logo usc Corpus Xelmírez - Resultados da consulta

Corpus Xelmírez - Corpus lingüístico da Galicia medieval

Resultados da pescuda


Os resultados das buscas efectuadas no Corpus Xelmírez poden ser usados con fins educacionais e de investigación, sempre que se mencione a fonte. Se desexa consultar a referencia e o contexto dun exemplo, calque no símbolo [+] na cela da dereita. Para se referir ao corpus como un todo, cite: Corpus Xelmírez - Corpus lingüístico da Galicia medieval - http://sli.uvigo.gal/xelmirez/. Se desexa realizar outra pescuda no Corpus Xelmírez, pode calcar aquí.
Está a procurar contextos do uso de neru nos textos notariais do Corpus Xelmírez.

Número de contextos atopados: 32

GHCD 27/ 137 Posquam autem et mater nra. in fide defunt.... .......inuenerunt. [+]
GHCD 27/ 137 Quo remoto reliquias inuenerunt panno adhuc mundo et sincero inuolutas cartam etiam panno insutam in qua. supra notatus titulus scriptus erat omnia sicut sepe discipulus uir dei Thomas ab aplo. didiscerat inuenerunt: ill qrum. inuentione tantus suauitatis odor largissime effragauit ut omnes. prope stantes eius ambrosea suauitate replerentur. [+]
990 GHCD 70/ 291 Concedo tibi domine omnipotenti atque omnes sanctos tuos ecclesiam sci. iuliani de ferrarios in accesu Kaurio una cum ipsas villas que mihi venerunt in sors, Kaurio, ordini, ferrarios, butulio, ordiales, iuliani et villa de penselamor, villa de frogia, villar, masegio maior, reverenti omnia intus (integre?) concedo ad ipsum locum sci. salvatoris de subandres pro remedio animarum nostrarum, sive villa paratemo, frigiacolos et ecclesia comacendonis figuerola, villar de erboleto, sca. columba cum sua voce, romariz, sci. pelagii in viliomir, omnia ista tota ab integrum concedimus pro animabus nostris sive pro genitoribus nostris, qui ibi tumulati sunt. [+]
1002 CDMACM 6/ 17 Domnis inuictissimis hac triumphatoribus ego Iquilo Deo uota et Christi ancilla uobis sanctis et patronis meis sanctisque martiribus gloriosis sancte Eolalie uirginis et sancti Saluatoris et sancte Marie Uirginis et Mater Domini nostris Iesu Christi et sanctorum Apostolorum Petri et Pauli et sancti Iohannis Babtiste et precurssoris Christi et ad illos sanctos et patronos qui sunt ante Deo placibiles facto ego Iquilo ad hos sanctos prefatos siue ad eos que huic non sunt nominatos qui ante Dominum sunt honoratus facto kartulam et testamentum de omnes meas hereditates quas euenerunt mici in porcione inter fratribus uel heredibus meis siue de hereditate paterna quam etiam et materna siue de quantum ad usus hominum est prestandum. [+]
1007 MPR 1/ 133 Et vir supradictus ipse Gemondus vestigiam sequens venatione ostendit ei Deus domum salutis animarum et abtissimum ipsum locum fidei et orationis, et quia erat supradictus vir pro salutate anime sue summa cum sollicitudine talem desiderans locum, nemo sciente nisi cui omnia nota sunt et manifesta Deus videlicet solus oculte intravit et pro salute anime sue diebus multis oculte ibi permansit, et post peracto tempore quod Deus voluit illum manifestum fieri sollicitavit Deus et misit alios venatores qui ipsum iam dictum virum in ipsum supradictum oraculum invenerunt, ieiuniis orationibus deditum et abstinentie atque macies corporis confectum. [+]
1124 CDMACM 11/ 25 Et infra ipsos terminos inter Euue et Masme deuenerunt in particione sedis sanctus Iacobus de Regnanti, sanctus Michael de Uillaplana sanctus Petrus de Uillaplana sanctus Cosmedi sanctus Uincencius de Couelas sancta Maria de Citofacta sanctus Iulianus de Cauarcos sanctus Iustus sancta Christina de Cellario et duas ermidas sanctus Stephanus de Pagadi et sanctus Stephanus de Aquis Sanctis. [+]
