1464 |
FDUSC 334/ 437 |
Postmodum, vero, sancti Petri de Loureda ac sancti Petri de Busto et sancte Vaye de Lañas, necnon sancti Adriani et de Gorgullos, compostellane diocesis, prestimoniis, siue prestimonialibus porcionibus seu simplicibus beneficis, que quondam Iohannes de Canpo, dum viueret et literarum apostolicarum abreuiator existeret, obtinebat, per obitum eiusdem Iohannis, qui extra romanam curiam diem clausit extremum, vacantibus, sicut exhibita nobis nupper dilecti filii Iohannis Garsie de Gomara, clerici oxomensis diocesis, bachallarii in Decretis, peticio continebat, venerabilis frater noster, Alfonsus, archiepiscopus compostellanus, reseruationis et decreti predictorum forsam ignarus, prestimonia, seu porciones uel beneficia huiusmodi sic vacancia ipsi Iohanni Garsie, quamuis de facto, ordinaruia auctoritate contulit et de illis eciam prouidit, prefatusque Iohannes Garsie collacionis et porouisionis eorumdem pretextu possessionem prestimoniorum seu porcionumm aut beneficiorum huiusmodi apprenhendens, illa ex tunc tenuit, prout tenet de presenti, similiter de facto, fructus percipiens ex eisdem, bona tamen fide. |
[+] |
1466 |
FDUSC 337/ 444 |
Idcirco, auctoritate apostolica nobis in hac parte commissa, prestimonia, prestimoniales porciones seu simplicia beneficia sancti Petri de Loureda, ac sancti Petri de Busto et sancte Vaye de Gorgullos, compostellane diocesis, vacantes per obitum et finem dicti Iohannis de Campo, literarum apostolicarum abbreuiatoris, vt in prefatis literis apostolicis continetur, siue premisso uel alias quouis modo aut ex alteriuscuiusque persona semper liberam dicti Iohannis de Canpo, uel alicuius alterius de illis in predicta curia uel extra eam, eciam coram notario publico et testibus sponte facta resignacione, vacent; eciam si tanto tempore vacauerint quod collacio iuxta lateranensis statuta concilii ad dictam sedem apostolicmam legitime deuoluta ipsarum prestimonia, prestimoniorum porciones seu simplicia beneficia huiusmodi dispisicioni apostolice specialiter, uel alias, generaliter reseruata existant; eciam si superius eis inter aliquos lis pendeat indecisa, dummodo eorum disposicio ad dictum dominum nostrum propriam hac vice pertineant, et ad nos, auctoritate apostolica qua fungimur in hac parte, cum plenitudine iuris canonici et omnibus iuribus et pertinenciis prefato domno Iohanni Garsie, id humiliter petenti, contulimus et assignamus sibique prouidimus, de eisdem tenore presencium conferimus et asignamus atque prouidemus iuxta preinsertam literarum apostolicarum continenciam, vniformam et tenorem, ipsumque domnum Iohannem Garsie uel procurarorem eius nomine in corporalem, realem possessionem, seu quasi, prestimoniorum porcionum predictorum uel simplicium beneficiorum sibi collatorum, iuriumque et pertinenciarum predictorum, et induximus et imposuimus et inducimus et imponimus per presentes, inuestientes eumdem Iohannem Garsie per predictam literarum apostolicarum traditionem, quoscumque illicitos detentores et ocupatores ab eisdem et ipsorum seu eorum quolibet detencione amouemus, et amotos determinamus, pronunciamus et declaramus. |
[+] |
1525 |
GHCD 44/ 203 |
