Et ego Lupus Roderici pro hoc quod mihi dicitis et promititis uobis dico et conuenio quod uobis dem et dimittam supradictum prestimonium quod mihi datis quamdocumque uolueritis ipsum; et magis uobis conuenio et per supradictam penam quod nunquam aliquid uobis demandem nec contrariem in tota hereditate que fuit de Petro Romeu quam uobis mandauit cum totis suis pertinenciis nec in hereditate Roderici Fernandi et filiorum eius quam de ipsis teneatis in pignoribus, excepto hoc pacto quod nobiscum super eam facio et conuenio uobis facere bonum paramentum in Berredo et in aliis locis et adiuctorium secundum posse meum.
|