1124 CDMACM 11/ 26 Manifestum est auum meum bone memorie regem Adefonsum pro salute anime sue medietatem monasterii de Uillanoua cum omnibus aliis hereditatibus que uenerunt de illa uoce de Guterre Osoriz Deo et sedi menduniensi perpetuum dedisse. [+]
1142 GHCD 99/ 437 Rex sancius filius imperatoris.. conf. Comes poncius maiordomus imperatoris cf. Comes ranemirus froilaz cf. Comes petrus adefonsus cf. (P)oncius de minerua cf . (N)uno petriz alferit imperatoris cf. ................... Petrus stefaniz ecclesie beati iacobi archidiaconus cf. (Cipri)anus presbiter ecclesie beati iacobi canonicus Kd. conf. Petrus dei gratia ecclesie beati iacobi archiepiscopus conf. Petrus gasco ecclesie beati iacobi decanus cf. Cresconius pelaz? iudex? eclesie sancti iacobi canonicus cf. Pelagius:::: cf. Michael cardinalis cf. Pelagius gundesindiz canonicus subdiaconus cf. [+]
1148 MSPT 6/ 240 Orta fuit intentio inter Episcopum donnum Pelagium menduniensem et Comitem donnum Fernandum super monasterium de Petroso; et devenerunt inde in presencia donni Adefonsi Imperatoris in Calatrava et unusquisque posuit racionem suam, in presentia donni Imperatoris et Petri, palentini Episcopi, et Bernaldi, seguntini. [+]
1148 MSPT 6/ 241 Postea convenerunt Episcopus et Comes quod inquiererent Martinus, auriensis Episcopus, et Arnaldus, austoriensis, si donna Munina dederat monasterium Episcopo donno Munioni et de eo exierat et in iure Episcopi reliquerat, quiete in iure Pelagii Episcopi remaneret; et si invenirent quod nunquam de eo exierat, quod dimiteretur quiete in iure Comitis donni Fernandi. [+]
1148 MSPT 6/ 241 Et post hoc iudicium venerunt in terram suam et, antequam haberent inquisitores, convenerunt se sic: [+]
1153 HCIM 1/ 461 Pontius de minerua, confirmat. [+]
1153 HCIM 2/ 461 Pontius de minerua cf. [+]
1164 CDMACM 16/ 33 Poncius de Minerua confirmat. [+]
1164 CDMACM 17/ 35 Poncius de Minerua confirmat. [+]
1175 GHCD 19/ 81 VI ipsius uille ambo infidiati uenerunt ante presentiam iudicum et sapientum uirorum. quos ad iudicandum hoc inter se elegerunt. [+]
1193 PRMF 6/ 185 Ad ultimum uero deuenerunt ad conuenienciam et fecerunt inter se concambium ad inuicem ut domina de Ramiranes et eius monasterium habeat hereditatem supranominatam, uidelicet de Guimara Pelagii, medietas cuius inerat Fernando Munit iure patrimonii, et domina dedit illi hereditatem aliam in loco qui dicitur Senrra, uidelicet, terciam partem de quanto ipsa domina ibi habet et sui iuris est, tali namque condiccione quod idem Fernandus non donet nec uendat, neque alicui impignoret ipsam hereditatem; et post eius obitum remaneat ipsa hereditas integra cum sua participacione et fructu ecclesie sancti Petri. [+]
1216 PSVD 8/ 207 Tunc ipsi Sancia Luz et filii eius quoactis ab excomunicatione conuenerunt cum Dominico, priore Uilar Donarum, et Fernando Peruiso, procuratore magistri et fratrum, coram Iohannem Ganso et S. Petri de Berredo et ipsi fecerunt cum aliis bonis hominibus composicionem inter eos quod prior Uilar Donarum et Fernandus Peruisus uel qui loco eius successor existeret cum Sancia Luz et filiis eius miterent clericum in ipsa ecclesia, qui clericus uassalus esset prioris et domine dum uiueret et daret redditum quod iuste reddi deberet Sancie Luz et filiis eius miteret dictis dum uiueret, tali uidelicet pacto quod ex quo quisquam eorum uniuerse carnis debitum solueret, id est, moreretur tercia pars ilius redditus libera permaneat magistro et fratribus Uilar Donarum ita quod ex quo Sancia Luz et dicti filii eius mortui fuerint tota possessio quam in ecclesia Santi Jacobi de Dorra possidebant libera remaneat magistro et fratribus et interim clericus quem ibi miserint semel annuatim recipiat priori de uilar de Donas in ipsa ecclesia sicut uasallus dominum suum, necesaria ei ministrando sic et procatorem. [+]
