1219 |
HCIM 16/ 479 |
In primis promittunt sibi quod diligant se adinuiçem bona fide et sine malo ingenio, et quod adiuuent se contra omnes homines de mundo, excepto contra mauros, cum quibus rex Portugalie habet treugas. |
[+] |
1219 |
HCIM 16/ 479 |
Sciendum est etiam quod, finitis treugis quas habet rex Portugalie cum mauris, rex Portugalie non debet ponere treugas cum mauris sine rege Legionis nec rex Legionis sine rege Portugalie. |
[+] |
1219 |
HCIM 16/ 479 |
Et si infra treugas istas quas rex Portugalie habet cum mauris rex Legionis uoluerit ponere treugas cum mauris non ponat eas maiores illis quas rex Portugalie habet cum eis. |
[+] |
1456 |
HCIM 73/ 646 |
Que omnia et singula et quam libet eius partem promictimus et concedimus seruare et ad inplere Inbiolabiter. mandantes ex parte dicti domini nostri Regis et bigore prefactis litterarum suarum omnibus et singulis naturalibus et subditis suis ubique constitutis cuiuscumque status gradus dignitatis officij condiccionis existant que seruentur firmiter et ad inpleant istam nostram securitatem et saluum conductum per nos sic datum et concessum de eius mandato, licencia et actoritate ut profertur quem ad modum superius est expressum et declaratum cessantibus omni dolo, fraude et malicia contrarium bero facientes In totum uel in partem qui absit bolumus et concedimus, mandamus quod ipso facto Incurramus et incurrant et cadant in omnibus et singulis pennis In quibus incurrunt et incidunt biolantes fragentes et non seruantes securitatem treugam et saluum conductum positum et preconizatum per suum Regem et dominum naturalem uel de eius mandato. |
[+] |