Si quis tamen, quod fieri minime credo, aliquis homo venerit ad inrumpendum propinquis vel extraneis, aut quislibet regis potestas aut pontificum magestas, vel populorum diuersitas, nec vocem habeat nec licentiam, aut qui hunc votum vel factum nostrum ad inrumpendum venerit, vel inmutilare presunterit, in primis sit excomunicatus a corpus et sanguinis Domini nostri Jesu Christi et cum Juda domini proditore lugebit pennas in eterna dampnatione anathema marenata sibi in luto . . . condempnatus et perpetua ultino percussus in conspectu Domini et omnium sanctorum eius, et pro temporali penna pariet post parte ipsius monasterii unum auri talentum, et quantis exinde conauerit duplatus et triplatus exolvat, et hanc scriptura testamenti usque in perpetuo habeat firmitatis roborem; quod qui afirmaberit et manere decreverit in cunctis fulgeat ante Dominum.
|