Ut ergo illibata permaneant qui fiunt ab hominibus literarum testimonio commendantur quapropter nos alcaldes de Lestedo Iohannes Petri et Dominicus Regnaldi et omnes eiusdem rendarii facimus pactum et placitum in D morabetinos roboratum tecum Dominice Odoari, prior Uilaris Donarum, et cum eiusdem conuentu, uidelicet quod uos prior habeatis totas hereditates quas modo in manu tenetis et pro uobis tenent in tota filigregia de Lestedo, quante sunt in terra nostra et in caritello nostro, liberas et quitas de toto foro et de tota fazendaria, excepta ecclesia de Lestedo de que rendam leuare deuemus et excepta populacione de Portubus de qua amicabiliter rendam habere debemus.
|