In Levosende illo casare ubi sedet Petrus Aldericius, quod ganavi de domna Urserara; in Leiro canviavi illo cassare cum meis parentibus et populavi eum; in Gallegos populavi in monte ermo quatuor cassares, et calumniavit illos mihi comes Rodericus pro hereditate de Partousia et deveni cum illo ad inquisitum de hominibus bonis nominibus Egaz Godinz, Fernandus Sangiz et Fernandus Pontanes, Arias Giraldiz, et exquisierunt quod erat inde de Partousia unam quadram I quae seminatum et est demarcatum in circuitu sicut in mea agnitione resonat; in Palacios hermos duos cassares; in Cuinas unum cassarem bonum; in Spanosendi unum cassare, quod ganavit de suprino meo Gunsalvo Moniz;
|