1222 |
PRMF 10/ 189 |
Ego domna Tarasia prelata de Ramiranes cum capitulo eiusdem damus uobis Fernando Gomez et Petro Gomez medietatem de una presuria, que iacet in Montezelo iuxta fluuium Eyres, quomodo diuidit ex una parte cum uinea de opera, deinde per fontem que stat secus uiam, quomodo currit ad flumen, et ex alia parte quomodo diuidit cum uinea de Iohanne Petri, clerico, deinde cum uinea de Laurentio Iohannis, clerico in directum ad flumen. |
[+] |
1233 |
PRMF 19/ 197 |
F. --Notum sit tam presentibus quam futuris quod ego domna Maria Fernandi ona in sancto Petro de Ramiranes cum totum eiusdem conuentum ipsius monasterii facimus kartulam tibi Laurentius Iohannis et F. Martini de unum montem quod habemus in loco qui dicitur Montezelo iusta fluuium de Eires, scilicet; fuit in presoria de Gomez Munionis et de Petri Lino et Gomet Munit dedit suam portionem L. |
[+] |
1240 |
PRMF 29/ 208 |
UX. --Ego domna Maria Fernandi, IIa, Ona de Ramiraes cum capitulo eiusdem damus atque concedimus tibi Petrus Iohannis unum montem quod habemus in loco qui dicitur Montezelo, et iacet iusta uiam quod tendit ultra fluuium de [Eires] Damus tibi ipsum montem per suas diuissiones, quomodo diuiditur per uineam que fuit de domno Aluino, deinde per uineam que fuit de domno F. Martini et per uineam de filiis de Gomecius Munionis, deinde per uineam Martinus F. Damus tibi ipsam hereditatem tam cultu quam inculto, tali conditione quod labores et cultifices eum et de fructu que Deus ibi dederit persoluas inde monasterio sancti Petri de Ramiraes quartam partem panis in area et uinum in torculari, et semper permaneat hunc forum. |
[+] |
1245 |
PRMF 36/ 216 |
Ego Maria Fernandi IIIa Ona in Ramiranis cum omni capitulo eiusdem loci, damus acque concedimus tibi Lupo Martini duas uineas que iacent in loco qui dicitur Montezelo: |
[+] |
1316 |
FDUSC 33/ 36 |
Notum sit omnibus quod ego Petrus Luppi, clericus chori compostellani, presente Maria Andree et concedente et mecum vendente, pro nobis et pro omni uoce nostra, vendimus et firmiter concedimus uobis Roderico Laurencii, aurifici, comperanti pro uobis et pro uxore uestra Therasia Iohannis omnique uoci uestre quantam hereditatem ego Petus Luppi et dicta Maria Andree conperauimus anbo et per uices a Fernando de Rex et uxore sua Dominica Dominici per duas cartas confectas per istum notarium in villis de Pignario et de Freyria et de Acterio et de Ualina et in tota filigresia sancti Christophori de Rex, cum suis domibus, casalibus, plantatibus, pertinenciis et directuris, ubicumque fuerint ad montes et ad fontes, et cum medietate populacionis et cum quanta alia hereditate dictus Fernandus de Rex et uxor sua uendiderunt et subpignorauerunt uobis Roderico Laurencii in villis de Acterio et de Pignario et de Montezelo et alibi ubicumque. |
[+] |