Fernandus Velasci cum heredibus suis, filii Petri Gudestei, filii Fernandi Suerii, filii Ruderici Suerii, filii Nunonis Suerii, filii Sancii Ruderici, filii de Marches et omnes scilicet cum heredibus nostris, Sancti Salvatoris de Vilar de Donas, divina inspiratione inflammati et de peccatis nostris salubriter compuncti, iam dictum monasterium nostrum de Vilar in quo parentes nostri qui ad hoc illud fundaverunt ut ibi solummodo Deo serviretur sicut ex eorum testamento manifeste declaratur, sepulturam elegerunt et nos, eorum exemplo eligimus, religionis honestatem recipere cupientes, damus et concedimus illud pro salute animorum nostrarum et parentum nostrorum a quibus fundatum est et eorum qui futuri sunt, cum consensu et assensu lucensis ecclesie, Deo et Ordini vestro, domine Sanci Fernandi, magister Millicie Sancti Iacobi, Fernando Capela, comendatore vestro, Ruderico Velasci, visitatore, et Petro Tinea, fratre vestro, presentibus, quatenus in eo vestre religionis Ordo sicut in maiori domo vestra, ubi caput fuerit Ordinis, in omnibus observetur et teneatur et tales ibi clerici instruantur qui habitum et signum vestri Ordinis habeant ita quidem quod a festivitate omnium sanctorum usque ad Pascha cum capis nigris et superpelliciis vel camisiis intrent ecclesiam ad officia peragenda, et a Pascha usque ad festivitatem omnium sanctorum cum superpelliciis sicut canonici regulares.
|