Facio inde testum scripture pro remedium anime mee siue pro remedium omnis generis mei qui ante me fuerunt quantum ad eos qui uenturi sunt quia in libro IIIIo et titulo IIo et sententia XVIIIa "omnis ingenues uir aut femina qui filium aut filiam non relinquerit faciendi habet licentiam de rebus suis quicquid uoluerit" et per iste liber et per estimacio cordis mei sicut profeta adrestante et Apostolorum confirmantes "fratres nox precesit dies autem appropinquauit abiciamus ergo a nobis opera tenebrarum et induamus nos arma lucis sicut in dei ambulemus" et propter meis peccatis et diem tremendi iudicii expauescendi quando dominus iratus apparuerit ut mici Iquilo sors me pertineat cum fratribus filiorum Isrhael qui bond sunt et bona fecerunt ut non pro meis peccatis damnandi sed hanc facto liberandi et cum isto timore timendi et diem iudicii expauescendi facto testum scripture ut partem habeam de peccatis meis.
Ano 1002 Título abreviado CDMACM Título Catedral de Mondoñedo Referencia Cal Pardo, Enrique (ed.) (1999): Colección diplomática medieval do arquivo da catedral de Mondoñedo. Transcrición íntegra dos documentos. Santiago: Consello da Cultura Galega (Ponencia de Patrimonio Histórico). Capítulo 6 Páxina 17 Autoría Miton presbiter notauit in dumiense sedis Tipo/finalidade/xénero Concesión dun mosteiro Orixe Orixinal Lingua - Localización (redacción: dumiense sedis)