Uniuersis et singulis presentes litteras apostolical inspecturis, quod in mei notarii publici et testium infra scriptorum presencia coram domno Iohanne Roderici, archidiacono de Deçom, et vicarius generalis in spiritualibus et temporalibus pro domno Iohanne Enrridi, Dei gratia episcopo lucensi, pro parte Alfonsi Gundisalui, prior monasterii sancti Vincencii de Palonborio, diocesis lucensis; que quidem littere sub sigillo plumbeo sigillata in quadam cordula alba canapis et cum sigillo plumbeo sigillata inpendenti, a domno Benedicto papa XIIIo, quarum quidem litterarum ego cum reuerentia debita recepi, quarum quidem litterarum tenor de verbo ad verbum sequitur et est talis: Postquam quidem litterarum presentacionem et recepcionem fui per prefatum priorem ad debita instancia requisitus, ut ad execucionem ipsarum litterartum et contentum in eisdem procedere curare, ego, igitur, predictus Iohannes Roderici et vicarius supradictus, et ad predictas literas executor, volens huiusmodi literas executare, debite demandare, ut teneor, consideratum et exiatum, diligenter circunstancias vniuersas ac, receptis inde suficientibus probacionibus, ex quibus fuit probatum omnia in predictis literis contentas, videnda omnia, examinata et probate que fuerunt et sunt relate per dictum priorem exposita coram sumo Pontifice; et hoc invenio per probaciones legitimas et legitime probate, auctoritate apostolica, qua fungor in hac parte, anexo et anecto et undo predictam capellaniam beate Marie, site in predicto monasterio, et eciam predictas ecclesias sancte Marine de Rosende et sancte Eulalie de Cerreta predicto monasterio sancti Vicencii de Palonbario et priori et conuentui predicti monasterii cum omnibus decimis et primiciis et fructibus et reditibus ac iuribus ad predictam capellaniam et ecclesias pertinentibus; et quod prior et conuentus apresentet capellanos ydopneos ad predictas capellaniam et ecclesias; et administratorum et alit, quibus pertinet siue pertinent facere collationem siue collationes, faciant collacionem siue collationes capellano siue capellanis per priorem et conuentum presentatis, et asignent predictis capelanis siue capellano de fructibus et reditibus predicte capele et ecclesiarum congruam porcionem, videlicet, capelano sancte Marie septem modios quolibet anno, quinque de vino et altos duos de castanets, et eciam habeas ultra porcionem prout quilibet monachus habet in predicto monasterio de pane et de vino et de omnibus aliis vitualibus; et capellanus sancte Marine de Rosende habeas pro capellania in quolibet anno octo modios, videlicet, quinque de pane de centeno et tres modios de vino, et etiam habeas totem oblationem de manu obsculatorum, et medietatem decimarum minutarum et de omnibus aliis decimis et primitiis.
|