Eapropter, dilecti in Domino filii, vestris visis postulationibus grato concurrentes assensu libertates e immunitates a predecessoribus nostris Romanis pontificibus ordini vestro concessas necnon lbertates et exemptiones secularium exactionum a regibus et principibus vel aliis Christi fidelibus rationabiliter vobis indultas, terras quoque possessiones et alia bona vestra sicut ea omnia iuste ac pacifice obtinetis, vobis et eidem monasterio per vos auctoritate apostolica confirmamus et presentis scripti patrocinio communimus.
|