Et quia erat ubi venerabilis rex supradictus viam regni celorum sectator et omnibus sanctis ut pius pater consolator atque recreator direxit suum oraculum pro ipse sepedicto Gemondo et confirmavit eum cunctis ut cunctis diebus vite sue habitari in ipsum locum et post partem Dei omnipotentis et in honore sanctorum Petri et Pauli et omnium sanctorum fecit ad ipsum locum sepedictus rex seriem testamenti ut cunctis diebus nulli hominum, non regi, non episcopo, non alio homine, nisi monasterio Cellenove, vel qui habitant ibi, habeant illud in honore Dei et apostolorum semper liberum atque ingenuum, et testavit ibi perhenniter ad perhabendum villa cum suos homines quod vocitan Hermigildi ut ipsa villa e ipsi homines nulli homini maulatum redderent aut aliud servitium exhiberent nisi ad iam dictum locum Sancti Petri.
|