1234 DGS13-16 1/ 3 et uenerunt eos. et uenindu por la carreyra. acordarũse inaquilo qui mandarau iudice. et uenerunt ad ecclesia de Sancti Uincentj́í de Cunis et posuerũ suos uigarios. por qui fusse fecto uqui mandarau iudice ' Pelagius Calado et Petrus Gomez et per istos uigarios posuerunt die. qui chegassen homines bonos. supra dictos. [+]
1234 DGS13-16 2/ 4 Hoc est pauto inter fratres Superati et concilio de Mal Pica quod habui ante D. Roderico Gomez et ante judicis super querimonia quod habuitur fratres Superati de concilio et de alcaldes et de parte de concilio dedit Mater Roderici pro suo personario et de fratres Petro Menendi Merchan et ipso razonauit quod dirubaran casas in Corme et vna de ipsas casas era pescaria do conuento et qui firiram ibi suos homines et chagaron vno male et posuerũ inde fora suo ganato et matarum vno tauro et filarun hortos et cortinas et arancarun inde os hortos et cortarun madeira deipsas casas et esto fecerun super fide iusor prodereito et Mater Roderici dixi exparte concilij que quantu ibi feceran que feceran insuo et Dono Roderico habuit consilio cum iudicis et mandou quod in qual vsu steran os fratres de x anis quod stetisse intal et mitat Mater Pelagij et Dominicus Martinez iudicis quod inquisissen ipsa mal fecturia et as partes placui inde et inde et ipsis iudicis fuerun inipso loco vbi facto fuit et inuenerunt pro veritas sanguine in eclesias (?) quod alcaides et concilio quod dirubaran duas cauanas et vna casa et posuerũ fora vno frater de ipsa casa quod era pescaria do conuento et toto suo ganato et firirun vno homine male et chagarun alio et cortarum madeira et ara[sa]rum suas cortinas et rancarun inde os ortos et inuenerun quod staban iniure de x anis et totum isto fuit facto super fide iusor prodirecto. [+]
1239 PSVD 14/ 212 De facto boni homines qui utriusque partis erant amici uenerunt inter ipsos et pactum in uita ipsorum clericorum, scilicet, Iohannis Petri et Iordani Iohannis, statuerunt cum priore iam dicto et cum eiusdem fratribus, uidelicet, quod prior et eiusdem fratres habebant semper in uita istorum amborum medietatem decimarum totius hereditatis quam ipse prior habet et eiusdem fratres in tota feligresia Sancte Marie de Arcos, quommodo colitur et feritur per bobes hominum ipsius prioris siue fratrium, et per aliam medietatem decimarum persoluant ipsi prelati iam dicti priori uel ei qui uices eius habuerit redditum quem semper ipsi clerici et anteccessores sui iam dicto monasterio persoluerunt; et quidquid de hac medietate superfuerit sit in potestate ipsorum clericorum; si forte de hac medietate defuerit, ipsi clerici compleant de alia parte redditum sepe dictum priorem uel ei qui in loco eius fuerit. [+]
1239 PSVD 16/ 214 Quapropter boni homines inter nos eunerunt et nobis et predictis heredibus ipsum pomerium perpetuo diuiserunt, scilicet, quod ego dictus prior et predicti fratres perpetuo habeamus medietatem ipsius pomerium et medietatem terre in qua est plantatum, quommodo currit aqua de predicto fonte contra ipsum agrum nostrum. [+]
1242 DGS13-16 4/ 8 Ia talega deceuada por ...... carreyras quando uenerum os frayres de Uiueyro pedirunli ceuada para dous caualos en que uenerã et deulis una mea talega. [+]
1263 MPR 31/ 155 Tandem, de beneplacito partium, ad talem compositionem amicabilem devenerunt, videlicet, quod dominus I(ohannes) decanus et dominus F(ernandus) archidiaconus vicarii tunc episcopi existentes et capitulum quitant, abrenuntiant et cedunt omni iuri quod habent vel habere debent in heremitagiis ratione decimarum et decimis supradictis, salva iurisdictione ecclesie cathedralis, et dictus procurator et conventus et monasterium supradicti debent dare eidem capitulo in perpetuum annuatim in terra de Aquilar octo modios de centeno per talegam per quam nunc Aurie mensuratur, et idem monasterium debet eidem heremitagiis in spiritualibus providere, et pro directuris suis compellere per censuram ecclesiasticam. Acta fuit hec sub era Ma CCCa prima, IIIIo idus aprilis. [+]
