Ideo quod ipse considerans remedium ad obuiandum et impediendum tot inconuenientia breuiori et magis sumaria uia quam potuit excogitare, excogitauerat et premeditauerat secum esse rem ualde utilem et admodum necessaria quod in dicta ecclesia et ciuitate Tudensi essent due cathedre, una grammatice et altera cantus, in quibus residerent, legerent, et docerent duo magistri periti et docti in facultatibus grammatice et cantus respectiue omnes incolas naturales et habitatores totius dicte diocesis et episcopatus, forma, ordine, et modo illis dandis et assignandis ex quibus absque dubio sequeretur magnum commodum et benefitium omnibus, et Deo domino nostro ex hiis admodum seruiretur isque laudaretur.
|