Ego Petrus Iohannis dictus Buymus, et uxor mea Santia Iohannis et omnis uox nostra uobis Petro de Deo Domade et uxor uestra Marine Petri omnique uoci uestre uendimus concedimus illam nostram hereditatem, quam comparauimus de Iohanne Fernandi et eius mulier, cum quinione et forum, unde faciebamus forum Aluaro Guterri, militi, et modo facimus uobis inde forum, . . . leiram casalis Sancti Claudii ex una parte, et leiram casalis Gunzalui lohannis ex altera; et diuidit per uiam publicam et descendit ad fluuium Auie; et uendimus eam uobis cum omnia sua directura, pro precio quod nobis et uobis complacuit, id est, CCLXV solidis, quos nobis dedistis cum suo rouore.
|