logo usc Corpus Xelmírez - Resultados da consulta

Corpus Xelmírez - Corpus lingüístico da Galicia medieval

Resultados da pescuda


Os resultados das buscas efectuadas no Corpus Xelmírez poden ser usados con fins educacionais e de investigación, sempre que se mencione a fonte. Se desexa consultar a referencia e o contexto dun exemplo, calque no símbolo [+] na cela da dereita. Para se referir ao corpus como un todo, cite: Corpus Xelmírez - Corpus lingüístico da Galicia medieval - http://sli.uvigo.gal/xelmirez/. Se desexa realizar outra pescuda no Corpus Xelmírez, pode calcar aquí.
Está a procurar contextos do uso de reter nos textos notariais do Corpus Xelmírez.

Número de contextos atopados: 96

GHCD 27/ 136 Qualiter uero hic error arabicam prius gentem inuaserit paulo latius quod preteriit ita repetamus. [+]
990 GHCD 70/ 290 Inclito Redemptori humani generis, Deo vivo et vero qui est omnium causa, plenitudo virtutum, lux lucis, fons luminis, illuminator dierosque (dierum?), ubi nulla similicia est; qui ante mundi constitutionem arbitrio suo cuncta creavit omnia visibilia atque invisibilia, preterita presentia et futura, et ex patre filio permanente atque cum spiritu sancto in deitate trinitatis presente quin genitor genitum antecederet, genitus genitori deesset, aut spiritus sanctus aliquando appareret, pariter cum prole eius. horoimque (eorumque?) spiritum almum, in pasionis trinum in deitate credimus esse vivum (unum?), quia pater deus et filius (deus) et spiritus sanctus deus, non tres dii, sed naturaliter tota trinitas unus est deus, qui omnia regit gubernat et moderat, mortificat, ducit ad inferos et reducit, creans lucem et formans tenebras qui est in sempiternum seculum amen. [+]
1021 PRMF 1/ 180 Neminem pretermisimus nec propinquis nec extranei qui uobis ibidem aliquam irruptione faciant uel damna. [+]
1126 MSPT 3/ 238 Et nos qu idem Comes domnus Petrus et Comitissa domna Maior hoc testamentum confirmare studemus, nichil foras ex eo pretermittendo. [+]
1150 TL 168/ 208 Et illa veyga que iacet subtus Senorim preter duas leyras que sunt de heredibus, et iacent marcadas ambe im brachio et illa veyga dividit se per regum de Fonte de Seezedo quomodo vadit ad portum Castineyra todo cabo devesa. [+]
1165 GHCD 18/ 79 Preterea de maiordomis et hominibus nostris de Amio, qui absque aduocatione uel commonitione domos uestras tanquam stulti et insipientes intrare solebant. ' uobis scribimus statuentes quod neque pro rebus uestris neque pro extraneis uel alienis domos uestras ausus sit intrare uel irrumpere. [+]
1165 MPR 6/ 138 Preterea dicimus quod si vos in homicidio aut in aliquo alio eventu recesseritis a patria ponatis alium in loco vestro qui respondeat pro vobis sicut vos debetis respondere, et si non posueritis eos remaneat ipsa hereditas monasterio illo, et in reditu vestro restituat vobis iam dicto pacto. [+]
1169 GHCD 2/ 15 Preterea do et concedo bto. iacobo superatum quod fuit archiepiscopi dni. pelagii... mando copam meam argenteam. et unam (?) citharam perobtimam. [+]
1175 MPR 7/ 139 Ego Sancia Reimundi, abbatissa Sancti Petri de Lobanes, in Domino confidente auxilio testo atque concedo preter partem huius ecclesie et monasterio memorato et baselica reliquie recondite sanctorum apostolorum Petri et Pauli et martirum Christi pro remedium anime mee testo, offero atque concedo ibidem quisquis fuerit ad abitandum et monasticam vitam ad peragendum, unde de propiis sceleribus atque criminibus per intercessionem sanctorum apostolorum merear a Domino veniam accipere ut de manu inferni liberet Deus animam meam. [+]
1178 CDMACM 20/ 38 Preterea cautos uestros et incartationes ubicumque sint quas pater meus domnus Imperator aui mei et peraui ego ipse nichilominus uobis et ecclesie uestre contulimus in omnimoda libertate et illibata conseruari uolumus in posterum. [+]
1187 MSCDR 7/ 266 Pretera recipimus te in nostrum familiarem et ad obituary tuum in nostro sepeliaris monasterio, uel si habitum religionis suscipere decreueris in nostro monasterio nobiscum suscipias. [+]
1201 GHCD 86/ 403 Marie de Oya et uobis domno Bernaldo euisdem monasterii abbati et toti uestro conuentui ac uestris succesoribus in perpetuum illud meum regalengum de saa cum toto eo quod ad regiam uocem ibi pertinet et cum ecclesiis de erizana: preter iura episcopalia. et cum decima parte portatici et calumpniarum ipsius uille et uos uestros integros barcos in ipso portu de portatico habeatis excusatos in perpetuum. [+]
1201 GHCD 86/ 403 Hoc autem facio pro remedio anime mee et animarum patris mei et auorum meorum. et pro cauto ipso de erizana quod uobis prendidi et dedi populatoribus ipsius uille. cun toto eo quod ibi habebatis preter ecclesias quas uobis dedi..... [+]
1204 GHCD 87/ 403 DCCC. solidis. precium quod pro salute anime mee satis mihi complacuit. et quod mihi totum cum gratiarum actione dedistis. habui siquidem montem illum preter ius proprium dono et auctoritate domne theressie matertere mee. et domni pelagii auunculi mei. et iacet inter recouios et auctorelos. sicut dividitur ab hereditate ecclesie de Codario. et ab hereditatibus Auriensis ecclesie. et eorumdem sarensium. [+]
1208 HCIM 6baa/ 466 Et mando quod non recipiat in suam villam pro uicinis milites nec fratres preter fratres de Superado qui faciant tale forum de suis casis quas ibi habuerint sicut alij homines de Concilio. [+]
1208 HCIM 21b/ 484 Et mando quod non recipiat in suam villam pro vicinis milites nec fratres preter fratres de Superado, qui faciant talem forum de suis casis quas ibi habuerint sicut alii homines de concilio. [+]
1208 HCIM 71baaa/ 640 Et mando quod non recipiat in suam villam pro vicinis milites nec fratres preter fratres de superado qui faciant tale forum de suis casis quas ibi habuerint sicut alij homines de concilio. [+]
1211 MPR 12/ 142 Preterea dicimus quod si vos volueritis mandare hereditatem illam pro remedio anime vestre mandetis iam dicto monasterio tantum. [+]
1214 MERS 11/ 256 Inveni preterea quod ricome de terra [nec ille qui tenet castellum de Aguilar] nec ad sericum, nec ad petitum nec ad cevadam nec ad aliquam aliam causam intravit unquam tempore antecessorum meorum nec intrare debet in cauto predicto, nec comendam ibi tenere, sed rex cuius est monasterium debet per se tenere ipsum cautum et monasterium in comenda. [+]
1214 MERS 13/ 258 Inveni preterea quod richome de terra nec ille qui tenet castellum de Aguilar nec ad sericum nec ad petitum nec ad cevadam nec ad aliquam aliam causam intravit unquam tempore antecessorum meorum nec intrare debet in monasterio Sancti Stephani nec in eius cauto predicto, nec comendam ibi tenere, sed rex cuius est monasterium debet per se tenere ipsum cautum et monasterium in guarda et in comenda et nulli alii dare. [+]
1217 HCIM 12/ 476 Do preterea Cruniam cum turri de faro et cum suo alfoz, et Saniurgium, Travam, Morgadanes, Sanctum Martinum de Ladrones et ista cellaria mea scilicet, Castrellum de Vega, Layas, Francelos, Amolgas et omnia cellaria mea de Lemos dun totis suis directuris et pertinentiis. [+]
1217 HCIM 12/ 476 Hec autem predicta castra omnia cum totis suis alfozis et directuris et cellaria predicta do eis cum terminis novis et antiquis; et concedo quod post mortem meam libere et absque omni onere servitii in tota vita sua ea possideant ita quod quincumque castra prenominata tenuerint dent ipsa predictis filiabus meis post mortem meam statim libere et absolute sicut darent ea michi si viverem et ipse debent ea recipere per cartam et per portarium suum aut per se vel quocumque alio modo voluerint, et habere libere ita quod nemini respondeant de ipsis in diebus suis; post mortem autem earum omnia debent devolvi ad regem qui de mea proienie successerit in regnum Legionensem, omni contradictione postposita Sciendo preterea quod si alteram earum nubere vel mori, castra omnia et cellaria predicta debent remanere alteri germane non nupte; si vero ambe nupserint, totum servitium tam de castris quam de cellariis supradictis remaneat regi legionensis, qui de mea progenie iure successorio regnaverit; ipsa tamen castra et cellaria teneantur de manibus earum ut, si aliquando alteram earum sive utramque contigerit redire in regnum legionense, recuperent omnia predicta in pace. [+]
