Notum sit omnibus presentibus et futuris quod, coram me A(lfonso), Dei gratia rege Legionis et Gallecie, data fuit inquisa, quam ego per bonos homines ad querelam abbatis et conventus Sancti Stephani de Ripa Silis inquiri per iuramentum feci, quod cum comes domnus Rodericus teneret Lemos pro terra petiit ad abbatem Sancti Stephani quod daret ei Cm soldos per ad iantare et sex modios de cevada, et ille abbas dedit ei illud totum de gratia quia nichil ei dare solebat nec tenebatur etiam illi dare pro foro, sed ex tunc tam ipse comes quam eius successores in eadem terra levaverunt semper tam iantare illud quam cevadam pro foro; sed quia iniuriose levaverunt ego absolvo ipsum monasterium a supradicto foro quod richomines de Lemos ab eis extorquere solebant.
|