1260 |
CDMO 861/ 822 |
Notum sit omnibus presentibus et futuris quod ego Garsias Gundissalvi, miles de Palaciis de Arintario, presente et concedente domna Orracha Iohannis, matertera mea, vendo domno M. abbati et fratribus Ursarie IIas leyras de vinea cum suis testeyris et cum suis arboribus in loco qui vocatur Mirleo, sub parrochia sancti Salvatoris de Palaciis de Arintario; leyras, inquam, quas predicta domna Orracha tenet in predicto loco sine aliquo foro et debebat tenere in tota vita sua, et post mortem suam debebant mihi remanere liberas atque quitas; ita tamen quod predicte domne que hanc venditionem concedit in tota vita sua debet alibi per hominem ipsius domne qui videat fructus, thot modios de Ursaria quot de predictis leyris receperint annuatim, expensis prius pro cultura vinee persolutis. |
[+] |