logo usc Corpus Xelmírez - Resultados da consulta

Corpus Xelmírez - Corpus lingüístico da Galicia medieval

Resultados da pescuda


Os resultados das buscas efectuadas no Corpus Xelmírez poden ser usados con fins educacionais e de investigación, sempre que se mencione a fonte. Se desexa consultar a referencia e o contexto dun exemplo, calque no símbolo [+] na cela da dereita. Para se referir ao corpus como un todo, cite: Corpus Xelmírez - Corpus lingüístico da Galicia medieval - http://sli.uvigo.gal/xelmirez/. Se desexa realizar outra pescuda no Corpus Xelmírez, pode calcar aquí.
Está a procurar contextos do uso de verter nos textos notariais do Corpus Xelmírez.

Número de contextos atopados: 11

990 GHCD 70/ 291 Damus ibi has villas et ecclesias cum omnia sua bona que ad eos pertinent secundum illa nôta sunt de illis homines que ibi invenimus in nostra aderatione et semper stetit cum illo monasterio et serviant sicut ceteri ingenui et pro die sci. petri cereum et oblationem deferant ad ipsum monasterium quamdiu vires habuerint filii et nepoti (nepotes) exsolvant censum per singulos annos, quibus statim (statutum) a prioribus nostris fuit. et si uoluerint, relinquant ipsos saltos et alios requirant et dominatio monasterii possideant illos et iure hereditario, et quando voluerint revertere hereditatem recipiant et negotium persolvant. [+]
1213 MERS 14/ 259 Predictus vero comes habita noticia huius rei indignatione repletus adversus abbatem ipsum eo quod piscis ille non fuerat sibi datus statim post domini imperatoris recessum a Gallecia cepit invadere ecclesias et quedam predia prefati monasterii et timore Dei posposito in regalengum convertere, in tantum quod monasterium amisit tunc temporis per comitem predictum centum casalia in terra de Limia et XXXa in terra de Buval et ecclesias XVII. [+]
1260 CDMO 855/ 816 Noverint universi presentem paginam inspecturi quod nos M. , Dei gratia, lucensis episcopus, et universum eiusdem capitulum, ob favorem religionis et propter multiplices neccessitates monasterii sancte Marie de Ursaria ordinis cisterciensis, damus et concedimus domno Menendo abbati et conventui eiusdem monasterii eorumque successoribus quod possint de cetero tenere ecclesiam de santa Eulalia de Agoada et ecclesiam de sancto Michaele de Ollaris, lucensis diocesis, post obitum vel amortionem prelatorum qui nunc eisdem prefatis ecclesiis semper per perpetuos capellanos presentandos ab abbate Ursarie qui pro tempore fuerit eciam archidiacono lucense qui similiter pro tempore fuerit in ipsis ecclesiis instituendos; quibus capellanis, assignata congrua sustentatione a predictis, abbate et conventu de fructibus ipsorum ecclesiarum, residuos fructus possunt et debent abbas et conventus predicti monasterii in proprios usus convertere. [+]
1260 CDMO 860/ 821 Petitio vestra nobis exhibita continebat quod cum inter G. quondam abbatem et conventum monasterii vestri ex parte mea et A. episcopum auriensem, super quibusdam eclessis decimis et rebus aliis ex altera, coram felicis recordationis Lucio papa predecesore nostro questio verteretur tam de bonae memoriae P. basilici duodecim apostolorum presbiter et R. sancti Georgii ad bellum aureum diaconus cardinalis in quos fuit de mandato ipsius predecesoris tanquam in arbitros hinc inde aconcorditer compromisum eodem abbate pro se et conventu ipsius ac memorato episcopo pressentibus causam huiusmodi equo arbitrio terminarunt prout in patentibus literis eorum confectis exinde plenius dicitur continere. [+]
1260 MERS 48/ 286 Exhibita siquidem nobis vestra petitio continebat quod venerabilis frater noster episcopus lucensis, pie considerans monasterium situm esse in loco sterili cuius natura non patitur ut ibi vinum seu triticum producatur ac vestre propter hoc inopie paterna compatiens pietate, de consensu lucensis capituli vobis provida liberalitate concessit ut proventus Sancti Jacobi de Cangis et Sancti Michaelis de Roosende ecclesiarum vacantium lucensis diocesis ad suam collationem spectantium, in quibus ius patronatus habetis, in usus proprios conventus eiusdem monasterii perpetuo convertere valeatis presbiteris perpetuo servituris in eis de dictis proventibus portione congrua pro sustentatione ipsorum et supportandis eorum oneribus reservata, prout in patentibus litteris confectis exinde ac sigillis episcope et capituli predictorum signatis plenius dicitur contineri. [+]
