Damus vobis cases, profectus atque palatia, cupos, cupas, lectos, caligeiras ? et omnia outensilia intus domum, forinsecus autem exitum et regresum, montes et ligna, pratis, pascuis, pallullibus, terras cultas vel invarvaras, petras mobiles et inmobiles, fontes et valles, et..., de illa fonte de Vezeda medietate et illa fonte de Traditana escurrente integra, quousque transit toto suo valle usque feret illas hereditates meas, quod sunt ab et quomodo concludit suo vallato que se lebanta de ille casale antique et parte circa illa fonte, vbi sedet ille nostro ortelano Anadileio, et est ille vallatus angulorum tras..., quando audet pro ad infesto, deinde andat pro piano, deinde revertit de orum ? et inde retornat se sursum et usque pletat prope de illo castro vineis, pomiferis, arbores fructuosas vel infructuosas.
|