Notum sit omnibus presentibus et futuris quod dominus M(ichael) lucensis episcopus et totum eiusdem capitulum, ob favorem religionis monasterii de Sancto Stephano de Ripa Sylis et ob multiplices neccessitates loci eiusdem, dant atque concedunt perpetuo eidem monasterio Sancti Stephani quod abbas et conventus ipsius monasterii que pro tempore fuerint retineant semper per procuratorem suum ecclesiam de Sancto Jacobo de Cangas, que est in territorio de Lemos, in valle de Ferraria, cuius ecclesie ius patronatus ad idem monasterium noscitur pertinere, et omnes fructus ab ipsa ecclesia provenientes tam ex decimis quam senaris et ex omnibus rebus aliis perpetuo in proprios usus et neccessitates suas convertant, salva tamen semper compositione super decimis ipsius ecclesie prius inita inter eos ita tamen quod semper instituatur in ipsa ecclesia per episcopum lucensem qui pro tempore fuerit vel per administratorem canonicorum lucensis perpetuus capellanus, qui eiusdem ecclesie populo digne ac laudabiliter in spiritualibus administret, cui capellano debet senper ab abbate et conventu predictis de eiusdem ecclesie fructibus in eadem ecclesia per episcopum lucensem vel per administratorem canonicorum lucensis provideri in neccessariis competenter, retento senper lucensis ecclesie quod administrator lucensis ecclesie habeat annuatim in eadem ecclesia debitam procurationem a procuratore loci eiusdem, correctionem vero et omnia alia iura episcopalia habeat in capellano, ita quod in nullo de iuribus suis lucensis ecclesie subtrahatur que iura rector ipsius ecclesie qui pro tempore esset lucenssi ecclesie exhiberet; et de presenti donatione eis facta presentem sibi cartam sigillis suis signatam roborant et confirmant.
|