1441 BMSEH A6/ 312 Dandolle lisensia poder e autoridad que de aqui en deante podese usar, libre e desembargadamente, do dito peso en nome do dito ospital e pra el o outro cualquer que ao dito ospital veese por oveeçal e procurador do dito ospital e resbir retadas aver e cobrar os fruitos e rendas del e poerlas e converterlas ennos propios husos procurason do dito ospital e dos ditos povres e pelegrinos e reparamento del e non en outra manna da aqui en deante pra todo sempre E que suplicavam e suplicaron ao noso sennor el rey e a o noso sennor obispo de Tuy e a seus vicarios e a outro cualquer que podese e iurisdicion ouvese pra ello, que loasen e firmasen e aprovasen esta dita doason e lle desen sua autoridad ordinaria e dereito pra que valese pra sempre e fezese plena fe en iusio e fora del en onde quanto necesario era de dereito. [+]
1482 MSCDR 597/ 707 [Execrabilis], vel assecutionem alterius beneficii ecclesiastici dicta auctoritate collati, vacet, etiam si ipsa parrochialis ecclesia dispositione apostolica specialiter reservata existat, et super ea inter aliquos lis, cuius statuary presentibus haberi volumus pro expresso pendeat indecissa, dummodo tempore dationis presentium non sit in ea alicui specialiter ius quaesitum, cum omnibus iuribus et pertinentiis suis de novo mensae predictae authoritate apostolica tenore presentium perpetuo vnimus, annectimus et incorporamus, ita quod liceat eisdem abbati et conventui per se, vel alium seu altos corporalem posesionem parrochialis ecclesiae, iunumque et pertinentiarum predictorum propria auctoritate continuare, necnon ipsius ecclesiae parrochialis fructus, redditus et prouentus in suos ac monasteriii et parrochialis ecclesie predictorum vsus et vtilitatem convertere et perpetuo retinere; necnon eidem ecclesiae per vicarium idoneum, ad eorum nutum amobilem, etiam si monachus fuerit deservire, et per eum Baptismi et Matrimonii huiusmodi ac alia sacramenta exercere, et ministrare facere, diocesani loci et cuiusvis alterius licentia super hoc minime requisite, non obstantibus voluntae nostra predicta, et aliis apostolicis constitutionibus, necnon monasterii et Ordinis predictorum iuramento, confirmatione apostolica uel quavis firmate alia roboratis statutis et consuetudinibus contrariis quibuscumque, aut si aliqui super provissionibus sibi faciendis de huiusmodi, vel aliis beneficiis ecclesiasticis in illis partibus speciales vel generales dictae sedis vel Legatorum eius litteras inpetrarint, etiam si per eas ad inibitionem reservationem et decretum, vel alias quomodolibet sit processum et quibuslibet aliis privilegiis, indulgentiis et litteris apostolicis genera[li]bus vel specialibus quorumcumque tenoris existent per que presentibus non expressa vel totaliter non inserta effectus earum impediri valeat quomodolibet, vel diferre et de quibus, quorumque tortis tenoribus de verbo ad verbum habenda sit in nostris litteris mentio specialis, proviso quod parrochialis ecclesia predicta propter vnionem huiusmodi debitis non frauditur obsequiis et animarum cura in ea nullatenus negligatur; sed illius congrue supportentur onera consueta. [+]
1492 GHCD 96/ 421 Ad vesperas autem, sive sit festum sive non, etiam hebdomadarius invitatorii dicit primam antiphonam, et senior de altero choro secundam; tertiam autem iunior post invitatorium hebdomadarium, si iuniorem habeat, et si non eius inmediatus superior: quartam alius senior de alio choro; et notandum, quod qui antiphonam imponit et qui psalmum incipit debent esse extra stalla sua manicis cucullarum dependentibus et capitibus discoopertis, vultibus ad alterum chorum conversis, et sic stare usque ad pausam, que est in medio primi versus psalmi qui imponitur, et postea ambo debent reintrare stalla sua; et finito ipso primo versu psalmi solus ille qui antiphonam imponit, debet iterum exire stallum suum, et convertere faciem ad altare, ac profunde et reverenter cancellatis cuculle manicis inclinare. [+]