1274 CDMO 1075/ 1023 Noverint universi presentem paginam inspecturi quod cum esset orta discordia seu contencio inter Garsiam Fernandi, militem dictum Nugeyrol, ex parte una, et Dominicam Gundisalvi quondam uxorem Iohannis Fernandi, dicti Nugeyrol, pro se et pro filiis suis Gundisalvo Iohannis et Maiore Iohannis, absentibus, ex altera, super tota hereditate que fuit predicti Iohannis Fernandi, non coacti nec dolo inducti, sed grato animo et spontanea voluntate ad talem advenienciam de beneplacito parcium devenerunt, videlicet: [+]
1276 GHCD 54/ 245 It. instituo michi heredes donnum Petrum fidelis magistrum scolarum. fernandum roderici et iohannem petri canonicos nepotes meos. ' in singulis tertiis. et cum aliquis eorum predecesserit. ' ad superstites pars illius immobolium (immobilium) deuoluatur. et sic procedat usque ad ultimum quo defuncto. ' bona omnia immobilia que ad ipsos heredes ratione huius institutionis peruenerunt. [+]
1305 CDMACM 69/ 99 ( Tanden ut dicta questio amodo sopiretur ad talem deuenerunt composicionem scilicet quod archidiaconus supradictus habeat in sua uita tantum istam terciam partem omnium decimacionum hominum comorancium in predictis locis tan grossoum qua minnutorum que capitulum et rector predicti nomine ecclesie sancte Marie de Uiuario ad se asserunt pertinere et soluat anno quolibet qudringentos morabetinos usualis monete uidelicet medietatem pro festo beati Martini et aliam medietatem pro festo Resurreccionis Domini. ) [+]
1311 CDMACM 76/ 111 ( Et si talia ad uestram noticiam peruenerunt et neglexistis super eis adhibere medelam miramur inde nouit Altissimus et dolemus qui uestram famam conseruare desideramus illesam et de vno signanter abusu quod in uestra ecclesia asseritur inualuisse de nouo videlicet quod archidiaconi per se ipsos minime officio visitationis impenso faciunt per aliquem clericum simplicem seu archipresbiterum ipsas ecclesias visitari et sibi integral procurationes dari ac si ipsi archidiaconi per se ipsos personaliter visitarent. ) [+]
1356 MERS 80/ 313 Necnon et alias in omnibus que dictam ecclesiam cum suis pertinenciis contingunt sit subjecta pleno iure dicta ecclesia iurisdictioni ordinaria dicte ecclesie auriensis, nec possit ocassioni quorumcumque privilegiorum iurisdictioni episcopali contradicere seu in aliquo deviare, pro quibus omnibus exsolvendis predictus abbas obligavit expresse omnia bona et fructus dicte ecclesie ac etiam dicti monasterii de Ripa Silis ubicumque sint promitens expresse dictus abbas quod cum ocasione dictorum onerum exsolvendorum literas de curia episcopali auriensis emanare contigerit quod erit obediens dictis literis nec in aliquo contradicet, renuncians expresse omnibus privilegiis et libertatibus ordinis sancti Benedicti per que posset se premissa adiuvare. [+]