1217 HCIM 12/ 477 Preterea concedo et confirmo quod si mater earum regina donna Theresa premortua eis fuerit. castra que ipsa tenet, scilicet, Entenza, Soveroso, Sanctaenia et Tevura, ad eas devolvantur in tota vita sua sine contradictione qualibet possidenda. eo modo quo de aliis castris supradictum est. [+]
1220 MERS 22/ 265 Idcirco ego A(defonsus), Dei gratia rex Legionis et Gallecie, notum facio per hoc scriptum tam presentibus quam futuris quod coram me data fuit multotiens querela, ex parte abbatis et conventus Sancti Stephani de Ripa Silis, de hominibus qui habitant in valle de Cerreda et in Vilooxe et in Loona, quod multotiens se ergian ad querendum alium dominium, et ego mandavi per literas meas prioribus de Sancta Maria de Iuncaria de Ambia et priori de Sancto Petro de Rocas et duobus militibus meis quod nquirerent diligenter per omines et mulieres si ipsi homines de Valle de Cerreda et de Vilooxe et de Loona poterant deviare dominium monasterii Santi Stephani, et accipere alium dominum preter abbatem Sancti Stephani. Et ipsi priores et milites inquisiam fecerunt et eam mihi dederunt, et ego vidi et aperui illam inquisiam et inveni eam bene factam per multos homines clericos et laicos et religiosos et iuratam per sanctos avangeos, et inveni quod homines de Valle de Cerreda et de Vilooxe et de Loona sunt integramente vasallos et esse debent abbati Sancti Stephani, et inveni quod ista loca sunt de cauto Sancti Stephani per privilegia et per cartas antecessorum meorum et de nobis confirmata et roborata. [+]
1225 MPR 19/ 147 Preterea dicimus quod si vos volueritis ipsam hereditatem vendere vel impignorare, vendatis vel impignoretis predicto monasterio, pro iusto precio, aut in tali loco, per consensu ipsius monasterii, do quo habeat suam directuram sicut debet habere de vobis. [+]
1227 MPR 21/ 149 Preterea dicimus quod si vos volueritis ipsam hereditatem vendere vel impignorare, vendatis vel impignoretis predicto monasterio por iusto pretio, aut in tali loco, per consensu ipsius monasterii, de quo habeat suam directuram sicut debet habere de vobis. [+]
1228 SVP 18/ 70 Preterea debemus dare eis medietatem castaneis que modo sunt in fraga et partem nostram de cereisas de casali quod tenuit de nobis Pelagius Diaz de manda, donec habuerint fructus in hereditate de Uilares Quisquis ad irrumpendum uenerit, pectet parti contradicte C. morabitinos. [+]
1229 MPR 22/ 150 Preterea vos non debetis nec etiam vestri sucessores dictam hereditatem vel partem eius pro anima vestra dare, nec etiam alicui loco anniversarium super eam assignare, nisi monasterio Sancti Petri. [+]
1229 SHIG Sant. , 1/ 265 Quarto, quod non sit in aliquo archipresbiteratu aliqua persona preter archipresbiterum que possit interdicere generaliter uel excommunicare. [+]
1232 GHCD 37/ 181 Lego preterea quod det annuatim .C. pauperibus unicuique .III. denarios in supradicto festo. [+]
1234 PSVD 13/ 211 Preterea tibi Pelagio Pelagii conuenio hanc uendicionem quam tibi sponte facio amparare uel defendere per quantam aliam hereditatem habeo uel habuero in Berredo. [+]
1239 PSVD 14/ 212 Preterea ita statuerunt ipsi boni homines utriusque partibus concedentibus quod, si forte iam dictus prior uel eiusdem fratres de nouo plantauerint aliquam hereditatem in Arcos aut de nouo montes rumperint uel coluerint, iam dictus prior et predicti fratres habeant integras decimas; uerum tamen non de quommodo colitur hoc fiat sed de hereditate quam de nouo rumperunt uel coluerint, sicut scriptum est. [+]
1244 MSCDR 58/ 300 Preterea, unoquoque uestrum, mortuo marito uel muliere, quidam de uestris filiis, quod uos uolueritis, succedat in hereditate de mandato uestro, quid nobis respondeat et germanis suis; ipso mortuo, alter succedat similiter quod ita fiat de singulis Si uendere uel subpignorare uolueritis, nobis et non alii; sin autem simili de uobis qui hoc forum faciat. [+]
1245 GHCD 52/ 235 Archiepiscopo mulam meam et quantum debitum Johannes ffernandi maiordomus de ualga mihi debet de anno preterito. [+]
1245 GHCD 52/ 237 Mando clericis bti. iacobi uidelicet clericis chori omnes perfias meas preter tulliam meam et archas meas que sunt in domo quam teneo de Canogio. et mando quod martinus alffonsi et Jacobus iohannis. predicti uendant ipsas perfias per presentiam froyle petri. et reponatur pecunia quam inde habuerint in aliquo loco unde ipsi faciant mihi anniuersarium in vigilia sci. [+]
1245 GHCD 52/ 238 Petrum thesaurarium compostellanum completorem istius mei testamenti quod compleat illud per manus predictorum rectorum sine suo dampno de bonis meis mobilibus. et instituo et facio ipsum heredem meum in omnibus meis tam mobilibus quam immobilibus sine dampno suo excepta institutionem nem Benedicti ffernandi si ipse B. ipsam uoluerit acceptare. volo preterea quod si predictus frater meus noluerit uel non potuerit esse heres. [+]
1245 MSCDR 62/ 303 Preterea dicimus et concedimus quod denarii, quos nobis dedistis in rogacione casalis istius, si uos Petrus Fernandi uel mulier uestra antequam peter uester mortus estis, retribuantur uobis de monasterio nostro. [+]
1247 MERS 44/ 281 Preterea quascumque possessiones quecumque bona idem monasterium impresentiarum iuste ac canonice possidet aut in futurum concessione pontificum, largitione regum vel principum, oblatione fidelium seu aliis iustis modis prestante Domino poterit adipisci, firma vobis vestrisque successoribus et illibata permaneant. [+]
1247 MERS 44/ 281 Decimas preterea et possessiones ad ius ecclesiarum vestrarum spectantes que a laici detinentur redimendi et legitime me liberandi de manibus eorum et ad ecclesias ad quas pertinent revocandi libera sit vobis de nostra auctoritate facultas. [+]
1247 MERS 44/ 282 Preterea omnes libertates et inmunitates a predecessoribus nostris romanis pontificibus monasterio vestro concessas, necnon libertates et exemptiones secularium exactionum a regibus et principibus vel aliis fidelibus rationabiliter vobis indultas auctoritate apostolica confirmamus et presentis scripti privilegio conmunimus. [+]
1248 PRMF 53/ 237 Ona de Ramiranis cum omni capitulo eiusdem loci damus adque concedimus tibi Orrace Petri et filio tuo Iohanne Petri et Maiori Petri et Marine Petri totam hereditatem de Requeixo, quam fuit de domno Petro Gundisalui, scilicet, de medietate ipsius casalis tres quiniones, ita quod teneatis ipsam in uita uestra et possideatis inde bonam et quod non sitis potentes aut ausi uendere ipsam nec supinnorare nec partem illius, sed uiuere in ipsa tantum, et post mortem de uobis quatuor permanere totam libera in pace monasterio Ramiranis; et preterea persoluatis annuatim unam regeifam de una almude de trigo et duos capones et unum almudem de uino de die sancti Martini usque in diem Natalis Domini. [+]
1249 PRMF 69/ 257 Damus tibi ipsum montem tali pacto quod limites eant per loca sua aut per idonea et quod excoles eum bene et labores, et de omni fructu quem Deus ibi dederit, persoluas inde annuatim quartam partem monasterio Ramiranis; et preterea des annuatim VI. denarios clericis et monialibus Ramiranis pro festo sancti Iohannis de uerano, et semper des partem monasterii in suo cellario et stet semper in hoc foro. [+]
