Sane peticio pro parte dilectorum filiorum prioris et conuentus monasterii sancti Vincencii de Palombario, per priorem soliti gubernari, cluniacensis ordinis, lucensis diocesis, peticio continebat quod reditus et prouentus dicti monasterii, tam propter guerras et mortalitatum pestes, que in illis partibus diucius uigetur, quam eciam ex eo quia duo pretensi eiusdem monasterii priores, qui successiue, absque ullo titulo canonico, manu armata se in eodem monasterio intruserunt ac bona ipsius monasterii dissiparunt, adeo diminute existunt, quod ipsi prior et conuentus ex eis decenter sustentari et onera sibi incunbentia, presertim propter pensionem siue responsionem annuatam, quam abbati monasterii cluniacensi pro tenmpore existenti, cum ab eodem monasterio cluniacensi prefatum monasterium sancti Vincencii dependeat, tenentur persoluere annuatim, conmode suportare non valeant; quare pro parte prioris et conuentus predictorum nobis fuit humiliter suplicatum, ut perpetuam capellaniam sub inuocatione beate Marie in ecclesia dicti monasterii sancti Vincencii instituta, cuius ultra triginta, ac sancte Marine de Rosende et sancte Eulalie de Caneta, parrochiales ecclesias dicte diocesis, quarum ultra triginta florenos auri illas pro tempore obtinenti et in eisdem ecclesiis non residenti, ut ipsi asserunt, non ualent communiter annuatim fructus redictibus et prouentus, quarumque capellanie et parrochialium ecclesiarum presentacio ad priorem et conuentus supradictos nosciturpertinere, eisdem priori et conuentui in perpetuum incorporare, annectere et unire de benignitate apostolica dignaremur.
|