Conuenimus etiam et affirmauimus inter nos quod ego comes domnus Rodericus Uelaz per laudamentum domni nostri regis et bonorum hominum facto episcopo domno Munioni firmitatem et perpetuam stabilitatem per manum domni nostri regis de cauto quod est de aqua de Lacu usque ad Pennam Albam ut deinceps uallibriensis sedis et episcopi et canonici qui ibidem fuerint habeant ilium cautum prefatum in perpetuum cum omnibus hominibus qui ibi sunt tam de parte regis quam etiam de mea criatione cum suis hereditatibus qui iacent cum hominibus Sancti Martini qui ibi sunt cum toto suo caractere et cum tote sue uoce regia pro medietate monasterii Uillenoue quam mihi datis eo tenore quod ego dem ilium integrum in seruicio Dei et monacorum qui ibi sunt et sit liberum de uestra parte quod non habeatis illud iure hereditario sicut actenus habuistis sed de hac die in antea monachi et qui Deo seruiunt habeant illud monasterium integrum solummodo cum suo cauto et cum suis hominibus et hereditatibus que ibi sunt tam de uoce noua quam etiam de uoce ueteri Sancti Martini remanentibus saluis post partem uestre sedis omnibus hereditatibus et familiis tam ecclesiasticis quam laicalibus et omnibus incartationibus que de parte Guterre Osoriz fuerunt et foris sunt de illo cauto et domnus bone memorie rex Adefonsus Fernandiz pro remedio anime sue et parentum quorum Deo et uobis cum medietate illius prefati monasterii contulit per suum testamentum et sint solummodo arum(?) monasterii cum omnibus que ibi sunt ad honorem Dei et seruicium et procurationem monacorum a uobis recipimus saluis omnibus aliis que de parte Guterre Osoriz fuerint et foris sunt de illo cauto.
Ano 1128 Título abreviado CDMACM Título Catedral de Mondoñedo Referencia Cal Pardo, Enrique (ed.) (1999): Colección diplomática medieval do arquivo da catedral de Mondoñedo. Transcrición íntegra dos documentos. Santiago: Consello da Cultura Galega (Ponencia de Patrimonio Histórico). Capítulo 13 Páxina 29 Autoría Anónimo Tipo/finalidade/xénero Convenio de división de terras Orixe Orixinal Lingua - Localización -