Arie, abbas Sancti Claudii, pro me et pro conuentu meo, absente, uobis Ioahnni Iohannis, dicto Ferrario de Ranya, et mulieri uestre Tote Arie, filiis quos insimul habueritis, et neptis uestris, in uita uestra tantum; damus quamdam nostram hereditatem, quam habemus in Leuosende , loco nominato super Guyriz , ad petram magnam, id est, tertiam partem de quanta hereditate ibi habemus, quomodo non est afforata; et diuiditur cum hereditate que fuit de Laurentio Arie; cum hominibus qui uocitantur mocii; deinde super regum de Portellam de nouem rouoriis; tali pacto quod laboretis et cultificetis eam bene et detis inde uos et filis uestris medietatem uini et tertiam de omni alio fructu monasterio nostro; neptis uestris dent medietatem de omni fructu quod ibi habuerit, et semper ducatis totam nostram direyturam ad monasterium et tribuatis cibum et potum necesarium maiordomo, qui; ex parte nostra super uos fuerit; faciatis ibi domos et habitetis eas, de quibus non rendam omnes sedeatis nostros uasallos fideles; et si illam uolueritis uendere uel subpignorare, monasterio sit per iusto pretio; et si ex parte monasterii noluerint, tali homini, qui compleat monasterio predictum forum in pace; et si germanis uestris nobis demandauerint istam hereditatem, uos amparaueritis nobis de illos.
|