Cum itaque postmodum unum, seu una in Beatae Mariae dignae de Porto Novo, et aliud, seu alia in Sancti Petri de Dimo, ac aliud, seu alia in Sancte Mariae de Rubianes, et aliud, seu alia in Sanctae Justae de Morana, et Sanctae Ayae de Curtes, ac aliud, seu alia in Sancti Petri de Cornazo, et aliud, seu alia in Sancti Georgii de la Coruña, et Sancti Stephani de Trasmonte, et aliud, seu alia in Sancti Christophori do Exo, et aliud, seu alia in Sanctae Mariae dePiloño, et in dominiis Sanctae Bayae Dozo, et de Loreda, et de Busto, et de Lamians, et Logrosa de Loronno, et Sancti Salvatoris de Cordeiro, et aliud, seu alia in Sancti Ludovici Heremitorii del coto de Jallas, et aliud, seu alia in Sanctae Mariae de Cardama, et Sancti Petri de Cornazo, et de Calo, et de Sarrandon, et aliud seu alia in Sancte Thome de Iames, et Sancti Michaelis, et aliud, seu alia in Sanctae Ayae, et Sancti Laurentii de Carelle, et de los Gorgullos, ac aliud, seu alia in Sanctae Mariae de Zacheril, et aliud, seu alia in Sancti Joannis de Fecha, et aliud, seu alia in Sancti Brexomi de Varoxa, et aliud, seu alia in de Laña et Logrosa, et aliud, seu alia in Sanctae Bayae Bedrae, et aliud, seu alia in Sancti Martini de Noya, et aliud, seu alia in Sancti Joannis de Riva et aliud, seu alia in Sancti Jiaoo, et de Luagna, et aliud, seu alia in Sancti Michaelis de Moreira, et aliud, seu alia in Sancti Petri del Castelo de Jazas, et aliud, seu alia in Beatae Mariae de Lorogno, et aliud, seu alia in Sanctae Christinae dos Cobres, et aliud, seu alia in Sanctae Vayae de Meira, et aliud, seu alia in Sancti Martini de Moaña, et aliud, seu alia in Santae Bayae Dena, et aliud, seu alia in Sancti Thomae de Caldas, et aliud, seu alia in Santae Leocadiae de Barazan, et aliud, seu alia in Sancti Petri de Domayo, et aliud, seu alia in Sancti Georgii de Beya, et aliud, seu alia in Sancti Jacobi de Nove - Fontes, et aliud, seu alia in Sancti Michaelis de Valga, et aliud, seu alia in Sancti Jacobi Dandrade, et aliud, seu alia in Sanctae Mariae de Coiro, et aliud, seu alia in Sancti Vincentii de Pino, et aliud, seu alia in Sancti Joannis de Sardineyro, et aliud, seu alia in Sanctae Bayae Dazo, et aliud, seu alia in Sanctae Mariae de Cueixais, et aliud, seu alia in Sancti Petri de Jallas de Porquera, et aliud, seu alia in Sancti Clementis de Mercurin, et aliud, seu alia in Sancti Mametis, et Sanctae Crucis de Rivadula, et Lestedo, et aliud, seu alia in Sancti Petri de Duraco, et aliud, seu alia in Sanctae Bayae de Matalobos, et aliud, seu alia in Sancti Jiani de Laiño, et aliud, seu alia in de Laureda, et aliud, seu alia in Sancti Petri de Seel, et aliud, seu alia in Sanctae Mariae de Cruces, et aliud, seu alia in Sancti Christophori de Bessegno, et aliud, seu alia Sancti Birixome de Ferreiros, Locorum, seu Oppidorum Compostellanorum, vel aliorum Dioecesis, Sincurae, Ecclesiae, vel Heremitoria, seu in illis, aut locis, seu oppidis, vel dominiis praedictis, Praestimonia, seu praestimoniales Portiones, aut Simplicia, seu servitoria, Beneficia eclesiastica, vel Capellaniae, tertiae, vel mediae, aut quartae, seu aliae partes, aut portiones, vel alias nuncupatae, quae, vel earum aliqua, seu aliquae, ut a nonnulis asseritur, de jure Patronatus Laicorum, etiam forsan nobilium, et ilustrium, vel eorum, et Clericorum mixtim, vel separatim existunt, per liberam resignationem venerabilis Fratis nostri Alphonsi Archiepiscopi Toletanae Dioecesis, quae, seu qua ex concessione, et dispensatione Apostolica, tunc in Titulum, vel Commendam obtinebat, per dilectum filium Lupum Sanctii Dulloa, Archidiaconum de Baroncelli in Ecclesia Auriensi, Procuratorem suum ad hoc ab eo specialiter constitutum, in manibus nostris sponte factam, et per Nos admissam apud sedem eamdem, seu ex eo quod idem Alphonsus Archiepiscopus, si illa in Commendam, ut praefertur, obtinebat, Commendae, hujusmodi in eisdem manibus per eumdem Procuratorem ad hoc ab eo similiter constitutum, sponte, et libere cessit. |
[+] |