Arie, abbati monasterii Sancti Claudii, et conuentui eiusdem loci, in uoce et in nomine ipsius supradicti monasterii, vendo firmiter in perpetuum et concedo, scillicet, quantum heredamentum habeo in uilla de Leyro et in suis terminis, de dezimo Dei, ad montem et ad fontem, cum omnibus suis pertinentiis intus et foris, intratibus et exitis, scilicet, a oyctaua de totis istis heredamentis, quos pater meus Iohannes Fernandi, dicti Codesso, comparauit cum matre mea quondam Maria Iohannis in istis supradictis locis; et dedisti mihi pro pretio CC et LXXV solidos alfonsinos, quos iam habeo iure meo; et concedo uos anparare cum isto heredamento per omnia bona mea modo abita et habenda; tamen tali pacto uendo eum uobis, quod ego Fernandus Iohannis teneam in tota uita mea tantum heredamentum istud de uestro iure et de uestra menu et de uestro monasterio; et debeo inde dare uobis et monasterio uestro annuatim medietatem de omni fructu, quod Deus ibi dederit, saluo de centeno et de tritico et de tota legumine, quod debeo dare terciam; et totum debemus dare per maiordomum uestrum et leuare quinionem uestrum per meam custam uestro monasterio in pace sine nullo impedimento.
|