Ego Maria Fernandi IIIa Ona in Ramiranes cum eiusdem loci capitulo uniuerso damus atque concedimus ad forum tibi Fernando Petri et omnique uoci tue unum terrenum qui est de casali de Margaridarius, quomodo diuiditur per uiam, deinde per hereditatem de sancti Iacobi, deinde cum Petro Iohannis et eius filius Petrus Petri, deinde cum Martino Laurencii, deinde cum hereditate de sancti Georgii de Aziueto, tali pacto quod excoles eum bene et labores, et de omni fructu quod Deus ibi dederit persoluas inde monasterio sancti Petri IIIIa partem in uita tua et ducas ad cellarium sancti Petri, et annuatim in festo sancti Iohannis Iohannis babtiste VI denarios clericis et monialibus.
|