Filii eius domini nostri Ihesu Christi et de Patre Filioque procedens Spiritus Sancti, unus extat in Trinitate et sine initio atque sine fine trinus permanens in unitate, nec anterior Pater nec posterior Filius nec separatim credendus est Spiritus Sanctus, sed est unus Deus per sanctam atque incomprenhensibilem. . . una Trinitas et non tres et veraciter unus Deus et non solus ipsam sic adorat, veneratur et colit sancta catholica Ecclesia, et sub nomine ipsius beatisssime Trinitatis ecclesia edificata dignoscitur inter alpes et devia sanctorum Petri et Pauli et sancte Marie, sancti Michaelis arcangeli et omnium sanctorum, a fidelibus christianis antiquitus Roccas nominata, et per longitudinem dierum et tempora antiqua iam manebat diruta usque ad tempus piissimi principis et regis domini Adefonsi restautatoris et defensoris atque edificatoris catholice ecclesie, cum in tempore ipso surrexit vir unus nomine Gemondus ut moris est hominum rusticorum et nobiliorum perquirere venatum, et quia iam ut diximus locus ipse heremum erat et per vepribus et densarum silvarum absconsus iacebat et nec eundi nec redeundi ad ipsum locum viam vel semitam patefaciebat.
|