Et qum necesse est et usuale Ecclesie universe ab oriente et occidente et lex gotica et gotorum libri docent atque regiliter hordinant quod parentes concedendo scriptum pro memoria sui reliquit fili vel nepoti nullatenus inmutilare vel infringere debent nisi tota cum mentis intemptione confirmare oportet, sic et ista suprataxata que rex domnus Adefonsus dimisit scripta, filius eius donnus Hordonius confirmavit et post prefatum principem dominum Hordonium confirmavit eum prolis eius rex donnus Ranimirus, et post eum confirmaverunt eum duo principes filii supradicti principis domini Ranemiri nominibus Hordonius et Sancius, et post eos confirmavit eum princeps Ranemirus Sancionis filius, et postea Veremudus princeps.
|