1250 PRMF 75/ 263 Damus uobis ipsam hereditatem et omni uoci uestre tali pacto quod excoletis eam bene annuatim et de omni fructu, quem Deus ibi dederit, persoluatis inde terciam partem annuatim monasterio Ramiranis et ducatis ad cellarium monasterii, excepta fruita que detur ad pedes arborum, et preterea detis inde annuatim VI. denarios clericis et monialibus Ramiranis in die sancti Iohannis de uerano. [+]
1251 PRMF 84/ 274 Damus uobis ipsam hereditatem tali pacto quod excoletis eam bene et laboretis et de omni fructu quem Deus ibi dederit persoluatis inde annuatim quartam partem et ducatis ad cellarium monasterii; et preterea detis annuatim duos denarios clericis et monialibus Ramiranis pro festo sancti Iohannis de uerano, et semper permaneat in hoc foro. [+]
1251 PSVD 26/ 226 Ideoque uobis per eam assigno supradictos X solidos, scilicet tali condicione quod semper istos X solidos recipiatis annuatim pro uino quod semper detur de quo fratres presbiteri et alli capellani, qui cum ipsiis fratribus habitauerint, habeant uinum ad diuinum oficium celebrandum. Preterea rogo in Summum Deum ipsos fratres ibidem commorantes quod semper Deum exorent semper pro pecatis meis. [+]
1257 CDMO 782/ 744 Preterea ut vos et vestrum monasterium cum dicta hereditate nominata superius defendatur, nos dicti I. [+]
1257 CDMO 783/ 745 Preterea damus vobis supradictis quamdam laream que fuit Suerii Fernandi in loco qui dicitur Istrumir, tali pacto quod teneatis eam in vita vestra tantum cum aliis in quantitate et qualitate simili sibi, quam predictus Munius Fernandi dat nobis in casali suo de Istrumir, in quo casali modo moratur Dominicus Iohannis; iacet in caucto de Villamarin sub parrochia eiusdem ecclesie et sancti Salvatoris de Barvantes; quod vos supradictis teneatis eas tantum in vita vestra. [+]
1257 CDMO 795/ 760 Preterea non debemus ipsa casalia et hereditates et domos vendere nec obligare, nec partem ipsorum deteriorare, nec a iure et dominio monasterii Ursarie alienare, set post obitum nostrum monasterium sepe dictum autoritate sua recipiat ipsa casalia et hereditates et domos supranominatas liberas et quitas in pace et sine omni contradictione, et de ipsis faciat suum velle, et ea omnia possideat in eternum. [+]
1257 CDMO 795/ 760 Preterea ega Rodericus Gomecii obligo omnia bona mea presencia et habenda eidem monasterio, quod semper monasterium Ursarie sit amparatum et deffensum in pace cum omnibus supradictis. [+]
1257 CDMO 797/ 764 Preterea debeo et teneor dimittere eam populatam [. . . ] monasterio post mortem meam et etiam debeo extrahere totam hereditatem quam ibi teneo male paratam. [+]
1258 CDMO 809/ 774 Preterea asigno et obligo eidem monasterio casale meum de Orega sub parrochia sanct Salvatoris, quod semper monasterium Ursarie sit in pace anparatum cum iam dicto casali de Lagena. Si quis contra hoc pactum venire presunpserit, parti observanti illud et [. . . ] teneatur ad penam C aureorum, pacto et placito nichilominus in suo robore permanente. [+]
1258 CDMO 810/ 775 Preterea non debeo ipsam hereditatem vel eius partem vendere vel obligare, nec aliquo modo a dominio monasterii alienare, sed eam integram et bene paratam tenere, et post mortem meam accipiat monasterium hereditatem suam integram, liberam et in pace. [+]
1258 CDMO 824/ 789 Preterea debeo semper custodire et facere quod pro voce illarum kartarum sum placitorum, que dictus M. [+]
1258 CDMO 825/ 791 Preterea concedo totam, mandam quam feci in Nucaria, si per aliam non duxero revocandam. [+]
1259 CDMO 842/ 805 Dat preterea prefatis suis creatis unam cupam que capit modios X, parum plus vel parum minus, et tinaliam unam quam illi dederat Dominicus Suerii prelatus ecclesie sancti Stepahni de Barvantes; et ciphum unum argenteum, qui emptus fuit de propria pecunia matris predictorum [. . . ]. [+]
1259 SHIG Sant. , 2/ 271 Item omnes qui incedunt diebus dominicis ad processionem ecclesie Compostellane habent pro qualibet processione xl. dies, et si est festum mitrarum habent cc. dies preter predictam indulgenciam. [+]
1260 CDMO 855/ 816 Itaquod ipsi capellani coram archidiacono loci tempore sue institutionis dicant atque concedant sibi per eos esse provisum in neccesariis congruenter et ac provisione debent predicti capellani esse contenti, nec ad plura debent extendere manus suas; debet etiam abbas et conventus predicti semper in pace archidiacono loci debitas procurationes exolvere de predictis ecclesiis; et tributa et quicumque senaras ipsarum ecclesiarum laboraverint, debent inde integre dare decimas archidiacono loci, sciendum preterea quod episcopus et capitulum lucensis pertinent sibi semper in eisdem ecclesiis totam iurisdictionem suam, sicut in aliis ecclesiis cunvicinis. [+]
1260 CDMO 862/ 824 Preterea non debemus predictum casale vel partem eius vendere, vel obligare, vel aliquo modo alienare a monasterio sepedicto, sed debemus esse fideles vasalli et serviciales monasterii supradicti. [+]
1260 CDMO 864/ 825 Preterea do eidem monasterio quinionem meum de illo monte qui iacet inter Villare frigido et ecclesia de Portela, sicut dividitur ex una parte per caminum, et ex alia cum hereditate domni R. Fernandi de Rotario; quas hereditates de manu fratrum monasterii suprascripti recipio tenendas in tota vita mea; nec debeo de cetero eas aliquo modo alienare a monasterio sepedicto, sed ad obitum meum monasterium Ursarie auctoritate sua ipsas recipiat et habeat cum totis pertinenciis suis et de ipsis suam faciat voluntatem. [+]
1260 CDMO 876/ 837 Preterea monasterium ursarie debet semper defendi cum medietate supradicti cauti et cum hereditatibus iam dictis per omnia bona mea habita et habenda. [+]
1260 CDMO 876/ 837 Preterea debeo ipsa bene parare et populata tenere sicut ea recipio in presenti. [+]
1260 THCS 3 inv.b/ 146 Notum sit omnibus presentes litteras jnspecturis quod nos Pelagius Petri, magister ordinis milicie sancti Jacobi, et capitulum eiusdem ordinis recepimus et recognoscimus uos dominum Johanem, existentem archiepiscopum conpostellanum, et sucesores uestros in capitulum nostrum in Alfange, Fornachos, Regina, Montemolin, Montanches cum omnibus terminis suis sine juris prejuditio alieni et saluis nostris libertatibus et priuilegijs [...], et singulis ecclesijs uos uel ille cui hoc comiseritis singulos morabetinos tantum causa uisitacionis recipimus, et decimam decime que redezmo uulgaliter nuncupant et hoc tantum de pane, vino et lino et non de aliis, et tertiam partem penarum sacrilegiorum nec ultra predicta aliquid in eccliis predictorum locorum teneamini recipere uel ulterius uendicare nec preter ista ab eiusdem ecclesiis seu locis anplius exigatis. [+]
1262 CDMACM 54b/ 72 Sciendum preterea (quod) ut liti et questioni antique que inter epsicopos et capitulum super caritelle de Cauarcos et de Gelsende et ecclesie sancti Iusti grauem dissensionis et scandali materiam parare consuerat pemetuun silencium poneremus damus et concedimus capitulo prefatam ecclesiam sancti Iusti simpliciter et pure. [+]
1262 GHCD 59/ 269 Et domnus alfonsus sinoz habeo uerecundiam hoc dicere uobis set non :::::ssum inde aliud facere et Rogo uos quod detis mihi illud quod uos coto per ad meam mandam quod sursum est scripta quod faciatis stam complere et si forte uos::::: facere nolueritis quod mando quod filiet meam hereditatem de ipso habere quod nos tenemus in ' bonaual et meum quinionem de Amiriis. de pane de annis preteritis quos debent dare maiordomi nostri et de hoc anno meam medietatem de pane et de uino per quod compleant hanc meam mandam quomodo sursum est scripta. [+]
1264 CDMO 913/ 870 Preterea non debeo ipsum casale vel partem eius [. . . ] vel obligare seu impignorare, vel alicui in prestimonium seu in concambium dare [. . . ] ipsam populatum et bene paratum tenere, et in die obitus mei monasterium Urssarie re[cipiat. . . ] suum casale integrum et sine aliqua diminutione cum populancia supradicta et cum [. . . ] rebus mobilibus que de me habuerit servicialis meus qui ipsum tenuerit [. . . ] [+]
