Uendo tibi de istis ambabus lareis terciam partem integram, tamen exceptis arboribus que sunt in istis lareis, scilicet, tali uidelicet pacto quod quando parentes et coheredes nostri uoluerint ad ipsam laream de Longale uenire quam modo pro parte Pelagio Pelagii tenemus sine dubio debeo tibi in simili larea integrare aut quando filii Eldonze Martini aut Iohannes Martini uel frater eius Micahel Martini ad Cortinam Prati uoluerint uenire, tu eas pro porcione mea ad ipsam cortinam que uocatur Giluir et ad ipsam cortinam que est ad sautum.
|