1492 MSPT 52/ 299 Alfonsus Carrillo de Albornoz, Dei et Apostolice Sedis gratia, Episcopus Cathaniensis, serenissimorum ac potentissimorum Fernandi et Elisabet, Regis et Regine, Dominorum nostrorum, Consiliarius, Iudex et Executor Apostolicus, ad infrascripta a Sanctíssimo Domino nostro Innocentio, Papa, octavo spetialiter deputatus, vigore suarum Litterarum apostolicarum ad infrascripta concessarum et subdelegationis nobis facte, prout in eis latius continetur, quarum tenor, de verbo ad verbum, sequitur et est talis; ... attendentesque inter cetera que ad offitium nostrum expectant, illud est precipuum quod Monasteria canonicorum regularium Sancti Augustini ceterorumque ordinum in dicto Regno Galetie consistentium debitis non fraudentur obsequiis, vigor atque in eis morum honestas et debita disciplina, cumque Monasterium Sancti Salvatoris de Pedroso, canonicorum regularium ordinis Sancti Augustini, mindoniensis Dioecesis, colapsum, ruinosum et derrumptum, librisque et aliis ornamentis ad divinum cultum pertinentibus penitus destitutum esset, ne in eo aliqua observantia regularis vigebat, ut ex vissitatione comperimus; illiusque bona immobilia distracta, alienata in emphiteusim et perpetuum censum, in gravi et enormi eiusdem Monasterii preiuditio, fuisse et esse collata, quod nedum ex dicta vissitatione, verum etiam ex Prioris dicti Monasterii confessione, qui solus, absque aliquo canocico, in dicto Monasterio inventus est, comperimus; verum [propter ipsius] tenuitatem non poterat duntaxat Monasterium refici aut restaurari nec ad statum debitum quoquommodo reduci; et quia si dictum Monasterium Sancti Salvatoris de Pedroso uniretur Monasterio Sancti Martini, eiusdem ordinis et Dioecesis, in quo Priorem et numero canonicorum decentem invenimus, possent dicta bona, sic male alienata et distracta, temperari ac ad ius et proprietatem dicti Monasterii reduci, prout ex diligentia, litteratura et circunspectione Arie Petri, in Decretis Bachalaurii, dicti Monasterii Sancti Martini Prioris, confidimus et ut in dicto Monasterio Sancti Martini cultus Domini et numerus canonicorum augeatur ac decentius valeant in futurum sustentari, auctoritate apostolica nobis commissa et qua fungimur in hac parte, dictum Monasterium Sancti Salvatoris de Pedroso, cum omnibus fructibus, redditibus et proventibus, iuribus et iurisdictionibus ac pertinentiis suis, dicto Monasterio Sancti Martini, eiusdem ordinis, in perpetuum unimus, anectimus et incorporamus, sine preiuditio possessoris; eo tamen cedente vel decente, liceat Priori et conventui Sancti Martini, fructus, redditus et proventus predicti Monasterii Sancti Salvatoris in usus suos ac dictorum Monasteriorum convertere. [+]
1525 GHCD 44/ 206 Nos igitur, qui dudum inter alia volurimus, quod semper in unionibus commissio fieret ad partes vocatis, quorum interesset, eumdem Alphonsum Archiepiscopum a quibusvis excommunicationis, suspensionis, et interdicti, aliisque Ecclesiasticis sententiis, censuris, et poenis a jure, vel ab homine, quavis occasione, vel causa latis, si quibus quomodolibet innodatus existit, ad effectum praesentium duntaxat consequendum, harum serie absolventes, et absolutum fore censentes, ac verum ultimae Praestimoniorum, seu Portionum, aut Benefitiorum vel Ecclesiarum, aut Heremitoriorum, seu Capellaniarum hujusmodi, quae idem Archiepiscopus in Commendam forsan obtinebat, vacationis modum, etiam si ex illo quoad illa, vel illas, quae de jure Patronatus hujusmodi non sunt, quaevis generalis reservatio, etiam in corpore juris clausa, resultet, praesentibus pro expressis habentes, hujusmodi supplicationibus