Attendentes igitur quod dicti capellanni animo obstinato noluerunt, ut tenebantur, mandatis nostris, ymmo uerius apostolicis humiliter obedire, credentes predicti capellani pretextu dicte frriuole appelacionis, dictos religiosos et eorum monasteria damnificare multipliciter ac eciam agrauare et ad scandalum publicum concitare, unde possent dicti religiosi, qui solis fidelium elemosinis sustentantur, damnificari quamplurimum et in aliis locis, nisi in presente negocio debita subsequeretur correccio alii prouocarentur ad similia et peiora, predicte appelacioni friuole, frustratorie interiecte e causis nec legitimis neque ueris tamquam interposite contra bonum publicum et commune et in manifestum interponencium preiudicium animarum sicut nunc (?) debemus non ducimus aliqualiter deferendum, presentem responsionem sibi pro apostolicis refutatoriis concedendo cum transsupto rescripti apostolici seu conseruatorii supradicti, cuius tenor sequitur in hunc modum:
|