Cum autem Prior et Conventus prefati, sicut asserunt, potentiam Episcopi et Arie predictorum merito perhorrescentes eos infra civitatem mindoniensem seu dicte dioecesis nequeant convenire secure, discretioni vestre per apostolica scripta, mandamus, quatenus, vocatis qui fuerint evocandi, et auditis hinc inde, propositis, quod iustum fuerit, appellatione remota, decernatis, facientes quod decreventis, ab Episcopo, auctoritate Nostra, ab aliis, vero, per censuram ecclesiasticam firmiter observari; testes autem qui fuerint nominati, si se gratia, odio vel timore substraxerint, censura simili, appellatione cessante, compellatis veritati testimonium perhibere.
|