inclinati, authoritate Apostolica, tenore presentium, eidem Alphonso Archiepiscopo in Civitate praedicta prope vetus Collegium, seu Domum studii veteris hujusmodi, aut in eo, seu alio loco decenti, per eum eligendo, unum Collegium pro uno Rectore, et pauperibus Scolaribus in numero, et cum qualitatibus, modisque, et formis, ac pro tempore, et temporibus per dictum Alphonsum Archiepiscopum introducendis, et ordinandis ac in eo unam Capellam cum Altari, in quibus per unum vel duos, aut plures Capellanos, ad nutum dicti Alphonsi Archiepiscopi, quoad vixerit, et post ejus obitum Rectoris, et Collegialium inibi pro tempore existentium amoviles, Missae, et alia Divina Officia celebrari possint, cum campanili, campanis, et aliis officinis necessariis, adinstar aliorum Collegiorum similium Scholarium in Salamantina, et aliis Civitatibus, oppidis, et locis illarum partium, per eundem Alphonsum Archiepiscopum eligendorum, sine alicujus praejudicio, ad ejusdem Altissimi, et totius Curiae Caelestis laudem, honorem, et gloriam construere, et aedificare; seu ipsum vetus Collegium, vel studium, ac illius Domum hujusmodi ampliare, et extendere, et in construendo, vel extendendo, aut ampliando Collegio praedicto, eosdem Scholares in numero, et qualitatibus, ac pro temporibus praedictis collegialiter permansuros, et eisdem Facultatibus, et Scientiis operam daturos, introducere, ac Cathedras pro Lectoribus in numero decenti, et pro eis salaria, et mercedes, nec non quaecumque statuta, et ordinationes, pro illorum omnium, et singulorum, Rectoris, Doctorum, Lectorum, Scholarium, Capellanorum, Servitorum, et personarum dicti Collegii in eo pro tempore existentium, moribus, et regiminibus, illorumque jurium, rerum, possessionum, et bonorum mobilium, et immobilium, ac fructuum, redituum, censuum, proventuum, et introituum conservatione, et aucmento, ac expensarum, et sumptuum moderamine, utilia ordinare, concedere, et facere illaque,. postquam ordinata, edita, condita, et facta fuerint, quotiens, et quando sibi videbitur, corrigere, mutare, modificare, limitare, alterare, cassare, et alia de novo facere, libere, et licite valeat, indulgemus, plenamque, et liberam ad hoc licentiam, et facultatem concedimus; illaque omnia, et singula postquam ordinata, edita, correcta, modificata, condicta, facta, mutata, et limitata fuerint, per Rectorem, Lectores, Scholares, Capellanos, Servitores, et alias personas dicti Collegi observari debere, decernimus; ac eidem Collegio construendo, vel ampliando, pro ejus dote et salariis Rectoris, Lectorum, et Doctorum, ac substentatione eorum, et Scholiarium, Capellanorum, Ministrorum, Servitorum, et aliarum personarum pro eo tempore degentium praedictorum, omnia, et singula bona mobilia, et immobilia per dictum Alphonsum Archiepiscopum asignanda, perpetuo applicamus, et appropiamus, ac Collegium vetus, seu Domum studii veteris hujusmodi, illiusque bona mobilia, et inmobilia, nec non omnia, et singula Praestimonia, seu Portiones, aut Simplicia et alia Beneficia, seu Ecclesias, Heremitoria, vel Cappellanias, vacantia, seu vacantes hujusmodi, sive praemissa, sive alio quovis modo, aut ex alterius cujuscumque persona, seu per similem, vel liberam dicti Alphonsi Archiepiscopi, vel cujusvis alterius resignationem de illis, in dicta curia, vel extra eam, etiam coram Notario publico, et testibus sponte factam, aut assecutionem alterius beneficii Ecclesiastici, quavis authoritate collati, vacent, etiamsi tanto tempore vacaverint, quod eorum, vel earum collatio juxta Lateranensis statuta Concilii ad Sedem praedictam legitime devoluta, ac Praestimonia, seu Portiones, aut Simplicia, et alia Beneficia, vel Ecclesiae, seu Heremitoria, aut Capellaniae hujusmodi dispositioni Apostolicae specialiter, vel illa, quae de jure Patronatus hujusmodi non sunt, alias generaliter reservata, seu reservatae existunt, et temporabilibus jurisdictionem, aut dominium habeant in aliquibus ex dictis locis, eorumque Vassallis, super eis, quoque inter