1493 |
FDUSC 373/ 505 |
Et quia discretus vir magister Iohannes de Threueren, clericus coloniensis diocesis, publicus apostolica et imperiali auctoritate notarius atque in huiusmodi causa loco discreti viri magistri Henrici Sobbe, clerici eiusdem diocesis, ac eisdem auctoritatibus notarii coram reuerendo patre domno Achille de Grassis, auditore suurogato scriba, dum dictarum literarum inhibitionalium extra romanam curiam et ad partes petitione et decreto omnibusque aliis et singulis, dum fierent, premittitur, fierent et agerentur vna cum prenominatis testibus presens interfui, eaque, sicut fieri vidit et audivit, se, deinde a romana curia absentauit; ideo ego Iohannes de Theveren, clericus eiusdem diocesis ac eiusdem auctoritatibus notarius, de mandato et commisione prefati domni Achillis, iudicis surrogati, huiusmodi publicum instrumentum manu alterius, me interim aliis....negotiis, scriptum manu alterius, ac huiusmodi inhibitioni in se continentem siue continens confeci, subscripsi, publicaui et in hanc publicam formam redegi, signoque et nomine meis solitis et consuetis, vna cum prefati domni Achillis, auditoris surrogati, sigilli appensione signaui, in fidem omnium et singulorum premisorum rogatus et requisitus. (+). |
[+] |