1264 CDMO 918/ 875 Preterea debeo esse semper fidelis vassallus eiusdem monasterii. [+]
1267 CDMO 947/ 903 Preterea debetis esse fideles vassali et serviciales monasterii Ursarie. [+]
1272 CDMO 1006/ 955 Preterea recipimus in prestimonium a domno abbate et conventu Urssarie [. . . ] ditos quiniones quos abebat domnus Rodericus Garsie in ecclesiis et in cautis et de Gre[yzis et de] sancto Christophoro et de Villaquinti et de Marçaes, ut teneamus in vita nostra de [. . . ] ipsorum, et ad obitum nostrum quiniones predictarum ecclesiarum et cautorum remaneant [monasterio] Urssarie libera et in paçe. [+]
1273 CDMO 1036/ 986 Preterea monasterium Ursarie supradictum debet senper deffendi cum predictis hereditatibus per omnia bona nostra habita et habenda. [+]
1276 GHCD 46/ 221 Monasteriis de bonaualle et de valle dei centenos sls. et preter istos denarios cuilibet ipsorum monasteriorum mando dari sls. [+]
1282 CDMACM 48/ 67 Notum sit omnibus tam presentibus quam futuris quod nos Munio miseratione diuina indignus mindoniensis episcopus dicimus quod omnia prestimonia que contulimus tan ecclesiasticis quam laycis de mensa et cellariis nostris postquam sumus in lectu istius egritudinis que egritudo arripuit nos ultima die sabbati mensis nouenbris proximi preteriti reuocamus exceptis illis que data fuerunt uel assignata pro solutione debitorum et exceptis uotis Villemaioris que contulimus Andree Didaci ecclesie nostri cantori et excepta collatione domorum cum seruicialia sancti Pelagii et cum sautu de Fonte Donego que facta fuit Petro Iohannis de Orreo de consensu capituli nostri in fauorem Fratruum Minorum et Predicatorum que credimus secundum concientiam nostram ea tunc non potuisse nec debuisse conferri quia cotidie ab illa die in antea magis sperabamus mori quam uiuere et etiam spectamus et ideo reuocamus quia non fuit nec est intentionis nostre facere preiudicium successoribus nostris nec mense pontificali. [+]
1283 GHCD 55/ 250 It. mando eidem domino Archiepiscopo unum casale quod ganaui de Johanne de lagoa quod casale iacet insimul cum regalengo dni. archiepiscopi quod est depopulatum et dicta quinque casalia que sibi mando preter dicta quinque que sibi debeo dimittere populata post mortem meam per placitum sunt populata in relalengo suo supradicto quod de ipso teneo per placitum supradictum et ganatum quod est ibi post populatiorum dictorum casalium et debita dentur heredibus meis. et si forte populatio alicuius predictorum seruicialium deffecerit uel etiam aliquis eorum depopulatus fuerit heredes mei non teneantur reficere. et mando eidem dno. archiepiscopo domum cun hereditate quam comparaui de Pelagio de villaribus. ' in salgeyroas. et que est in predicto suo regalengo. [+]
1295 CDMO 777/ 739 Preterea ne aliquis vos vel monasterium vestrum super hoc impediat, nos dicti Garsias Petri et uxor mea Marina Roderici obligamos nos ad defendendum semper cum ea monasterium Ursarie per omnia bona nostra habita et habenda. [+]
1309 SHIG Sant. , 4/ 284 Et qui contra fecerit, recipiens et receptus, sint ipso facto excommunicati, et preter hoc receptus pectet solidos lx. legionenses, et nisi monitus ab hoc recesserit, beneficio suo perpetuo sit priuatus. [+]
1313 SHIG Sant. , 6/ 292 Nouerint uniuersi quod congregato concilio clericorum in sancta sinodo in ecclesia Compostellana, uidelicet die Lune, iii. die mensis Septembris, era m. ccc. li. , presente in eadem sancta sinodo reuerendo patre ac domino domino Roderico, Dei gratia Compostellano archiepiscopo ac regni Legionensis cancellario, que dies fuerat assignata per eundem dominum archiepiscopum ad ipsum concilium clericorum faciendum, presentibus etiam in ipsa sancta sinodo domino Aria Petri Pardo, decano Compostellane et Lucensi, et personis et canonicis eiusdem ecclesie Compostellane et qui uoluerint et potuerint commode interesse, predictus dominus archiepiscopus legi et publicari fecit in eadem sancta sinodo in presentia mei Andree Petri et Alfonsi Iohannis notariorum Compostellanorum, quasdam constitutiones in scriptis, que iam lecte et publicate fuerant in aliis sinodis preteritis quarum tenor talis ut supra etc. [+]
1313 SHIG Sant. , 6/ 294 Et clericus uel laycus, qui contra premissa attentare presumpserit, excommunicationis incurrat sententiam, et preter hoc ipse clericus eodem beneficio ipso facto perpetuo sit priuatus. [+]
1320 SHIG Sant. , 8/ 298 Preterea quia ad nos peruenit quod in multis partibus nostre diocesis quando aliquis infirmatur et petit sibi sacramentum Eucharistie ministrari, quod rector siue sacerdos qui portat sanctissimum Corpus Domini nostri Iesu Christi in portando debitam deuotionem et reuerentiam non obseruat, idcirco statuimus quod quandocumque contigerit huiusmodi sacramentum alicui ministrari, quod sacerdos indutus saltim superpellicium cum stola, et ante se deferri faciat crucem et candelam incensam in lucerna uel extra et tintinabulum ut est moris. [+]
1320 SHIG Sant. , 8/ 298 Preterea quia ad nos peruenit quod multi questores prouenientes de aliis partibus ad diocesim nostram, excedentes fines mandati indulgentie sibi concesse uel quandoque nullam indulgentiam siue potestatem habentes, multas abusiones predicant per quas multe anime dampnabiliter sunt decepte, unde cupientes, prout tenemur, huic uicio obuiare mandamus et ordinamus quod nullus rector siue capellanus cum ad eorum ecclesias peruenerint, eos ad predicationem admittat, donec primo litteras nostras seu uicariorum nostrorum patentes et indubitatas presentent, nec ulterius predicare permittant nisi quatenus in nostris litteris conceditur in quibus predicationem suam limitatam reportabunt. [+]
1320 SHIG Sant. , 8/ 299 Quod si contra facere presumpserint, soluant pro fabrica ecclesie Compostellane decem libras usualis monete, et preterea ipso facto sint excommunicati. 8. [+]
1320 SHIG Sant. , 8/ 299 Preterea quia in hac nostra diocesi et in partibus istis pauci aut nulli sint clerici qui tonsuram clericalem recipiant a nobis uel alio episcopo, ut tenentur, et sic recipiendo eam aliter grauiter peccant et contra statutum et ordinationem uniuersalis ecclesie in hoc faciunt, ideo statuimus quod de cetero nullus clericus ad clericatum admittatur nec clericus reputetur, nec priuilegium clericale habeat, nisi ad predictam primam tonsuram a nobis uel a successoribus nostris uel ab alio episcopo de nostra licentia receperint, ut est moris. [+]
1322 SHIG Sant. , 9/ 303 Preterea quoniam duabus uiis ac diuersis fallaciis incedentibus non est ullatenus indulgendum, statuimus quod quicumque clerici per uerba de presenti matrimonia iam contraxerint publice uel occulte, beneficia ecclesiastica que eo ipso uacare censentur de iure retinere ullatenus non presumant. [+]
1322 SHIG Sant. , 9/ 304 Preterea quia priuilegium amittere meretur, qui concessa sibi abutitur potestate, cum etiam ordinatio propter ingratitudinem reuocatur, constitutioni bone memorie predicti domini Roderici antecessoris nostri super hoc alias edite presentis constitutionis declaratione inherentes, adicimus quod clerici nostri chori Compostellani habentes domicilium in ciuitate nostra Compostellana, saltem bis in septimana, maxime, nisi iuste fuerint prepediti, die Sabbati uidelicet et die Iouis ob Virginis gloriose beate Marie et sanctissimi patroni nostri beati Iacobi apostoli reuerentiam ad omnes horas canonicas uidelicet Matutinum, Primam, Tertiam, Sextam, Nonam, Vesperas et Completorium necnon et missam que in Tertiis celebratur ad predictum chorum et horas uenire cum chori habitu teneantur. [+]
1322 SHIG Sant. , 9/ 305 Quod si non fecerint, preter penas dicte constitutionis eo ipso chori priuilegio sint priuati. [+]
