiter permansuros, et in iisdem Facultatibus et Scientiis operam daturos, introducere, ac Cathedras pro Lectoribus in numero decenti, et pro eis salaria, et mercedes constituere, nec non quaecumque statuta utilia desuper ordinare, concedere, et facere, illaque mutare, et alia de novo edere, liberè, et licitè valeret, authoritate Apostolica licentiam, et faculatem concessit, et voluit, et eadem authoritate statuit, quod , quoties, et quandocumque aliqui ex Collegialibus dicti Collegi Baccalaureatus, Licenitiaturae, Doctoratus, ac Magisterii, vel alios Gradus in Jurium, ac Theologiae, et Artium Scientiis, et Facultatibus praedictis suscipere vellent, postquam Actus et Cursus, aliaque in similibus servari solita, inibi adimplevissent, et peregissent, Gradus ipsos, in eodem Collegio, ab illius Doctoribus, si inibi essent, qui eos examinarent, et praefatos Gradus eis impenderent, alioquin in Salmantina, aut alia quacumque Universitate Hispaniae, ab illius Doctoribus, Rectoribus, Scholasticis, et aliis, ad quos id pro tempore spectarit, servatis servandis, et solutis juribus solvendis, suscipere, et ad illos suscipiendum, ac quascumque Cathedras in quibusvis Studiis, et Universitatibus regendum, et gubernandum per illarum Rectores, Scholasticos, Doctores, et alios quoscumque Superiores, admitti, et quod tam ipsi Graduati, quam, et Collegii hujusmodi, illiusque Rectores, Lectores, Collegiales, Capellani, Servitores, et aliae personae, in eo pro tempore degentes omnibus, et singulis privilegiis, alliis Collegiis Hispaniae, per quoscumque Romanos Pontifices Praedecessores suos, ac Sedem Apostholicam eatenus concessis, et in posterum concedendis, uti valerent, prout in Litteris ipsius Praedecessoris de super confectis plenius continetur, et in eadem expositione subjuncto, quod, Litterarum hujusmodi modi vigore in ipsa Civitate, quae Caput Regni Galitiae erat, et in quo nulla studii Universitas existebat, dictum Collegium sub dicta invocatione Sancti Jacobi honorifice constructum, et aediticatum fuerat, et merito insignis Universi studii generalis, ex eo potissimum, quod valde floruerat, nuncupabatur; et si illo, prout in aliis Universitatibus Hispaniae, non solum Collegiales, sed et inibi pro tempore studentes, ac alii, qui Cursus suos in aliis Universitatibus peregissent in Facultatibus, et Scientiis praedictis, ac etiam in Medicina, Baccalaureatus, Licentiaturae, Doctoratus, vel Magisterii Gradus recipere; ac modernus, et pro tempore existens Vicarius, seu Officialis generalis, Provisor nuncupatus Archiepiscopi Compostellani, seu Sede Archiepiscopali Compostellana vacante, Capituli illius Ecclesia in spiritualibus generalis, eis prius ab ejusdem Collegii Sancti Jacobi Doctoribus, in eo pro tempore existentibus, examinatis, Gradus ipsos, ob carentiam Cancellarii ipsius Collegii Sancti Jacobi conferre valerent; profecto Collegium ipsum Sancti Jacobi, quod, preter facultatem Gradus praefatos modo infrascripto conferendi, omnia insignia, quae Universitates Studiorum generalium habent, habebat, plurimum decoraretur; pro parte dictorum Rectoris, et Consiliarorum, eidem Pio Praedecessori humiliter supplicato, ut in praemissis opportune providere de benignitate Apostolica dignaretur praefatus Pius Praedecessor, qui dum attentae considerationis indagine perscrutabatur, quam praecipuum in hac fragili vita donum ab immortali Deo hominibus concessum foret, quo per assiduum litterarum studium, tenebrosa ignorantiae calligine depulsa, Scientiae margaritam adipisci valerent, per quam expedita, ad bene beateque vivendum, via pandebatur, veritas cognocebatur, Fides Catholica Christiana, in Deum pietas, verusque illius cultus protendebatur, ac tandem ipsae creaturae Creatori suo quodammodo similes reddebantur, ad ea, per