Notum sit omnibus quod Pelagius Pelagii, prior Uilaris Donarum, una cum conuentu eiusdem ponit ita cum clericis de Amarante, uidelicet cum Petro Fernandi et cum Iohanne Martini et cum Petro Iohannis quia isti clerici tenent et possident pro monasterio quartam partem ecclesie Sancti Stephani de Amarante et annuatim solent dare monasterio Uilaris Donarum XXX solidos et modo supradicti clerici dicunt ita quod de rege et de Roma recipiunt maiores custas quam habere solebant et quia isti XXX solidos dare non possunt ideo petunt a supradicto priore quod faciat eis amorem in adiutorio tanti iudici mali; et prior cum consilio sui conuentus facit eis in uita ipsorum relaxacionem V solidorum; et per penam C solidorum obligant se dare priori Uilaris Donarum XXV solidos ad festum Sancti Iohannis Baptiste; et ita persoluant eos sicut inter se diuidunt ecclesiam; et isti clerici conueniunt Deo et priori quod semper sint fideles amici priori et monasterio, tam in uita quam inmorte, et prior et conuentus similiter eis conueniunt.
|