1352 CDMACM 104b/ 164 ( Quia igitur illi fuit ad ecclesiastica beneficia promouendi quibus mores et sciencia sufragantur cum idem presbiter quem per certis examinatoriis super hoc deputatis a nobis de litteratura examinari fecimus dilligenter inuentus sit in illa conuenienter ydoneus ad acclesiasticum beneficium obtinendum Nos de uita et conuersacione ipsius presbiteri noticiam non habentes fraternitati tue per apostolica scripta mandamus quatenus de hiis solerter inquirens si eum uite laudabillis et honeste conuersacionis esse repereris et aliud ecclesiaticum beneficum non obtineat aliudque canonicum non obsistat et de aliquo ecclesiastico beneficio secundum sue probitatis merita conpetenti cum cura uel sine cura consueto ab olim clericis secularibus asignari spectante communiter uel diuisim ad collacionem uel presentacionem dilectorum filiorum prioris et conuentus monasterii sancti Martini de Juuea per priorem soliti gubernari cluniacensis ordinis dicte tue diocesis si quod in ciuitate uel diocesi mindoniensi uacat ad presens uel quod primum ad id obtullerit se facultas per te uel alium seu alios prouidere procures inducens eum in corporalem possesionem eiusdem beneficii et defendens indutum ac faciens ipsum ad illud siue ecclesia collegiata secundum distinacionem nostram inferius annotatam extiterit postquam de ipsa uacante sibi prouisum fuerit in canonicum recipi et in fratrem non obstante si aliqui nostri uel predecessorum nostrorum Romanorum Pontificum autoritate huiusmodi beneficia ad dictorum prioris et conuentus collacionem uel presentacionem spectancia tan in huiusmodi pauperis(?) quam alia quacunque forma prouisionis expectent quibus omnibus preterquam uirtute nostra huiusmodi beneficia expectantibus dictum presbiterum in assecucione huiusmodi beneficii uollumus antefferi sed nullum per hoc eis quoad assecucionem aliorum beneficiorum periudicium grauari aut si aliquis de beneficiis ecclesiasticis ad dictos priorem et conuentum spectantibus per nostras litteras sit prouisum seu si eisdem priori et conuentui uel personis ipsius ecclesie in qua sibi prouideri contigerit a Sede apostolica sit indultum quoad recepcionem uel prouisionem alicuius minime teneatur quodque ad id conpelli aut quod interdici suspendi uel excomunicari non possint uel quod de beneficiis ad eorum collacionem expectantibus non possit aliquibus prouideri per litteras apostolicas non facientes plenam et expressan de indulto huiusmodi mencionem siue quelibet alia prefate Sedis indulgencia cuiuscumque tenoris existat per quam efectus presencium inpediri ualeat uel differri et de qua in nostris litteris mencionem fieri oporteat specialem contradictores per censuram ecclesiasticam apellacione postposita conpescendo ita tamen quod idem presbiter prout requiret onus beneficii de quo ei prouisum fuerit personaliter resideat in eo. ) [+]
1395 THCS 10 inv./ 151 Kalendas julii proxime preteriti auctoritate apostolica statuit et ecclesia [ordinaria?] quod prefactem tudensis, lucensis, asturicensis, mindoniensis et auriensis ecclesie donec ecclesie bracharensis de persona ydonea canonice preuisum foret essent subiecte ecclesie conpostellane sicut antea Bracharesis ecclesie subiacebant Ne autem pro eo quod superstatuto et ordinacione huius modi dicti predecessorum super ueniente obitu apostolice litere confecte non fuerintt ualeat hesitari uolumus et apostolica autoritate de ternimo quod presentes dictere ad probandum plene statutum et ordinationem predicta ubique suficiant nec ad id probacionis alterius ad miniculum requeratam nulli contra omnis hominis liceat hanc panginam nostre volumptate et constitutonis infringere uel ei ausu temerario contraire Si quis autem hoc actemptare presumpserit indignacionem omnipotentis dei et beatorum Petri et Pauli apostolis eius se nouerit incursuram. [+]
1456 HCIM 73/ 644 Et promictimus et concedimus pro uobis et pro omnibus bicinis nostris et pro omnibus subdictis et naturalibus regnorum et dominationum dicti domini Nostri Regis Castelle et legione et virtute predictarum suarum literarum superius inscriptas quod in ista dicta ciuitate et in portu et abris et districtu eius beniendo bos directe ad portum istius ciuitatis uel Recedendo de eo ad allias partes uel extra illam benendo estando et Redeundo donec restamini ad dictum Regnum anglie itaque nos nec aliquis nostrum nec aliquis uel aliqui de predictis subditis et naturalibus dicti domini nostri Regis non vos occidamus nec percienmus nec bituperemus nec uos occidant, percuciant uel uituperent nec mandauimus uel consenciemus uos bel aliquem vestrum occidi percuti uel uituperari nec capiemus uel mandauimus uel consenciemus uobis rapi nec Inpedire uel sequestrare bestras mercancias uel allia quicumque bona bestram ob aliqua causam uel Raconem preteritas, presentes uel futuras licet dicatur quod estis bos et prefacte naues et mercancie quas uobis eis detuleritis et Retuleritis de Regno et dominacione inimicorum domini nostri Regis non obstantibus quibuscumque represaliorum vestris a dicto domino nostro Rege emanatis et concesis et tempore dicti salui conductus durante In futuris concedendis quibuscunque personis nec non guerris, dapnis, biolencijs, predis, capcionibus Inter dictum dominum nostrum Regem et subdictos et naturales suos et quoscumque anglicos et eorum naturales ab asuso exortis et preconizatis. [+]
1460 CDMACM 180/ 331 Et nichilominus vollumus quod deputandus vel deputandi subcollector vel subcollectores predicti antequam huiusmodi officium incipiant exerceri in manibus presidentis pro tunc in dicto vestro capiptulo prestare teneatur vel teneantur de illo scilicet exercendo ac de omnibus et singulis premissis et inferius annotandis dilligenter obseruandi fidelitate debita juramentum et ad euitandum ea que verisimiliter in pecuniariis negociis emergere solent vollumus et mandamus vobis vt pecunias per dictos deputandos subcollectores pro tempore colligendas in aliqua archa in tuto loco prout vobis securius vedibitur recondere faciatis quam vestris penculo sumptibus et expensis custodire curetis et in qua ipsi illas quam primum receperint sub censura et penis predictis recondere debeant et teneantur donec et quousque eisdem vestris periculo sumptibus et expenssis nobis vt prefertur fuerint consignate inhibentes tunc vobis omnibus prenominatis ac eisdem subcollectori vel subcollectoribus deputatis vel deputandi sub premissis ac infrascriptis censuris et penis quas contrafaciendo vos et ipsos ac vestrum et eorum quemlibet similliter incurrere vollumus ipso facto quantis de dictis pecuniis colligendis directe vel indirecte quouis quesito colore aliter quam vt premittitur disponere vel in vestros uel suos aut aliorum vsus conuertere vel quibusuis aliis personis cuiuscumque status gradus ordinis vel condicionis existant vigore cuiuscumque alterius mandati desuper forsam fiendi preterquam uobis uel deputatis aut deputandis a nobis aut aliis forsan in locum nostrum per sedenm apostolicam deputandis tradere et consignare presumatis vel quolibet actemptetis vel ipsi eciam presumant et actemptent mandates sub eisdem censuris et penis prefatis per vos deputando vel depuntandis quatenus eos et eorum quemlibet eciam ipso facto incurrere vollumus quantos huiusmodi subcollectoris officium pro seruicio Dei et fidei liberaliter et prompto animo recipere et acceptare teneantur et debeant et vt omnes huiusmodi propter generalem suorum beneficiorum reseruacionem acceptare non vereantur idem domnus noster sanctissimus predictam suam preinsertam confirmacionis bullam ad supernam rei memoriam decreuit et declarauit eorum beneficia propter hoc non fore Sedi apostolice generaliter reseruata verum quia omnis labor dignus est premio ac mrcede sua vobis reurendo petri domno episcopo ac decano et capitulo predicte ecclesie mindoniensis comittimus et mandamus quatenus vltra jura officii subcollectoris que ad eos pro execucionibus et aliis pertinenciis pro salario et satisffacione eorum et pro labore aliorum qui huiusmodi negocio lobarauerint vel laborauerit ac pro custodia delacione et consignacione dictarum pecuniarum nobis vel dictis nostris deputatis aut deputandis fienda necnon pro expensis aliis per vos alias inuestigacione verorum valorum et in dicto opido Metine facta tantum distribuere faciatis quantum in veritate medio iuramento usque in hunc diem expendistis et verisimiliter presumi debeat quod in premissis expendere debeatis ita tamen quod de dictis pecuniis ad cameram apostolicam pertinentibus et expensarum predictarum nichil diminuatur sed ita vos moderate in premissis habeatis quod nullus de iniusticia vestra vel eorum ad quos distribucio huiusmodi pertinet conqueri possit super quo vltra predictum juramentum animas et consciencias vestras vel eorum oneramus monemus autem eosdem deputandum vel deputandos subcollectorem vel subcollectores vt florenos vel equiualentes pro eis pecunias super recepcione fienda tam bonos et bono pondere recipient vel recippere faciant vt ex eis vel ex dictis equiualentibus deferendis et consignandis nobis pecuniis dapnum aliquad non reportetur. [+]
