Idcirco ego A(defonsus), Dei gratia rex Legionis et Gallecie, notum facio per hoc scriptum tam presentibus quam futuris quod coram me data fuit multotiens querela, ex parte abbatis et conventus Sancti Stephani de Ripa Silis, de hominibus qui habitant in valle de Cerreda et in Vilooxe et in Loona, quod multotiens se ergian ad querendum alium dominium, et ego mandavi per literas meas prioribus de Sancta Maria de Iuncaria de Ambia et priori de Sancto Petro de Rocas et duobus militibus meis quod nquirerent diligenter per omines et mulieres si ipsi homines de Valle de Cerreda et de Vilooxe et de Loona poterant deviare dominium monasterii Santi Stephani, et accipere alium dominum preter abbatem Sancti Stephani. Et ipsi priores et milites inquisiam fecerunt et eam mihi dederunt, et ego vidi et aperui illam inquisiam et inveni eam bene factam per multos homines clericos et laicos et religiosos et iuratam per sanctos avangeos, et inveni quod homines de Valle de Cerreda et de Vilooxe et de Loona sunt integramente vasallos et esse debent abbati Sancti Stephani, et inveni quod ista loca sunt de cauto Sancti Stephani per privilegia et per cartas antecessorum meorum et de nobis confirmata et roborata.
|