quae studia ipsa, uti libet incrementa, studiosaeque personae ad excelsum doctrinae fastigium aspirantes, ad id opportune subventionis auxilia susciperent, Apostolici favoris praesidium libenter adhibebat, aliasque disponebat, prout locorum, temporumque conditione pensata, conspiciebat in Domino salubriter expedire, eosdem Rectorem, et Consiliarios, ac eorum singulos a quibusvis excommunicationis, suspensionis, et interdicti, aliisque Ecclesiasticis sententiis, censuris, et poenis a jure, vel ab homine quavis occasione, vel causa latis, si quibus quomodolibet innodati existebant. ad effectum infrascriptorum duntaxat consequendum absolvens, et absolutos fore censens, ac Litterarum praedictarum tenores pro expressis habens: sub datum videlicet quinto decimo kalendas Novembris, Pontificatus sui anno quinto, Apostolica authoritate statuit, et ordinavit, quod et tunc deinceps perpetuis futuris temporibus, in Collegio Sancti Jacobi praefato, ac in Capella de Don Lope nuncupata, sita in dicta Ecclesia Compostellana, non solum Collegiales Collegii Sancti Jacobi hujusmodi, sed et alii quicumquee studentes, qui inibi, vel in alia quacumque Universitate,in Facultatibus et Scientiis praedictis Cursus peregisset prout in aliis Universitatibus Hispaniae, in eisdem Facultatibus, et Scientiis, ac etiam in Medicina, Baccalaureatus, Licentiaturae, Doctoratu, vel Magisterii Gradus recipere: praefatusque Vicarius ipsos Gradus eisdem Collegialibus, et studentibus, illis prius a dictis Doctoribus examinatis, et idoneis repertis, conferre, ac alia in aliis Hispaniae Universitatibus hujusmodi fieri dolita, facere et exercere libere, licite valerent, nec non praefato Vicario in virtute sanctae obedientiae, et sub majoris excommunicationis paena, a qua non nisi per Sedem Apostolicam absolvi posset, ut illis, qui, ut praefertur, examinati, et idonei reperti fuissent, eosdem Gradus conferre, et alia, quae in aliis Hispaniae Universitatibus hujusmodi, per earum Cancellarium, sive alium, ad ipsos Gradus conferendum, deputatum, fieri consueverant, toties quoties ad id, pro parte ipsorum Rectoris, et Consiliarorun requisitus foret, facere deberet, mandavit, decernens, Vicarium Archiepiscopi, seu Vicarium, Provisorem nuncupatum, Capituli hujusmodi, Sede Archiepiscopali vacanti, Gradus praedictos per se ipsos respective facere, et exercere teneri, ita quod vices suas, dicto Vicario Archiepiscopi in eadem Civitate praesente, existente alteri committere nequirent; ac ex tunc irritum, et inane, si secus super his a quoquam, quavis authoritate Scienter, vel ignoranter contingeret attentari, non obstantibus quibusvis Apostolicis, ac in Provincialibus, et Sinodalibus Conciliis, editis generalibus, vel specialibus Constitutionibus, et Ordinationibus, ac dicti Collegii Sancti Jacobi etiam juramento, confirmatione Apostolica, vel quavis firmitate alia roboratis statutis, et consuetudinibus, caeterisque contrariis quibuscumque: ne autem de absolutione, statuto, ordinatione, mandato, et decreto praedictis, pro eo quod, super iliis ipsius Praedecessoris, ejus superveniente obitu, Litterae confectae non fuerunt, valeat quomodolibet haesitari, ipsique Rector, et Consiliarii eorum frustrentur effectu, volumus, et similitir Apostolica authoritate decernimus, quos absolutio, statutum, ordinatio, mandatum, et decretum Praedecessoris hujusmodi perinde a dicta die quinto decimo Kalendas Novembris suum sortiantum effectum ac si super illis ipsius Praedecessoris Littera sub ejusdem diei datum confectae fuissent, prout superius enarratur; quodque praesentes Litterae, ad probandum pleni absolutionem, statutum, ordinationem, mandatum, et decretum Praedecessoris hujusmodi, ubique sufficiant, nec ad id probationis alterius adminiculum requiratur. |
[+] |