1460 CDMACM 180/ 335 Et vt omnia et singula premissa quiecion animo et cum maiori consciencie vestre pace adimpleatis vos omnes et singulos predictos earumden ciuitatis et diocesis mindoniensis exemptos et non exemptos seculares et quorumcumque ordinum regulares ab omnibus et singulis sentenciis censuris et penis quas non parendo vigore litterarum prefati Calisti ac sentecie et aliarum litterarum a nobis et dictis subdelegatis illarum vigore quorumlibet emanatarum preterquam in preuaricacione exhibicionis verorum valorum quam nobis et superior nostro in posterum reseruamus incurristis auctoritate apostolica nobis in hac parte concessa tenore presencium absoluimus et absolutos fore censemus ac vos et predictorum singulos in eum statuary reponimus in quo eratis ante decretum litterarum predictarum ac super irregularitatem si quam incurristis vel aliquis predictorum incurrerit dispensamus et insuper vt animabus vestris et omnium predictorum salubrius consulatur vobis et predictorum cuilibet tenore presencium facultatem concedimus ydoneum eligendi confessorem qui vos et quemlibet vestrum dictorum a retu premissorum absoluat in sacramento ecclesie consueta iniuncta vobis et singulis predictis pro modo culpe penitencia salutari et aliis que iure fuerint iniungenda. [+]
1464 FDUSC 334/ 438 Cum autem collacio et prouisio huiusmodi, secundum premisa viribus non subsistat, dictaque prestimonia, porciones seu beneficia adhuc, ut prefertur, vacare noscantur, nulliusque de illis preter Nos hac vice disponere potuerit siue possit, reseruatione et decreto obsistentibus supradictis, Nos, volens prefatum Iohannem Garsie apud Nos de litterarum scientia ad morum honestate aliisque probitatis et uirtutum meritis multipliciter commendatum, horum intuitu fauore prosequi gracioso ipsumque Iohannem Garsie a quibuscumque excomunicacionis, suspensionuis et interdicti ac aliis ecclesiasticis sentenciis, censuris et penis a jure vel ab homine latis seu promulgatis, si quibus quauis occasione uel causa forsam inodatus uel inetitus existat, quoad effectum presencium dumtaxat consequendum harum serie absoluentes et absolutum fore censentes, necnon omnia et singula beneficia ecclesiastica cum cura et sine cura, que idem Iohannes Garsie, eciam ex quibusuis apostolicis dispensacionibus obtinet et exspectat, ac in quibus et ad que ius sibi quomodolibet competit, quacumque, quociescumque et qualicumque fuerint, eorumque fructuum, reditum et prouentum veros annuos valores huiusmodi dispensacionis tenore, presentibus pro expressis habitis, discrecioni tue per apostolica scripta mandamus quatinus, si per diligentem examinacionem ipsum Iohannem Garsie ad hoc ydoneum esse repereris, super quo tuam conscienciam oneramus, prestimonia, porciones seu simplicia beneficia huiusmodi, quorum fructus, redditus et prouentus vigintii quatuor librarum turonensiumm paruorum, secundum communem extimacionem valorem annuum, vt idem Iohannes Garsie asserit, non excedant, siue promisso, siue alias quovis modo aut ex alterius cuiuscumnque persona seu per liberam dicti Iohannis de Campo, uel alicuius alterius de illis in predicta curia uel extra eam, eciam coram notario publico et testibus sponte facta resignacione, vacent; eciam si tanto tenmpore vacauerint, quod eorum collacio iuxta lateranensis statuta concilii ad sedem predictam legitime deuoluta, ipsaque prestimonia, porciones seu simplicia beneficia huiusmodi disposicioni apostolice specialiter uel alias generaliter reseruata existant et super eis inter aliquos lis, cuius statum presentibus haberi volumus pro expreso, pendeat indecisa, dummodo eorum disposicio ad Nos ac vice pertineat, cum omnibus iuribus et pertinenciis eidem Iohanni Garsie auctoritate nostra conferas et asignes, inducens per te uel alium seu alios eumdem Iohannem Garsie uel procuratorem suum eius nomine in corporalem possessionem prestimoniorum, porcionum uel simplicium beneficiorum iuriumque et pertinenciarum predictorum, et defendens inductum, amotis quibuslibet dententatoribus ab eisdem, ac facientes ipsum Iohannem Garsie uel dictum procuratorem pro eo ad prestimonia, porciones seu simplicia beneficia huiusmodi, vt est moris, admicti, sibique de illorum fructibus, redditibus, prouentibus, iuribus et obuencionibus vniuersis integre responderi, contradictores auctoritate nostra, appelacione proposita, compescendo; non obstantibus felicis recordacionis Bonifacii pape VIII predesoris nostri et aliis apostolicis constitutionibus sibi faciendis de prestinmoniis, seu porcionibus huiusmodi speciales uel aliis beneficiis ecclesiasticis in illis partibus generales dicte sedis uel legatorum eius litteras impetrauerint; eciam si eas ad inhibicionem, reseruacionem et decretum uel alias quomodolibet sit processum. [+]
1492 GHCD 96/ 422 Preterea ordinamus et Priori et omnibus huius loci officialibus et rerum gestoribus in virtute sancte obedientie et sub excommunicationis pena precipiendo mandamus quatenus ad unum mensem procurent habere ac de cetero semper habeatur, ut in ecclesia vel sacristia decenter conservetur oleum infirmorum, ne fortassis per defectum et carentiam eius in subitaneis et improvisis mortis periculis quempiam sine ipso Extreme unctionis sacramento contingat decedere: precipientes etiam, ut iuxta Ordinis laudabilem morem, laventur corpora mortuorum, presertim quando non moriuntur de peste. [+]
1492 GHCD 96/ 423 Preterea mandamus sub excommunicationis pena omnibus huius loci officiariis temporalem substantiam administrantibus tam secularibus quam regularibus, quatenus dehinc ad proximum festum Dominice Resurrectionis faciant fieri unum vas argenteum ad intra ad minus deauratum ad reponendum pretiosum Corpus Christi; in quo vase semper sint ad minus due vel tres consecrate hostie et renoventur ad minus de XV diebus in XV dies, ipsumque vasculum sit ad intra undequaque vestitum corporali. [+]
1492 GHCD 96/ 425 Volumus preterea ut eisdem Priore et Subpriore ac aliis omnibus divisim sub excommunicationis late sententie pena mandamus quatenus tam carnium quam piscium, ut omnes, demptis dumtaxat infirmis, simul reficiant tam in prandio quam in cena tempore cenandi, in quibus refectioni sit continuus lector, qui secundum regulam sabbato per cantorem sit intitulatus. [+]
1492 GHCD 96/ 426 Preterea inhibemus sub pena sustinendi levem culpam per XV dies, ne quis religiosus, aut etiam secularis servitor sub pena eiectionis a domo quamcumque mulierem etiam quamlibet honestam in locis regularibus monasterii introducere presumat. [+]