1390 OMOM 76/ 198 Nouerint uniuerssi quod in mei notarius publicus et testes infra scripti ad hec specialiter vocati et rogati presentia, in suburbio ciuitatis, diocesis Mindonensis, in bico de Sindis, in domo Aluari Nuni, frater Didaco, uisitator Tertii Ordinis Sancti Francisci, frater Alfonso de Argomoso, bacallario in decretis et ministro monasterii Sancti Martini de Villa Laurenti, frater Afonso Roderici de Luages, frater Gondisalvo de Lacu, discreti dicti monasterii, frater Didaco de Reyngosa, procuratore eiusdem monasterii et disponitore, frater Alfonso de Morella, frater Afonso de Ponnida, frater Rodericus de Figelis, frater Pedro de Reygosa et aliique fratribus eiusdem monasterii ibidem simul et iuntum conventualiter congregati; ipsi omnibus, via, modo, iure causa, forma quibus mellius potuerint et debuerint, fecerint, costunerunt et sollempniter ordinauerunt suos ueros legitimos et indubitatos procuratores, actores, factores negotiorum suorum gestores nuntiosque speciales et generales discretos uiros, dictum fratrem Alfonson bacallarium in decretis, fratrem Didacum, uisitatorem, fratrem Gondisalum de Lacu, fratrem Rodericum de Figelis, fratrem Johanem de Castello, Johanez Didaci, clericum octaue partis de Ryo Torto, absentes tanquam presentes et quamlibet eorum in solidum; ita quod non sit mellior conditio occupantis sed quod unus eorum inceperit alter ipsorum prosequi mediare ualleat et finire ad prosequendum et pertractandum causam et causas uertentes et liti sperantes, specialiter causam que uertitur et uerti speratur inter ipsos, ex una parte, et Johanem Afonso de Suegos ex altera, super beneficiis, uidelicet octaua parte Sancti Iacobi de Cellario sine cura et quarta parte Sancti Clementis de Moraes sine cura, coram domino nostro propria electi at suis auditoribus sui sacri palatii et coram quibuscumque aliis iudicibus datis et dandis, ad agendum et defendendum et contradicendum et iudices siue ad ipsos litteras impetrandum et ad prestandum iuramentum de calompnia et malicia in animas ipsorum constituentium et veritate dicenda et cuiuscumque generis alterius iuramento quod iuris ordo postulat, et auditores conseruatores generales et speciales super uiolentiis in uiriis dampnis et ofensis sibi et suo monasterio illatis et inferendis, et aliis rebus sibi occupatis, detentis et detinendis, habitis et habendis, impetrandum totiens quotiens opus fuerint, principaliter et incidentes unum vel plures procuratores loco sui sustituendi, priuilegium seu priuilegia exentionis et inmunitatis et cuiuscumque alterius generis priuilegii, donationes, gratias, libertates pro ipsis singulariter, personaliter, como inter et divisin pro se suoque monasterio ac suis subcessoribus seruitoribus ouantibus hereditatibus infra scripta monasterii et ex inde consistentibus habitis et habendis a bispo romano pontifice et a quocumque alio obtinendum, impetrandum et recipiendum, et generaliter omnia alia et singula faciendi, gerendi et exercendi que impermissis et quolibet permissorum necessaria fuerint seu etiam opportuna, et quem ipsum et costituentes facere possent si presentes et personaliter interessent, etiam si talia essent quem mandatum exigerent speciale aut generale permitentes mihi, notario publico infra scripto, stipulanti et recipienti uice et nomine omnium et singulorum quorum inter est se ratum et gratum et firmum perpetuo habituros quicquod per dictos procuratores et eorum quamlibet aut substitutum seu substitutos ab eis actum, gestum, ditum, procuratum ue fuerint in permissis et quolibet permissorum, ita quod conditio substituentis quam substitui non sit melior saluo iure et potestate substituendi et reuocandi et iterum reuocatum uel alterum substituendi ac eos et quamlibet eorum releuare ab omni onere satisdandi iudicio sisti et iudicatum solui, sub ypotheca et obligatione omnium bonorum suorum et sui monasterii, presentium et futurorum. [+]
