Nouerint uniuersi quod domnus Johannes Galuan magisterscolarum mindoniensis procurator magistri Johannis electi confirmati et capituli mindoniensis pro mindoniensi ecclesia et eius nomine et domnus Hemiricus abbes de Meyra et Petrus Odoarii monachus et procurator monasterii de Meyra conpromiserunt in domnum Michaelem lucensem episcopum sub pena quingentorum aureorum datis fideiussoribus ab utraque parte de pena huiusmodi videlicet domno Fernando Iohannis archidiacono de Abiancis domno Alfonso Petri archidiacono Salamantino et domno Iohanne Garsie archidiacono de Sarria ita quod quilibet eorum teneatur in solidum super omnibus iniuriis et dapnis que a tempore creatoris domni Martini quondam mindoniensis episcopi illate et facta fuerunt hinc inde tan in possessionibus quam in rebus aliisque et personis promisserunt autem sub pena predicta partes stare arbitrio mandato dicto siue amicabili compositioni prefati arbitri ita quod si altera partium arbitrio mandato dicto siue amicabili compositioni ipsius arbitri stare resilierit penam comittat et arbitrium nichilominus firmum et stabile perseueret.
Ano 1249 Título abreviado CDMACM Título Catedral de Mondoñedo Referencia Cal Pardo, Enrique (ed.) (1999): Colección diplomática medieval do arquivo da catedral de Mondoñedo. Transcrición íntegra dos documentos. Santiago: Consello da Cultura Galega (Ponencia de Patrimonio Histórico). Capítulo 34 Páxina 55 Autoría Petrus Didaci lucensis portionarius [...] de mandato domni Michaelis lucensis episcopo Tipo/finalidade/xénero Sentenza sobre un litixio Orixe Orixinal Lingua - Localización lucensis [Lugo-Lu] (redacción: lucum [Lugo-Lu])