1543 SHIG Tui, 9/ 546 Et dicti domini decanus et capitulum dixerunt quod similiter ex tunc semper in futurum ponebant et imponebant et assignabant dictos decem mille morapetinos, pro alia tertia parte dicte dotis et salarii dictarum cathedrarum, in redditibus tertiarum grani que debentur et soluuntur quolibet anno per ecclesias dicti episcopatus dicte mense capitulari dicti capituli, quos dictus redditus tertiarum dixerunt similiter assendere ad ualorem dictorum decem millium morapetinorum et ultra, et quod ex tunc illos dono dabant et dotabant ac dotauerunt de illis dictas cathedras prout melius poterant, illosque uniebant et unierunt illis, et dixerunt quod obligabant alia bona dicte mense capitularis facere bonum et pacificum dictis cathedris ex tunc semper imposterum, et quod semper ualebunt dictam summam dictorum decem millium morapetinorum et nullo tempore minuentur nec decrescent, et si minuentur aut decrescent quod suplebunt illud ex aliis bonis dicte mense capitularis integre et plene; et si plus dictis decem mille morapetinis ualerent, dixerunt quod sibi placebat et erant contenti quod dicte cathedre et illarum cathedratici haberent et gauderent hanc excessiuitatem libere et aliquibus non obstantibus ex nunc in posterum, taliter quod si dicti decanus et capitulum qui nunc sunt aut fuerint et successerint deinceps dederint ecclesiam aut beneficium seu beneficia de presentatione sue mense capitularis et monasteria et illius annexa summe et ualoris dictorum decem millium morapetinorum et ultra et non minoris, quod tali casu dicte tertie et eorum granum et redditus remanerent et sint libere similiter, et exemte, et deerestate ad dictam mensam capitularem, dissoluta unione et dismembrate a dictis cathedraticis et earum dote ac obligatione, prout secundum ad presens existunt et extiterunt antea, et quod dicta mensa capitularis et eius bona per hanc dictam institutionem non sint obligata amplius ad supplendum post dationem dictorum beneficii seu beneficiorum ad dictam dotem et unionem dictarum cathedrarum, et similiter cum tali conditione et clausula quod dicti decanus, et capitulum, beneficiati, et persone illis ex beneficiis que nunc et in futurum resignauerint ex illis que uacauerint per resignationem, aut permutationem, cessionem, aut aliis quibusuis modo et uia, dummodo non sint per obitum aut finem huiusmodi persone et beneficiati dicti capituli, non teneantur soluere quartam nec decimam nec tributum aliquod dictis cathedris nec illarum cathedraticis ratione dicte cessionis, permutationis, seu uacationis, tam ille qui resignauerint, cesserint, uel permutauerit, quam persona seu persone in cuius fauorem facta fuerit resignatio, cessio, seu permutatio, aut prouisum fuerit seu impetratum quouis modo preter quam si fuerit per obitum aut finem huiusmodi canonici aut beneficiati dicti capituli, solummodo prout et secundum dictum est et non alias, quod fecerunt et concesserunt dicti domini episcopus et decanus et capitulum, pro se et pro omnibus suis successoribus, firmum et stabile ex nunc semper et in futurum. [+]
1547 SHIG Mond. , 23/ 85 Por ende nos, queriendo oviar y evitar los males sobredichos, establecemos y ordenamos que qualquier o qualesquier personas, hombres o mugeres poderosos, concejos, universidades y personas singulares, vecinos y moradores en esta nuestra ciudad y obispado de Mondoñedo, de qualquier estado, dignidad, preheminencia y condicion que sean, y qualquier de ellos, no sean osados por si ni por otro, tomar, occupar, ni impedir por fuerça, ni por otra qualquier esquisita manera, en injuria de la Yglesia contra voluntad de los clerigos, servidores y ministros della, o de cada uno de ellos, publica o occultamente, directe o indirecte, o por otro qualquier esquisito color, en yermo ni en poblado, los diezmos, primicias, rentas, oblaciones, a la Yglesia y ministros de ella pertenecientes, antes sin impedimento alguno libremente les dexen arrendar, recibir, y recaudar, y sacar de los lugares las rentas, bienes y possessiones ecclesiasticas, y todos los diezmos y primicias de pan, y vino, y menudos, y otros derechos que en sus lugares y señorios y heredamientos tubieren, y en otras qualesquier partes, de la persona o personas que son obligados a pagar los dichos diezmos y rentas qualesquier pertenecientes a la dicha yglesia o a los ministros de ella por razon de sus beneficios, prestamos, y dignidades, y capellanias, y otras qualesquier rentas, o bienes a ellos pertenecientes, ni defrauden por si ni por otros, que sus basallos y subditos los dichos diezmos y primicias y rentas ecclesiasticas no arrienden, ni que otros algunos las cojan, ni reciban por la Yglesia beneficiados y personas ecclesiasticas, ni deffiendan que no les sean dadas en los lugares, casas, bodegas, tinajas, trojes, toneles y otros aparejos y basijas para poner y guardar los dichos diezmos, rentas y primicias, ni deffiendan que en sus lugares y señorios y jurisdiciones no den posadas, ni mesones, ni viandas, ni otros mantenimientos algunos, todo por su justo precio a los dichos clerigos, o a sus factores, mayordomos, arrendadores y recaudadores, ni deffiendan a sus basallos, recueros, carreteros, azemileros, y otras personas qualesquier de sus señorios, lugares, jurisdictiones y heredamientos que no les lleven ni les cojan los dichos diezmos y rentas, ni deffiendan a los notarios, escrivanos publicos o a otras qualesquier personas que no les den escripturas, ni testimonios algunos, ni en injuria de la Yglesia ni ministros de ella pretendan, ni detengan, ni hieran, ni injurien, ni destierren, ni vituperen a nuestros juezes y officiales ni las dichas personas ecclesiasticas ni a los dichos sus factores, arrendadores, ni mayordomos, ni familiares, so pena que cayan y incurran en la pena del sacrilegio, que segun las constituciones e costumbre deste nuestro obispado cada sacrilegio es un marco de plata. 8. [+]
1565 GHCD 45/ 213 Praedecessori nostro, pro parte dilectorum filiorum Rectoris, et Consiliariorum Collegii Sancti Jacobi Compostellani petitio continebat: quod, cum alias bonae memoriae Alphonsus Archiepiscopus Toletanus, tunc in humanis agens, ob singularem devotionem, quam gerebat ad Ecclesiam Compostellanam, cui antea ipse multo tempore praefuerat, considerans, quod in partibus illis plerique Presbyteri indocti reperiebantur, quorum aliqui facultatum penuria pressi, litteris incumbere non valebant, et propterea, ac ex certis aliis rationabilibus causis in civitate Compostellana, quae ex illius Metropolitana Ecclesia insignis, et notabilis existebat, unum Collegium Scholarium construere, vel antiquum Collegium parvum quuemdam Lupi Rometii, alias Gometii, et Didaci Episcopi Ovetensis nuncupatum, in ipsa civitate constructum, cujus aedificia adeo vetusta, et parva erant, ut angustia loci pauci Scholares, et Lectores inibi recipi possent, extendere, et ampliare, vel prope illud aliud Collegium, per eum jam forsan tunc construi ceptum, cum magna, et sumptuosa Domo perficere et pro pauperibus Scholaribus inibi Theologiae et utriusque Juris, ac Artium liberalium Facultatibus, et Scientiis operam daturis, suis sumptibus, et expensis competenter dotare, summopere cuperet; piae memoriae Clemens Papa VII. et Praedecessor noster supplicationibus ejusdem Alphonsi Archiepiscopi chiepiscopi tunc in ea parte inclinatus, dicto Alphonso Archiepiscopo, ut in Civitate praedicta, vel prope dictum antiquum Collegium, aut in eo, seu alio decenti loco per eum eligendo unum Collegium, pro uno Rectore et pauperibus Scholaribus in numero, et cum qualitatibus, modisque, et formis, ac pro temporis spatio, per praefatum Alphonsum Archiepiscopum statuendis, et ordinandis, cum Capella, et aliis necessariis, adinstar aliorum Collegiorum ad Omnipotentis Dei, et totius Curiae Celestis laudem, honorem, et gloriam construere, et aedificare, seu ipsum antiquum Collegium extendere, et ampliare, eosdemque Scholares in numero, et cum qualitatibus, ac pro temporis spatio hujusmodi in