1506 GHCD 101/ 448 Sane pro parte Carissimi in Christo filii nostri fernandi, Aragonum et Sicilie regis illustris, ac dilectorum filiorum Petri abbatis Generalis ac Uniuersorum Monachorum Congregationis Vallisoleti ordinis Sancti Benedicti regularis obseruantie, nobis nuper exhibita petitio continebat, quod olim nonnulli tunc Visitatores Congregationis huiusmodi, in Monasteriis et aliis religiosis locis in regno Galletie per apostolicam sedem deputati consistentibus, prouide considerantes quod dilecti filii tunc modernus abbas et Conuentus Monasterii Sancti Saluatoris Rodusinde de Cellanova dicti ordinis, Auriensis diocesis, pudicicie laxatis habenis, suam religionis iugo abiecto nimis lasciue uiuebant, Monasterium ipsum de Cellanoua ad obserantiam regularem reduxerunt et reformarunt; ac ut inibi dicta obseruantia perpetuo uigeret et manu teneretur, Monachos Congregationis partium huiusmodi sub regulari obseruantia uiuentes introduxerunt; ipsique Monachi qui Monasterium predictum de Cellanoua valde destructum, ruinosum et bona illius temporalia illicite alienata inuenerunt, conuenienter repararunt et reedificarunt et sic fere a tempore felicis recordationis Innocentii pape octaui predecesoris nostri possederunt prout etiam possident de presenti, ipsique Visitatores Monasterium ipsum de Cellanoua cum omnibus iuribus, et pertinentiis suis eisdem Congregationi perpetuo vnierunt, annexuerunt, aggregarunt, applicarunt et incorporarunt; necnon illius Abbatem, Monachos, et religiosas personas, inibi pro tempore existentes, ad instar Monasterii Sancti Benedicti opidi vallisoleti, Palentine diocesis, et aliorum Monasteriorum et religiosorum locorum illarum partium Congregationis huiusmodi in omnibus et per omnia subiecerunt; statueruntque et ordinarunt quod inibi de cetero perpetuis futuris temporibus laudabiles ritus, mores, ac regularia instituta, que in Vallisoleti aliisque Monasteriis et religiosis locis Congregationis huiusmodi vigebant et obseruabantur, in eodem Monasterio de Cellanoua perpetuo uigere et obseruari deberent. [+]
1543 SHIG Tui, 9/ 547 Et illico dicti abbates, rectores, et beneficiati, et clerus prefati omnes, nemine discrepante, pro se et pro omnibus suis successoribus, dixerunt quod prout melius poterant et debebant dabant locum, potestatem et consensum, et permitebant et consentiebant ac aprobabant quod ex omnibus dictis ecclesiis parrochialibus, curatis, et beneficiis simplicibus et seruitoriis, cuiusuis modi et conditionis existentibus et que possent existere, ex nunc imposterum uacaturis in tota diocesi et episcopatu Tudensi, quod si huiusmodi uacatio fuisset per obitum et finem huiusmodi clerici, rectores et beneficiati, solueret ille cui fuisset prouisum et habens etiam quacumque auctoritate aut intrusus in dicta ecclesia aut beneficio dictam quartam partem fructuum integram et plenam pro qualibet uacatione, absque eo quod aliquid deficiat aut minuatur, a die huiusmodi uacationis, prouisionis, et intrusionis, ad annum completum, liberam et exemtam, absque eo quod in illis ponant impedimentum aut dilationem aliquam in meris fructibus aut pecuniis et morapetinis dictis cathedris et illarum cathedraticis, aut ab illis mandatum habentibus, aut illorum arrendatariis et collectoribus, ad nutum et uoluntatem dictorum cathedraticorum, arrendatariorum et collectorum, seu omitendo illos illa colligere, accipere, leuare et recuperare sua propia auctoritate et prout illis melius uidebitur; et si dicta uacatio fuisset per resignationem aut permutationem seu cessionem, aut quibusuis forma et modo, dummodo non per obitum, finem, et decessum huiusmodi clerici, rectores et beneficiati dicti episcopatus, soluere decimam partem dictorum fructuum qualibet uacatione a die huiusmodi uacationis, prouisionis et intensionis, ad annum completum, prout et secundum modos et conditiones superius dictos et iuxta formam quam fuit propositum et concordatum; quam dictam quartam seu decimam respectiue teneantur soluere illico et incontinenti postquam accepta et aprehensa fuerit possessio