Unde ego domina Eluira Fernandi, cum mandato domine Theresie et fratrum meorum, domini Munioni et domini Roderici, et mariti mei, domini Roderice Garsie, metuendo diem iudicii in quo unusquisque ipsa die est raconem redditurus, do operibus et possessionibus quomodo in hoc mundo expendidit quia scriptus est quod Deus ipsa die reddit unicuique secumdum opus eius; quod ego ualde timeo et obtando diem in quo Deus dicturus est his qui ad dexteram partem ibunt uenite benedicti Patris mei percipite regnum quod uobis paratum est et cetera; et ut ego sim particeps ipsa die santissime remunerationis, quam Deus amicis suis est daturus, do et perpetuo offero monasterio Sancti Saluatoris Uilaris Donarum et priori Dominico Odoarii et eiusdem fratribus ibidem semper commorantibus X soldos annuatim, scilicet quod per quantum habeo in Sancto Laurencio de Peruaes, scilicet per medietatem ipsius cauti et per medietatem ipsius ecclesie et per totam hereditatem que ad caput meum ibi pertinet, quam medietatem istius cauti et ecclesie et totius hereditatis laicalem recipi in particionem patris mei domini Fernandi Muniz et hanc habeo liberam et quitam.
|