aliquos, lis, cujus statum praesentibus haberi volumus pro expresso, pendeat indecisa, dummodo eorum, vel earum, quae idem Archiepiscopus in Titulum obtinebat, et de jure Patronatus hujusmodi non sunt, dispositio ad Nos hac vice pertineat, et in illis, quae idem Archiepiscopus in Commendam obtinebat, aut de jure Patronatus hujusmodi sunt, tempore datae praesentium, non sit alicui specialiter jus quaesitum, et quo ad illa, quae de jure Patronatus hujusmodi sunt, dilectorum filiorum eorum Patronarum, ac quo ad dictum Collegium vetus illius Fundatoris, vel Gubernatoris, aut aliorum interesse habentium, ad hoc, si nondum accessit, accedat assensus, cum dictis anexis, ac omnibus juribus, et pertinentiis suis, eidem Collegio construendo, vel ampliando pro illius dote, et substentatione, ac mercedum solutionibus praedictis, juxta providam ordinationem, per eumdem Alphonsum Archiepiscopum faciendam, ita quod liceat Rectori, et Collegialibus praedictis per se, vel alium, seu alios corporalem Prastimoniorum, seu Portionum, aut Simplicium, et aliorum Beneficiorum, seu aliarum, Heremitoriorum, aut Capellaniarum, ac Domus veteris Studii, jurionque, et pertinentiarum praedictorum, possessionem, propia authoritate libere a prehendere, et perpetuo retinere, illorumque, et illarum fructus, reditus, et proventus in suos, et ipsius Collegii construendi, vel ampliandi, ac Praestimoniorum, seu Possessionum, aut Simpliciun, et aliorum Beneficiorum, seu Ecclesiarum, vel Heremitoriorum, aut Capellaniarum, ac Domus veteris Studii praedictorum, usus, et utilitatem, ac expensas solutionum, et aliorum praemissorum convertere, Dioecesani loci, et quorumvis aliorum licentia super hoc minime requisita, unimus, anectimus, et incorporamus ad Collegium construendum; et durante eorum in illo residentia illius Rectores, Collegiales, Capellanos, Servitores, et personas hujusmodi ab omni Jurisditione, Dominio, Potestate, Authoritate, Superioritate, et correctione loci Ordinarii, et illius Officialium, ita quod ipse in eos, etiam ratione delicti, contractus, seu rei, de qua agi contigerit, ubicumque commitatur delictum, ineatur contractus, aut res ipsa consistat, nullam jurisdictionem exercere, aut superioritatem habere possint, penitus eximimus, et totaliter liberamus; et quos quoties, et quandocumque aliqui ex Collegialibus Colegi per praesentes erecti hujusmodi Baccalaureatus, Licentiaturae, Doctoratus, et Magisterii, aut alios Gradus in Juribus, Theologia, Artibus, Scientiis, et Facultatibus praedictis recipere voluerint et Actus, ac Cursus, et alia similibus servari solita, inibi servaverint et peregerint, Gradus ipsos in eo, si inibi Doctores sint, qui illos examinent, et gradus eis impendant, alioquin in Salamantina, aut alia quocumque Universitate Hispaniae, ab illius Doctoribus, Rectoribus, Scholasticis, et aliis, ad quos id pro tempore spectabit, servatis servandis, et solutis juribus solvendis, recipere, et ad illos recipiendum, ac quocumque Cathedras in eisdem aliis Studiis, et Universitatibus regendum, et gubernandum per illarum Rectores, Scholasticos, Doctores, et alios quoscumque superiores admittere debere, salvis suis justis, et consuetis salariis, vel regalibus, omniaque, et singula alia in praemissis, et circa ea necessaria, et opportuna facere, et exequi, ac cum eis fieri, et exerceri debere in omnibus, et per omnia; et ipsi sic Graduati in oppositionibus, et assecutionibus, quorumcumque Beneficiorum Ecclesiasticorum, etiamsi Canonicatus, et Prebendae, etiam Graduatorum nuncupati, ac Dignitates etiam majores, et principales Personatus, administrationes, vel officia etiam curata, et electiva, etiam solum Graduatis in eisdem aliis Universitatibus conferrí solita et debita, ac alias qualificata, etiam in Cathedralibus, etiam Metropolitanis, vel Collegiatis, aut aliis Ecclesiis fuerint, et tam ipsi, quam etiam Collegium construendum hujusmodi, illiusque Rectores, Lectores, Collegiales, Capellani, Servitores, et aliae personae in eo pro tempore