Nos, igitur, uolentes eis priori et conuentui super hiis, quantum cum Deo possunmus salubriter prouidere, ac de premissis certam noticiam non habentes, discretioni tue per apostolica scripta commitimus et mandamus, quatenus de premissis omnibus et singulis auctoritate nostra te diligenter informes, et, si per informacionem huiusmodi presmissa repereris ueritate fulciri, super quo tuam conscienciam oneramus, capellaniam et parochiales ecclesias supradictas cum omnibus iuribus et pertinenciis suis eisdem priori et conuentui in perpetuum auctoritate nostra incorpores, unias et annectes ita, quod decentibus capellano capellanie et rectoribus parrochialium ecclesiarum predictarum, qui nunc sunt, uel capellaniam et ecclesias ipsas alias quomodlibet dimictentibus, liceat eisdem priori et conuentui per se uel per alium seu alios corporalem possessionem capellanie et parrochialium ecclesiarum iuriumque et pertinenciarum predictorum auctoritate propria apprehendere et nancisci ac in perpetuum licite retinere, fructusque, reditus et prouentus ipsarum in suos et dicti monasterii sancti Vincencii usus et utilitates conuertere, diocesani loci et cuiuslibet alterius minime requisita, seruata tamen de ipsarum ecclesiarum fructibus, redditibus et prouentibus pro perpetuis vicariis in eis instituendis congrua porcione, ex qua vicarii ipsi valeant congrue sustentari, episcopalia iura soluere et alia eis incunbencia onera supportare, contradictores per censuram ecclesiasticam, appelacione postposita, compescendo; non obstantibus, si aliqui superprouisionibus sibi faciendis de huiusmodi uel aliis beneficiis ecclesiasticis in illis partibus speciales uel generales apostolice sedis uel legatorum eis litteras impetrauerint, eciam si per eas ad inhibicionem, reservationem et decretum, uel alias quomodolibet sit procesum, quas quidem licteras et processus habitos per easdem et quecumque inde secuta ad capellaniam et parrochiales ecclesias supradictas volumus non extendi, sed nullum per hoc eis quod assecutione beneficiorum aliorum prouidenciam generari et quibuslibet priuilegiis, indulgenciis et licteris apostolicis generalibus uel specialibus quorumcumque tenorum existant, per que presentibus non expresa uel totaliter non inserta efectus earum inpediri ualeat quomodolibet uel differri, et de qua cuiusque toto tenore habenda sit in nostris litteris mentio specialis; prouisso quod dicta capellania debitis obsequiis non fraudetur sed supportentur debite onera sibi inposita.
|