Annuit enim in propria iussione et spontaea voluntate, ut facerem vobis cartulam restaurationis et testationis et confirmationis de ipsa villa, quae vocatur Polumbaria, per suos terminos antiquos, sic iam ab antecesoribus meis Sanctii regis,et Goto regina, determinauerint et confirmauerint in omnique giro, idem: ad septentrione plaga per latus montis Villara sint aquas discurrentes, que incurrunt Peduca et infundunt Sili ad Retortorium; et a parte orientis et media in fana montis vsque ad carmina quae dicunt Monte maiore et dirigit ad Perta auiata, et inde in directo ad fluuium Siliae; a meridie partibus suo Porto integro et sues piscarias et suos rannales et suos andamios et saltus et olibeta et saltus, qui sunt sub monte de Maura pro termino desilentis, vsque in illo fontano de Maura medietate.
|