Nos, Iohannes Froyle et Elvire Froyle, et Urrace Froyle, et Urrace Fernandi, filii qui fuimus de Maiori Didaci, et omnibus vocibus nostris, pro remedium animarum nostrarum et parentum nostrorum, offerimus Deo et Sancti Salvatoris de Petroso et reliquie quarum ibi sunt recondite, et vobis Prior donnus Dominicus Petri, una cum omni conventui eius loci, damus et offerimus vobis et Sancti Salvatoris de Petroso viiia integra de vilar de Randulfi, cum omnibus directuris et pertinentiis suis, et recepimus de vobis, pro roboratione, XXXV solidos, monete legionensis, ut ab hac die et deinceps damus et concedimus predictam hereditatem, quietam, iure pacifico, ad prefatum monasterium; et, de hoc die, de iure nostro sit abrassa et in vestro iure et dominio sit tradita atque confirmata; habeatis illam, vendatis, donetis, conmutetis et omne velle vestrum ex ea faciatis.
|