Quia regis catholici interest cat regni sui ecclesias diligere tueri ac uenerari necnon de possessionibus et aflentiis suis eas copiose ditare ut terrena largiendo celestia ualeat promereri, idcirco ego Adefonsus Dei gratia rex Legione et Gallecie facio tam presentibus quam futuris quod concedo Deo et sedi minduniensi et uobis domno Pelagio eiusdem ecclesie reuerendo episcopo uestrisque successoribus in perpetuum iure hereditario possidenda omnia molendina que edificanda fuerint in villa de Ripaeuue uel in cauto ita quod aque ducantur per expenses uestras ad iam dicta loca ita quod liceat Arie Pelagii ibidem edificare unum tantum molendinum.
|