eodem Collegio Collegialiter permansuros, et in iisdem Facultatibus et Scientiis operam daturos, introducere, ac Cathedras pro Lectoribus in numero decenti, et pro eis salaria, et mercedes constituere, nec non quaecumque statuta utilia desuper ordinare, concedere, et facere, illaque mutare, et alia de novo edere, liberè, et licitè valeret, authoritate Apostolica licentiam, et faculatem concessit, et voluit, et eadem authoritate statuit, quod , quoties, et quandocumque aliqui ex Collegialibus dicti Collegi Baccalaureatus, Licenitiaturae, Doctoratus, ac Magisterii, vel alios Gradus in Jurium, ac Theologiae, et Artium Scientiis, et Facultatibus praedictis suscipere vellent, postquam Actus et Cursus, aliaque in similibus servari solita, inibi adimplevissent, et peregissent, Gradus ipsos, in eodem Collegio, ab illius Doctoribus, si inibi essent, qui eos examinarent, et praefatos Gradus eis impenderent, alioquin in Salmantina, aut alia quacumque Universitate Hispaniae, ab illius Doctoribus, Rectoribus, Scholasticis, et aliis, ad quos id pro tempore spectarit, servatis servandis, et solutis juribus solvendis, suscipere, et ad illos suscipiendum, ac quascumque Cathedras in quibusvis Studiis, et Universitatibus regendum, et gubernandum per illarum Rectores, Scholasticos, Doctores, et alios quoscumque Superiores, admitti, et quod tam ipsi Graduati, quam, et Collegii hujusmodi, illiusque Rectores, Lectores, Collegiales, Capellani, Servitores, et aliae personae, in eo pro tempore degentes omnibus, et singulis privilegiis, alliis Collegiis Hispaniae, per quoscumque Romanos Pontifices Praedecessores suos, ac Sedem Apostholicam eatenus concessis, et in posterum concedendis, uti valerent, prout in Litteris ipsius Praedecessoris de super confectis plenius continetur, et in eadem expositione subjuncto, quod, Litterarum hujusmodi modi vigore in ipsa Civitate, quae Caput Regni Galitiae erat, et in quo nulla studii Universitas existebat, dictum Collegium sub dicta invocatione Sancti Jacobi honorifice constructum, et aediticatum fuerat, et merito insignis Universi studii generalis, ex eo potissimum, quod valde floruerat, nuncupabatur; et si illo, prout in aliis Universitatibus Hispaniae, non solum Collegiales, sed et inibi pro tempore studentes, ac alii, qui Cursus suos in aliis Universitatibus peregissent in Facultatibus, et Scientiis praedictis, ac etiam in Medicina, Baccalaureatus, Licentiaturae, Doctoratus, vel Magisterii Gradus recipere; ac modernus, et pro tempore existens Vicarius, seu Officialis generalis, Provisor nuncupatus Archiepiscopi Compostellani, seu Sede Archiepiscopali Compostellana vacante, Capituli illius Ecclesia in spiritualibus generalis, eis prius ab ejusdem Collegii Sancti Jacobi Doctoribus, in eo pro tempore existentibus, examinatis, Gradus ipsos, ob carentiam Cancellarii ipsius Collegii Sancti Jacobi conferre valerent; profecto Collegium ipsum Sancti Jacobi, quod, preter facultatem Gradus praefatos modo infrascripto conferendi, omnia insignia, quae Universitates Studiorum generalium habent, habebat, plurimum decoraretur; pro parte dictorum Rectoris, et Consiliarorum, eidem Pio Praedecessori humiliter supplicato, ut in praemissis opportune providere de benignitate Apostolica dignaretur praefatus Pius Praedecessor, qui dum attentae considerationis indagine perscrutabatur, quam praecipuum in hac fragili vita donum ab immortali Deo hominibus concessum foret, quo per assiduum litterarum studium, tenebrosa ignorantiae calligine depulsa, Scientiae margaritam adipisci valerent, per quam expedita, ad bene beateque vivendum, via pandebatur, veritas cognocebatur, Fides Catholica Christiana, in Deum pietas, verusque illius cultus protendebatur, ac tandem ipsae creaturae Creatori suo quodammodo similes reddebantur, ad ea, per quae studia ipsa, uti libet incrementa, studiosaeque personae ad excelsum doctrinae fastigium aspirantes, ad id opportune subventionis auxilia susciperent, Apostolici favoris praesidium libenter adhibebat, aliasque disponebat, prout locorum, temporumque conditione pensata, conspiciebat in Domino salubriter expedire, eosdem Rectorem, et Consiliarios, ac eorum singulos a quibusvis excommunicationis, suspensionis, et interdicti, aliisque Ecclesiasticis sententiis, censuris, et poenis a jure, vel ab homine quavis occasione, vel causa latis, si quibus quomodolibet innodati existebant. ad effectum infrascriptorum duntaxat consequendum absolvens, et absolutos fore censens, ac Litterarum praedictarum tenores pro expressis habens: sub datum videlicet quinto decimo kalendas Novembris, Pontificatus sui anno quinto, Apostolica authoritate statuit, et ordinavit, quod et tunc deinceps perpetuis futuris temporibus, in Collegio Sancti Jacobi praefato, ac in Capella de Don Lope nuncupata, sita in dicta Ecclesia Compostellana, non solum Collegiales Collegii Sancti Jacobi hujusmodi, sed et alii quicumquee studentes, qui inibi, vel in alia quacumque Universitate,in Facultatibus et Scientiis praedictis Cursus peregisset prout in aliis Universitatibus Hispaniae, in eisdem Facultatibus, et Scientiis, ac etiam in Medicina, Baccalaureatus, Licentiaturae, Doctoratu, vel Magisterii Gradus recipere: praefatusque Vicarius ipsos Gradus eisdem Collegialibus, et studentibus, illis prius a dictis Doctoribus examinatis, et idoneis repertis, conferre, ac alia in aliis Hispaniae Universitatibus hujusmodi fieri dolita, facere et exercere libere, licite valerent, nec non praefato Vicario in virtute sanctae obedientiae, et sub majoris excommunicationis paena, a qua non nisi per Sedem Apostolicam absolvi posset, ut illis, qui, ut praefertur, examinati, et idonei reperti fuissent, eosdem Gradus conferre, et alia, quae in aliis Hispaniae Universitatibus hujusmodi, per earum Cancellarium, sive alium, ad ipsos Gradus conferendum, deputatum, fieri consueverant, toties quoties ad id, pro parte ipsorum Rectoris, et Consiliarorun requisitus foret, facere deberet, mandavit, decernens, Vicarium Archiepiscopi, seu Vicarium, Provisorem nuncupatum, Capituli hujusmodi, Sede Archiepiscopali vacanti, Gradus praedictos per se ipsos respective facere, et exercere teneri, ita quod vices suas, dicto Vicario Archiepiscopi in eadem Civitate praesente, existente alteri committere nequirent; ac ex tunc irritum, et inane, si secus super his a quoquam, quavis authoritate Scienter, vel ignoranter contingeret attentari, non obstantibus quibusvis Apostolicis, ac in Provincialibus, et Sinodalibus Conciliis, editis generalibus, vel specialibus Constitutionibus, et Ordinationibus, ac dicti Collegii Sancti Jacobi etiam juramento, confirmatione Apostolica, vel quavis firmitate alia roboratis statutis, et consuetudinibus, caeterisque contrariis quibuscumque: ne autem de absolutione, statuto, ordinatione, mandato, et decreto praedictis, pro eo quod, super iliis ipsius Praedecessoris, ejus superveniente obitu, Litterae confectae non fuerunt, valeat quomodolibet haesitari, ipsique Rector, et Consiliarii eorum frustrentur effectu, volumus, et similitir Apostolica authoritate decernimus, quos absolutio, statutum, ordinatio, mandatum, et decretum Praedecessoris hujusmodi perinde a dicta die quinto decimo Kalendas Novembris suum sortiantum effectum ac si super illis ipsius Praedecessoris Littera sub ejusdem diei datum confectae fuissent, prout superius enarratur; quodque praesentes Litterae, ad probandum pleni absolutionem, statutum, ordinationem, mandatum, et decretum Praedecessoris hujusmodi, ubique sufficiant, nec ad id probationis alterius adminiculum requiratur. [+]




RILG - Recursos Integrados da Lingua Galega
Seminario de Lingüística Informática / Grupo TALG / Instituto da Lingua Galega, 2006-2018
Deseño e programación web: Xavier Gómez Guinovart

Powered by Debian    Powered by Apache    Powered by PHP    Powered by MySQL