Ego Maria Fernandi IIIa Ona in Ramiranis et uniuerssitas clericorum adque monialium eiusdem loci damus adque concedimus tibi Monio Gundisalui et fratri tuo Petro Gundisalui et omni uoci uestre quantam hereditatem abemus in Uilla Uirida et uos mittatis per medium cum illa quanta ita abetis totam in ipsa uilla et in suo termino, ita quod abeatis et omnis uox uestra usque in perpetuum totam partem monasterii Ramiranis et totam partem uestram tali pacto quod excolatis ipsam bene et laboretis et de omni fructu quod Deus ibi dederit detis inde terciam patrem monasterio Ramiranis per suum hominem in suo cellario in ipsa uilla; pro terreno marcato propter domos et chousam et seminaduram, quomodo uobis diuisum fuit per bonos homines per uestrum mandatum; et pro arboribus que plantate fuerint in loco per quem non perdatur panis aut uinum dare domine Ramiranis in die sancte Marie mensis agusti annautim XXti solidos persoluatis; vos autem et uox uestra super hanc hereditatem esse semper uassalli monasterii Ramiranis; de ipso monasterio non darent ulli in prestimonio nec in comenda nisi monasterio; si malus anus uenerit acomodauerint uel de pane et uino de ipso cellario et uos ad nouum persoluere et facere [ ] oci uestre in monasterio comodum anarem; vos autem cum uideritis in parte ipsa dominam Ramiranis aut clericum aut monialem aut suum hominem faciatis eis seruicium cuilibet in suo statu.
|