aut intencio huiusmodi ecclesiarum et beneficiorum usque ad annum plenum, prout et secundum dictum est, per personam et personas que collegerint fructus et redditus huiusmodi ecclesiarum et beneficiorum et eis gauisi fuerint, modo sunt fructus illarum reseruati modo non, et absque eo quod circa illud opponatur nec potest opponi nec allegari fraus, dolus, nec impedimentum aliquod; et intelligatur dicta quarta seu decima pars fructuum reddituum ex uero ualore et extimatione fructuum cuiuscumque dictarum ecclesiarum et beneficiorum prout et secundum in presentiarum sunt et ualent seu fuerunt et ualebunt propterea imposterum successiue ac prout et secundum ac modo et forma superius expressa et qua fuit prepositum per suam dominationem reuerendissimam, et fuit practicatum, tractatum, et concordatum, ac prout et melioribus uia et modo quibus melius possit habere et sortiri effectum plenum; et cum tali conditione quod si per dictum clerum, aut aliquem seu aliquos illorum tempore succedendi, data fuerit ecclesia seu beneficium uel beneficia ad dictas cathedras que ualeant et ascendant ad ualorem redditus annui decem millium morapetinorum, pro reliquo tertio dicte dotis aut plus et non aliquid minus, et huiusmodi beneficium seu beneficia fuerint unita seu annexa dictis cathedris modo et forma quod sit dicta dos firma et secura, quod tali casu omnia beneficia dicte diocesis et episcopatus sint et remaneant libera, immunia, et exemta a dicto onere solutionis dictarum quartarum et decimarum respectiue, in omnibus et per omnia, prout et secundum antea existebant et existunt usque in presentiarum, usque ad effectum dictarum cathedrarum, nec ad aliquam aliam rem nec omnibus aliquod, et cum tali conditione quod dominatio sua reuerendissima, et dicti decanus et capitulum, beneficiati et clerus prefati, posuerunt, conuenerunt et rectificarunt; quod si sua dominatio episcopus, et episcopi et prelati successores qui post eum uenirent et succederent in dicta ecclesia Tudensi, cessarent aut quilibet eorum cessaret a solutione et pagamento dictorum decem millium morapetinorum in dictis censariis et bonis mense episcopalis pro suo tertio dictis cathedris. et illos noluerint soluere, nec illis omitere dictus redditus de las censorias numos qui illis soluentur et illis illos facere bonos et sanos, aut illos dimembrassent aut deunissent a dictis cathedris, absque eo quod unirent ecclesiam seu ecclesias et beneficia dicte mense episcopali ualoris dictorum decem millium morapetinorum et ultra pro suo tertio et non minus, prout dictum est, quod propter illudmet factum aut partem illius in qua deficiant remaneat dissoluta et non facta hec dicta obligatio et contratus in omnibus et per omnia, taliter quod dicti domini decanus et capitulum et eius mensa capitularis remaneant liberi et exemti et immunes ab illa, et eorum redditus de las censorias remaneant illis nichilominus liberi et exemti absque onere aut pondere seu tributo aliquo, prout antehac illos obtinebant, et dicti abbatis, beneficiati, et clerus prefati, remaneant similiter liberi et exemti et non obligati, et omnia ecclesie et beneficia totius dicti episcopatus una cum illis a dicta obligatione, onere, pondere, et solutione dictarum decime et quarte partium respectiue pro dictis cathedris et ad quolibet rem aliquam illius et ab illis dependentem in omnibus et per omnia, et nec isti nec illi teneantur ad rem aliquam illorum aliquibus uia et modo. [+]




RILG - Recursos Integrados da Lingua Galega
Seminario de Lingüística Informática / Grupo TALG / Instituto da Lingua Galega, 2006-2018
Deseño e programación web: Xavier Gómez Guinovart

Powered by Debian    Powered by Apache    Powered by PHP    Powered by MySQL