Ego Adefonsus Dei gratia Hispaniarum rex, una cum uxore mea domna Berengaria, facimus testamentum Deo et sancto Vincentio et ad illa congregatione quae ibi congragati fuerunt sub regine sanctorum apostolorum Petri et Pauli Cluniacensis coenobii, pro remedio animarum nostrarum seu parentum nostrorum, sicuti et facimnus, de cuncta haereditate (quam) habemus in illo cauto de Polumbario, quantum ibi est de regalengo, per suds locis et terminis, id sunt: per Penna aurata, et per illos carriles de Monte maiori, deinde per illo monte de Serecuti vsque ad illo cauto de ecclesiola de Cautilione, deinde ad illo cauto de Buliales et peruenit ad illo fontano de Manileua quousque ingrediatur in Mineo, et inde per medium albeum Minei usque ad illo porto de Papelli, et de ipso porto de Papelli, summendo per medium albeum usque ad Ambas mixtas, exceptas illas piscarias de Fiscaces; ibi vero in Ambas mixtas restauramus, sicut in testamentis nostris habetis, et inde de Ambasmixtas per medias albas vsque ad Castellano, vsque illa vereda de Loimbra, et inde ad Pennas rotundas, discurrente ribulo Malo, deinde in Syle, et claudit ad Penna aurata.
|