Et uendimus eam uobis de dezimo Dei, cum omnibus suis arboribus et terrenis et fructibus et pertinenciis suis, intratibus et exitis, et concedimus anparare uos cum isto herdamento supradicto per omnia bona nostra modo abita et habenda; et dedistis nobis pro precio, scilicet, C. et LX sotidos; tamen, tali conditione uendimus eam uobis, ut nos Petrus Iohannis Cabeza dictus, et Martinus Iohannis et Marina Leda supradictos, nos tres tantum, in uita nostra tantum, debemus tenere supradictam hereditatem de manu et de iure supradicti uestri monasterii et daremus annuatim supradicto monasterio medietatem totius fructus, quod Deus ibi dederit, scilicet, de uino et de omnibus aliis fructibus, excepto pane, quod debemus dare terciam; et debemus portare quinionem nostrum de fructibus per nostram custam ad uestrum cellarium de Groua.
|