degentes, durante inibi residentia, illorumque omnium, et Singulorum Jura, Res, Possessiones, ac Bona spiritualia, et temporalia, mobilia, et inmobilia, nec non fructus, reditus, et proventus ad illud, et illos, ac illa pro tempore quomodolibet spectantia, omnibus, et singulis praemissis, ac aliis privilegiis, indultis, exemptionibus, favoribus, concessionibus, gratiis, praerogativis, praeminentiis, favoribus, libertatibus, antelationibus, indulgentiis, et Litteris Apostolicis, eisdem aliis Collegiis Hispaniae hujusmodi, per quoscumque Romanos Pontifices, Praedecesores nostros, ac Nos, et Sedem eamdem hactenus concessis, et concedendis, et quibus illa, et illorum Rectores, Collegiales, Lectores, Capellani, Servitores, et aliae personae in genere de jure, vel consuetudine, quomodolibet utuntur, potiuntur, et gaudent, ac uti potiri, et gaudere poterunt quomodolibet in futurum, Collegium construendum, ac in co pro tempore degentes, et qui in eo studuerint, etiamsi alibi Gradus, ut praefertur, receperint, illorumque omnium personae, res, possessiones, fructus, et bona hujusmodi, dicta residentia durante, utantur, potiantur, et gaudeant, ac uti, potiri, et gaudere libere et licite valeant, in omnibus et per omnia, perinde ac si illa omnia, et singula Collegio construendo, et illius Rectoribus, Lectoribus, Scholaribus, rebus, possessionibus, et bonis praedictis specialiter, et expresse concessa, et indulta fuissent, ipsique Rectores, Lectores, Collegiales, Capellani, Servitores, et personae in eisdem aliis singulis Collegiis, Universitatibus, et Studiis praefatis studuissent, et in eis Cursus peregissent, et legissent, ac alia servanda servassent, similiter indulgemus, ac Episcopo Wigorniensi, et dilectis Filiis Beatae Mariae de Sobrado, et Sancti Martini de fora Cisterciensis, et Sancti Benedicti ordinum Compostellanae Diocesis Monasteriorum Abbatibus, per Apostolica scripta mandamus, quatenus ipsi, vel duo, aut unus eorum, per se, vel alium, seu alios praesentes Litteras, et in eis contenta, quacumque, ubi, et quando expedierit, ac quoties pro parte Alphonsi Archiepiscopi, ac pro tempore existentium Rectoris, Consiliariorum, Collegialium, Familiarium, negotiorum gestorum, et aliarum personarum Collegii construendi praedictorum vel cujusvis eorum desuper fuerint requisiti, solemniter publicantes, eisque in praemissis efficacis defensionis praesidio assistentes, exemptionem, liberationem, unionem, anexionem, incorporationem, applicationem, appropiationem, decreta, indulta, statuta, ordinationes, licentias, et alia praemissa, ac reliqua perdictum Archiepiscopum praesentium vigore ordinanda, et facienda, firmiter, observari, ac singulos, quos praesentis Litterae concernut, illis pacifice frui,et gaudere, non permittentes eos, aut eorum aliquem per locorum Ordinarios, vel Officiales praedictos, aut alios quoscumque desuper quomodolibet indebite molestari; contradictores per censuram Ecclesiasticam appellatione posposita compescendo, invocato etiam ad hoc, si opus fuerit, auxilio brachii Secularis, non obstantibus voluntate nostra praedicta, ac felicis recordationis Bonifacii VIII, etiam de una, et Concilii generalis de duabus dietis, dummodo aliqui ultra tres dietas praesentium vigore non trahatur, et Leonis X. in Concilio Lateranensi contra similes uniones, et Innocentii IV. [+]
1534 SHIG Mond. , 19/ 66 Como han de tener las chrismeras guardadas Item ordenamos y mandamos que, quando estuvieren las chrismeras en el arca del Sacramento, que tengan un caxoncico a do tengan las dichas chrismeras, porque no se puedan verter, porque, por experiencia, hemos visto en algunas de nuestras iglesias que se ha derramado en el arca del Sacramento lo que esta en las chrismeras. [+]




RILG - Recursos Integrados da Lingua Galega
Seminario de Lingüística Informática / Grupo TALG / Instituto da Lingua Galega, 2006-2018
Deseño e programación web: Xavier Gómez Guinovart

Powered by Debian    Powered by Apache    Powered by PHP    Powered by MySQL