Noverint universi et singuli presentes et futuri quod nos, Jacobus Simonis, bachalarius in legibus in nonnullis partibus Regnorum Castelle, Legionis et Galetie, per venerabilem et certum spectabilem virum dominum Johanem Bondreville, in dictis regnis nuntium apostolicum et collectorem, subcolector generalis apostolicus deputatus, quia nobis constat quod vir venerabilis et discretus, Thomás Gundissalvus, cantor ecclesia conpostellane, a dicto domino Johane Bondreville, collectore prefacto in civitate et diocese conpostellana, vicesima sexta mensis augusti anni domini millesimi tricentesimi octuagesimi octavi, subcollector constitutus, bene, diligenter, fideliter et legaliter oficium subcolectoris exercuit et administravit tam medias annatas per dominum nostrum papam pro sua camara apostolica reservatas omnium beneficiorum bacantium quorumcumque quod alias jura et emolumenta ad dictam suam camaram apostolicam pertenentia quacumque ratione vel tam levando et collegendo ut clare et evidenter per compota dicti domni Thome cantoris et subcolectoris apparet et apparet quod diligenter vidi et examinavi et de quibus omnibus nobis nomine dicti domini Johanis Bondreville collectoris fecit plenam fidem [in?] solucionem plenariam.
|